07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

167 CONSHJA. 168

5, 19): Erat Deus in Christo mundum reconcilians

sibi, non imputans hominibus pcccata. Notanda est

etiam quae mox subiicitur iustitiae ratio. Eum qui

peccatum non noverat, peccatum pro nobis fecit, ut

iustitia Dei essemus in illo (ibid. v. 21). Haeo

brevis admonitio sanis et modestis lectoribus, ut

Bpero, contra Osiandri praestigias muniendis sufficiet.

Neque enim longum volumen scribere nunc

vacat, nee expedire iudico.

CONTRA MENNONEM.1)

Galvinus Micronio.

Tu vero, integerrime frater, minime Uteris tuis

me obtundis, quibus intcrpellari gratum est ac iucundum.

Tantum cuperem laetius tibi dari argumentum,

ut mihi gaudium tuum commune esset.

Sed quando ita Domino nos exercere placet, curas,

quae te publica ecclesiae causa angunt, inter nos

communicari molestum esse non debet. Utinam

vero ad te iuvandum facultas voto par suppeteret.

Caeterum quidquid in me est operae ac subsidii, libenter

tibi impertiar. Mennonis doctrina, quam ex

deliriis Manichaeorum hausit, mihi non erat incognita.

Fallacias non ita penitus tenebam: quibus ut

öbviam eas, fatendum est ac dilucide cxplicandum,

sicuti te fecisse non dubito, Christum Deum manifestatum

in carne, verum esse Dei filium. Et quanquam

nomen filii proprie in divinam naturam cornpetit,

et ad earn refertur, hominem tarnen ilium ex

virgine genitum proprie filium vocari. Quia quatenus

mediator est et caput ecclesiae Deus et homo,

filium Dei natura esse oportet, ut adoptionis gratia

nos sibi coniungat. Caeterum inde praepostere colligitur,

genitum esse hominem ex patris semine:

quia propter arçanam sacramque unionem divinitatis

cum carne, totus Christus vere dicitur filius,

sicuti praecipue ex Pauli verbis primo ad Romanos

capite (v. 3, 4), item etiam nono (v. 5) liquet.

Quibuscunque enim cavillis ludat Monno, perspicuus

est sensus, filium Dei esse ox semine Davidis

secundum carnem. Item, Christum, qui Deus est

benedictus in saecula, ex Iudaeis originem trahere

secundum carnem. Itaque frustra locos arripit, ubi

vocatur Christus homo Dei filius: quia in totam

Christi personam nomen hoc merito confertur. Quod

autem e coelo venisse Christus dicitur, et a patre

exÜ8se, ad carnis essentiam perperam trahitur. Quia

etsi inde colligere licet Christum verum esse Deum;

hoc tarnen non tarn de substantia sua, quam de officio

praedicat: quia testari vult nihil se tradere nisi

divinum.

Forro argumenta, quibus orthodoxa dootrina

probatur, diluere volens, nihil aliud quam frivolis

cavillis elabitur. Si in carnom mutari potuit Spiritus,

quia Deo sunt omnia possibilia, ergo et pater

verti in carnem potuit. Quod si demus, ubi erit

illud, coelum et terram ego impleo? Tota enim divinitas

erit corpus unum, quod loco comprehend!

necesse est. Iam si corporea fuisset divinitas in

Christo, falso dixisset Deum esse spiritum. Item

a resurrectione sua, spiritum carnem et ossa non

habere. Nam si excipiat Menno, mutatum fuisse

spiritum in carnem, ut desineret esse quod erat,

nihil absurdius fingi potest. Feribit onim aeternitas

essentiae spiritualis. Adde quod si ex Dei semine

penitus est Christus homo, iam non una neo

simplex erit Dei essentia, sed in partes secabitur:

atque ita in Deo erit divisio, quam Menno inter

duas Christi naturas non admittit. Quod obiioit

non fore alioqui verum illud Ioannis, verbum carnem

esse factum, quia fieri non signifieet assumere,

nugatorium est. Nam certe apostolus 2 ad Hebraeos

capite (v. 14) a Ioanne non dissentit: qui

tarnen assumendi verbo utitur. Et satis constat

hüius loquutionis ratio: quia et fieri rex dicitur, qui

ante homo privatus fuit; quia ineipit esse quod ante

non erat. Itaque vere et apte, ubi carnem induit

filius Dei, dicitur caro factus.

Putidum est eflugium, dici filium hominis, quia

hominibus promissus est. Secundum vero commentum

adduecns Menno, satis déclarât eflugia se quaerere.

Palam vero est hobraico more vocari filium

hominis verum hominem. Nam Christus haud dubio

phrasin linguae suao retinuit. Quid autem per

filios Adam intolligi conveniat, extra controversiam

esse debet. Ac ne longius abeamus, locus Psalmi

oetavi (v. 4) quem ad Ghristum apostoli accommodant

omnem controversiam dirimit: Quid est homo

quod memor es eius, aut filius hominis quia visitas

eum? Quod do masculino génère nugatur, colore

prorsus caret: quia filius hominis vocatur, cuius

origo vere ex Adam fluxit.

Quum dieimus oportuisse in carne nostra expiari

peccata mundi, frustra hoc prineipium convellere

nititur Menno: quod clare a Paulo asseritur 5

ad Romanos capito (v. 10, 19). Nam quod contra

obiieit, neminem ex carne pcccatrice prognatum potuisse

legem implere, solutio petenda est ex 8 ad

Romanos capite (v. 3) ubi docet Paulus expiationem

faetam in similitudine carnis pcccatricis. Naturam

enim hominis non a prineipio fuisse corruptam notum

est, sed vitio accidcntali. Quid ergo obstat

quo. minus < filii sui carnem Deus sanetificare potuerit?

Argumentum etiam illud firmum manet: Nisi

1) Epp. et Hesp. ed. Genev. p. 298, Laus, p. 590, Hanov. fuerit genoratio hominis Christi, novam fuisse crea-

p. 664, Chouetp. 408, Amst. p. 186. Pertiuere videtur ad a. 1556. tionem. Nam quod excipit non fuisse novas créa-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!