07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

171 CONSILIA. 172

profectam non esse satis liqueat. Itaque nihil certius

quam coelestem vocari Christum, vivificantis

spiritus respecta.

Secundo ad Philippenses capite (v. 7) non infitior,

quin forma hominis sit vilis ot abiecta conditio:

sed ex toto contexta facile oolligitur in vera hominis

natura exinanitum fuisse Christum. Quid enim

hoc sibi vult, figura repertum fuisse tanquam hominem,

nisi quia ad tempus non resplenduit divina

gloria, sed tantum apparuit humana species? Atque

hue pertiuet exaltatio: quia diserte novam gloriam

adeptus fuisse dicitur- Christus, quia se ipsum

exinaniyit.

Utounque locum ex 2 ad Hebraeos capite (v.

11) torqueat, non tarnen extricare se potest. Ex

uno esse dicit "autorem sanctitatis, et eos qui sanctificantur,

nempe ex Deo. Atqui potius intelligi naturae

communicationem, ex contextu evincitur.

Continuo enim post subiicit apostolus: Ideo non

erubescit eos vocare fratres. Si autem prius dixissot,

fidèles ex Deo esse, in tanta dignitate quaenam

esset erubescentiae ratio? Sed ideo non erubescere

dioitur Christus, quia pro immensa sua gratia ad

sordidos et ignobiles se aggregat. Frustra autem

obiectat Menno, impios alioqui fore Christi fratres :

quia scimus filios Dei non ex carne et sanguine,

sed ex spiritu nasci per fidem. Proinde fraternam

communicationem non facit sola carnis societas. De

pueris inscite nugatur, quando simpliciter intelligit

propheta (les. 8, 17), cuius testimonio utitur apostolus,

servos vel discipulos. Nee minus temere garrit,

Mariam fratris sui fore matrem, si Christus secundum

carnem frater noster sit, quum plus satis

trita sit phrasis hebraica, fratres Tocari consanguineos

quoslibet. Tametsi autem apostolus hunc honorem

assignat solis fidelibus, quod ex uno sint

oum Christo: non tarnen sequitar, quo minus ex

eodem fonte nascantur increduli: quemadmodum ubi

dicimus Christum factum esse hominem ut nos faceret

Dei filios, non extenditur haec loquutio ad

quoslibet: quia fides media interponitur, quae nos

in Christi corpus spiritualiter inserit. Nimis impie

et scélérate obiicit, debuisse Christum statim ab initio

ex Adam nasci, quum primogenitus sit inter

fratres. Primogenitura enim non ad aetatem, sed

ad gradum honoris et virtutis eminentiam refertur.

Argumentum decimum quintum nimis inscite

eludit. Clara sunt apostoli verba: Quando pueri

participant carnem et sanguinem, eorum quoque

participem fieri Christum oportuit (Hebr. 2, 14).

Quod de natura humana dictum est, Menno sine

ratione et sine pudore ad peccatum torquet. Improbius

etiam est, quod relativum pluralis numeri

tantum ad carnem restringit, et earn fictitiam: ac

si nihil diceret apostolus, Christum eiusdem nobisoum

naturae socium et consorfcem statuens. Nee

quidquam est momenti in eius cavillo, Christum

fore peccatorem ex peccatoribus, si verus homo sit:

quia non concedimus naturae corruptelam fuisse in

Christo, sed docemus absque vitio oreatum fuisse

hominem.

Locus ex secundo ad Hebraeos (v. 16), ubi dicit

apostolus, Christum sumpsisse semen Abrahae,

impium Mennonis et Serveti commentum répudiât,

quod receperit Christus in gratiam homines. Nam

illic apostolus ut gratiam amplificet, qua dignatus

est Christus humanum genus, angelos cum hominibus

comparât, quod scilicet praetulorit angelis homines,

hominum naturam induendo. Nam si per

semen intelligit posteras, idem et de angelis fateri

cogetur, nempe sobolem ab Ulis procreari: aosimentitus

esset Christus, dicens nos angelis similes fore

post resurfectionem. In praesenti verbi tempore

futilis est argutia. Nam usitato more âtuauttôç loquutus

est apostolus, ut olarius tarn insignem gratiam

ante oculos nobis poneret. •>.

De utraque in Christo natura non modo inscite

garrit, sed confuse omnia permiscens, secum ipse

pugnat. Tradit Petrus nos divinae naturae fore

consortes (2. Petr. 1, 4): sed hoo nonnisi ad qualitatem

referri potest., quatenus scilicet renovabimnr

in coelestem gloriam. Alioqui corruptibile hoc nostrum

corpus fieret tum Deus. Quomodo autem non

horret Menno et abominatur mutationem caruis peccatricis

in Dei essentiam, quum tantopere réfugiât,

quod tarnen absurditate caret, filium Dei carne nostra

fuisse indutuin? Adde quod secundum Petri

mentem societas divinae naturae praesentem hominum

naturam, quatenus infirma est, abolebit. In

Christo autom longe diversa ratio qui simul et semol

Deus et homo fuit. Iam vero si humanam

substantiam Christo tribuit integram et puram ab

omni labe, qualis in Adam fuit ante lapsum, sequitur

non ex Dei semine progenitam fuisse Christi

carnem, sed ex nomine: nisi dicere forte malit vel

de nihilo vel ex terra creatam fuisse. Cur dictum

Athanasii improbet, Christum constare ex duabus

nataris, sicut homo personaliter constituitur ex

anima et corpore, monstranda est ratio, cur tam

apta similitudo displiceat.

Si locum Petri (Epist. 1, c. 3, 18) tergiversando

involvit, ubi Christum dicit mortuum esse

carne, vivificatum spiritu, non miror. Quomodo

enim se expediet, quum virtutem qua carebat Christi

caro, Petrus spiritui adscribat? Durius etiam eum

premit Pauli dictum, ubi Christum asserit passum

fuisse pro infirmitate carnis (2. Cor. 13, 4): quia si

divina fuit Christi caro, infirma fuit divinitas. Hue

etiam pertinet quod Christus passiones nostras et

affectas sustinuit, similis per omnia nobis factus

excepte peccato. Nam si dolori et timori, cunctis

I Monique nostris infirmitatibus subiecta fuit Dei na-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!