07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

169 CONSHJA. * 170

tioiies quoties miraculo aliquid in novam naturam

mutatum est, importune hue torqiietur, quia non

potuit essentia Dei mutari, sicuti creaturae: et detestabile

commentum est fingere Dei essentiam in

patre esse spiritum, in filio esse corpus.

Argumentum quod sumitur a donorum participatione

impudenter transsilit. Nam inde certe ad

nos pertinet quidquid Christo contulit pater: quia

caput est ex quo totum corpus per iuncturas connexum

simul coalescit. Imo non aliter conveniet

quod dicitur, spiritum ei datum esse absque mensura,

ut de plenitudine eius hauriamus omnes

(Ioann. 1, 16; 3, 34). Nisi forte Mennoni absurdum

non est, Deum in sua essentia adventitio dono locupletari.

Hac etiam ratione dicit Christus ipse

(Ioann. 17, 19): Ego propter eos sanctifico me ipsum.

Improbe igitur mentitur nusquam haec in

scripturis legi.

Quantum ad testimonium Mosis spectat, si

probe expenditur, magis preinit Mennonem quam

ut se expedire queat. Neque enim de uno duntaxat

Christo illic sermo habetur, sed de toto humano

génère. Verum quidom est partam esse a Christo

victoriam, sed generalitcr pronunciat Deus posteros

mulieris superiores fore Diabolo (Gen. 3, 15). Unde

sequitar, Christum ex humano génère esse progenitum.

Totum vero sensum pervertunt cabalisticae

Mennonis allegoriae, quod mulier dicatur ecclesia,

quia consilium Dei est Evam, quam alloquitur, bona

spe erigero. Hoc etiam loco solutionum varietas

tortuosum et lubricum anguem ostendit. Interim

victorem serpentis ex muliere, quae àcnoqog est, promitti

dicens, nequaquam se extricat. Nisi enim

semen esset in muliere, falsa esset promissio.

Tcstimonia ubi Christus semen Abrahae et

fruetus ventris Davidis vocatur, nimis improbe corrumpit.

Nam si allegorice positum esset nomen seminis,

Paulus certe 4 ad Galatas capite (v. 4) hoc

non taeuisset. Clare autem et sine figura affirmât,

non esse plures Abrahae filios • redemptores, sed

unum Christum. Fateor ex genealogia non aliter

colligi Christum esse filium Davidis, nisi quia ex

virgino genitus est. Sed nimis superbe, ut impium

suum errorem stabiliat Menno, evertit naturae elementa,

mulieres contendens esse danôgovg.

Octavum argumentum de genealogia Christi

sophistice eludit. Etsi enim Matthaeus non recenset

Mariae parentes, sed Iosephi: quia tarnen de re

tunc vulgo comperta verba facit satis habet ostendere

Iosephum ex Davidis semine ortum esse : quum

satis constaret Mariam ex eadem esse familia. Magis

etiam urgct Lucas, salutem a Christo allatam

toti generi humano communem esse docen3, quia

Christus autor salutis ex Adam communi omnium

patre sit progenitus.

Apte ex Matthaei verbis colligitur, quia ex Ma­

ria genitus est Christus, procreatum esse ex eius

semine. Sicuti etiam quum dicitur Booz genitus

ex Rahab, similis notatur generatio. Nee vero

Matthaeus hie virginem quasi canale describit, per

quod fluxerit Christus: sed hunc mirificum generandi

morem a vulgari discernit, quod per earn ex

semine Davidis genitus fuerit Christus. Eadem

enim ratione qua Isaac ex Abraham, Solomon ex

Davide, Ioseph ex Iacob, similiter Christus ex matre

genitus esse dicitur. Sermonis enim seriem

evangelista contexit.

In decimo argumente suam impudentiam nimis

turpiter prodit. Quomodo enim quadrabunt, secundum

carnem Christum esse ex semine Davidis, et

tarnen non aliter vocari filium, nisi quia promissus

est ac donatus? Nam postquam filium Dei nominavit

Paulus, continuo post subiieiens (Rom. 1, 3),

secundum carnem esse ex semine Davidis, distinctum

certe aliquid a divina essentia notât. Sic et

nono capite (v. 5) Deum benedictum praedicans,

seorsum ponit, secundum carnem ex Iudaeis descendere.

lam nisi vere genitus esset ex semine

Davidis, quid valebit loquutio illa, ut sit fructus

ventris eius et ex lumbis descendent? Stulte autem

obiieit, non posse dici naturalem Davidis filium,

quia verbum factum est caro: quia constat non alio

sensu hoc dici, nisi quia carnem induit et manifestâtes

est in carne. Mulieri non esse generativum

semen dicit Menno: sed quis praeter communem

omnium sententiam indocti hominis figmento credet?

Quanquam mirum est sic ipsum verum miraculum

negare, dum falsissimum portentum de suo

affingit, in quo admirabilior sit Dei potentia, si verum

esset quod persuadet, aeternam Dei essentiam

mutatam esse in mortale corpus. Nugatorium etiam

est quod repetit non posse doceri certo Mariam

esse genitam ex semine Davidis: quia Matthaeus

probare volens Christum esse genitum ex semine

Davidis, dum hoc uno contentus est, ex Maria esse

genitum, certe pro re confessa sumit, Mariam fuisse

consanguineam Ioseph. Quod autem adducit semen

pro posteritate Bumi, nimis dilutum est: quia non

simpliciter vocatur semen, sed dicitur esse ex semine.

Impudentia etiam minime tolerabilis est darum

in verbis Pauli sensum pervertere, ut Christum

ex semine Davidis factum vel formatum esse

neget.

Quod ad undecimum argumentum spectat, fateor

ecclosiam spiritualiter esse carnem ex carne

Christi, etc. Sed vicissim dico, x\t hoc fieret, Christum

sumpsisse ex hominibus carnem, in qua se pro

ipsis sanctificaret.

Christum vocari coelestem e coelo, quia inde

carnem attulerit, omni ratione caret: idque antithesis

clare evincit. Terrenus enim homo tantundem

valet atque animalis: quum tarnen animam ex terra

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!