07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

175 CONSILIA. 167

Quod Christum crucifixum contenait esse unigenituin

filiumDei, nos quoque idem docemus. Sed

interea non tollitur distinctio, quam Christus ore

suo diserte asseruit, corpus suum appellans templum

(Ioann. 2, 19"). Quomodo enim templum esset

Deus ipse, vel eius essentia? Deitatis ergo domioilium

esse colligimus. Quo etiam spectat illud

Pauli, habitare in eo plenitudinem deitatis eorporaliter

(Col. 2, 9).

Quod Christum dividi calumniatur inDeum et

hominem, si Deum et hominem esse dicimus, nullo

negotio diseutitur. Neque enim distinctio laceratio

est. Eiusdem etiam impudentiae est, quod dicit

Christum hoc modo conflari ex pura et impura natura,

ex benedicta et maledicta: quia Paulus damnatum

esse in came peccatum pronuncians (Rom.

8, 3), prudenter nos ad similitudinem carnis peccati

revocat.

Pueriliter ratidcinatur, si per arcanam spiritus

operationem genitus fuit Christus ex matris semine,

non fuisse igitur impurum semen mulieris, sed viri

duntaxat. Neque enim ideo immunem ab omni

labe facimus Christum, quia tantum ex matre sit

genitus, sed quia sanctificatus est a spiritu, ut pura

esset generatio et intégra, qualis futura erat ante

lapsum.

Quod postea subiicit, totamAdae sobolem absque

exceptione sub peccato concludi, ideoque Christum,

si ex hominibus originem traxerit, non posse

eximi a communi lege, facile solvit antithesis qua

utitur Paulus ad Romanos cap. 5, T. 12 : Sicuti

per unum hominem peccatum, et per peccatum

mors, ita in gratia unius hominis Christi abundavit

gratia. Item 1. Cor. 15, 47. Nee obstitit aeeidentalis

corruptio Adae, quominus purus et integer ex

eo nasceretur Christus.

Iam firmum etiam illud est, nee Mennonis cavillo

eluditur, quoties de Christi puritate nos admonet

scriptura, notari veram hominis naturam: quia

supervaeuum esset dicere, purum esse Deum. Sanctificatio

etiam de qua loquitur Ioannes 17, v. 19 in

natura divina locum non haberet. Neo vero duplex

fingitur Adae semen, quamvis nulla ad Christum

contagio pervenerit: quia hominis generatio per

se immunda aut vitiosa non est, sed accidentalis

propter lapsum. Itaque nihil mirum, si Christus,

per quem restituenda erat integritas, a vulgari corruptione

exemptus fuerit. <

Frustra garrit Menno, si ex Mariae semine

progenitus sit Christus, illam fore patrem et matrem:

quasi ad vulgarem regulam exigi debeat generatio,

in qua Deus memorabile arcanae et incomprehensibilis

suae potentiae specimen edidit.

Illud porro axioma quod tarn audacter subinde

obtrudit, asnoqov fuisse Mariam, probatione

indiget, quia et philosophiae et experientiae répugnât.

Idololatriam esse contendit, Deum in carne

manifestatum adorare: nos vero negamus: ouius superbiae

est, nos suis placitis adstringere?

Quod obiioit, si ex Maria progenitus sit Christus,

gentilem magis quam Iudaeum fore génère,

quia progeniem ducat per foeminas a gentibus, eiusdem

est futilitatis. Quasi vero Ruth proavia impediat,

quominus censeatur David Abrahae filius.

Quod etiam pro absurdo nobis obtrudit, si sermo

Dei carnem induit, fuisse igitur angusto terreni

corporis ergastulo inolusum, mera est prooacitas:

quia etsi in unam personam coaluit immensa verbi

essentia cum natura hominis, nullam tarnen inclusionem

fingimus: quia mirabiliter e ooelo descendit

filius Dei, ut coelum tarnen non relinqueret: mirabiliter

in utero Virginia gestari, in terris versari, et

in cruce pendere voluit, ut semper mundum impleret,

siout ab initio: profanae etiam inscitiae est, fingere

verbum in morte ipsa a carne separatum. Sed

velim rursum scire ex Mennone, quam bene conveniat,

essentiam Dei, quam coelum et terra non

capit, exiguum corpus esse factum, quod in utero

virginis et in sepulcro latuerit. Nodum hune, si

potest, expédiât, quomodo Deus eodem momento

ubique fuerit spiritus, et in terra fuerit homo palpabilis.

Hoc sane video, nihil hoc asino posse fingi superbius,

nihil petulantius hoc cane.

SI QUA RATIO GENERALIS CONCILU CHRISTIANIS DARI

POSSIT. 1 )

Ut finem tandem habeant turbae et dissidia,

quibus ecclesiam scissam et laceratam esse videmus,

opus est libero et generali concilio.

Libertas in tribus capitibus continetur, in loco,

in personis, in modo vel ratione procedendo

Quantum ad locum, nisi tutus pateat accessus

omnibus qui audiendi sunt, ut illic de rebus controversis

disoeptent, satis notum est clausam esse

ianuam libertati. Urbs ergo deligenda orit media

inter omnes regiones, unde venturi sunt qui intéresse

debent concilio. Deinde necesse erit principes

vicinos, per quorum ditionem transeundum erit, promittere

et iurare salvum conduetum omnibus qui

illuc convenient.

Quantum ad personas, iniquissimum esset solis

episcopis permitti sententias decisivas: quum satis

superque notum sit, eorum causam traetari, in qua

ideonei non possunt esse iudices.

1) Epp. et Responsa ed. Gen. 1575, p. 334; 1617, p. 459;

. Laus. p. 638; Hanov. p. 717; Amst. p. 209. Textm gaUicus

qui exstat in Bibl. Genec. Cod. 145, fol. 138 latini versio

esse nobis visas est, quare hunc tibi prae Mo offerimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!