07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ICI CONSILIA. 162

pacificans per sanguinem crucis eius, etc. (Col.

1, 20). Item: Erat Deus in Christo mundum

sibi reconcilians, non imputans hominibus peccata

(2. Cor. 5, 11)). Item: Gratos nos habuit in rîilecto

filio (Epb.es. 1, (i). Item: Ut ambos in unum

hominem reconciliaret Deo per crucem (Ibid. 2, 15).

Ratio huius mysterii ex 1. ad Ephosios capito petenda

est, ubi postquam docuit Paulus, nos in Christo

fuisse electos, simul addit, nos in eodem gratiam

esse adeptos. Quomodo coepit Deus favore suo

complecti quos anto conditum mundum dilexerat,

nisi quia amorem suum exseruit, ubi reconciliatus

est Christi sanguine? Nam quia Deus fons est

omnis iustitiae, necesse est, ut homo quamdiu peccator

est, illum habcat hostem, et iudicem. Quare

principium amoris est iustitia, qualis a Paulo describitur

: Eum qui peccatum non noverat, pro nobis

peccatum fecit, ut essemus iustitia Dei in ipso (2.

Cor. 5, 21). Significat enim gratuitam iustitiam

adeptos Christi sacrificio, ut Deo placeamus, qui

natura sumus filii irae, et per peccatum alienati

(Ephes. 2, 3).

Qnod autem vere Christus sua obedientia nobis

gratiam apud patrem acquisierit ac promeritus

sit, ex pluribus scripturae locis certo et solide colligitur.

Nam, teste Paulo, reconciliati sumus et reconciliationem

accepimus per eius mortem (Rom.

5, 10). Atqui reconciliatio locum non habet, nisi

ubi offensio praecessit. Sensus ergo est, Deum, cui

propter peccatum eramus exosi, morte filii sui placatum

fuisse, ut nobis sit propitius. Ac diligenter

notanda est quae paulo post sequitur antithesis:

Sicut per transgressionem unius peccatores constituti

sunt multi, sic per obedientiam iusti constituentur

(Ibid. T. 19). Sensus enim est, sicut Adae peccato

alienati a Deo sumus, et destinati ad interitum,

ita Christi obedientia nos in favorem recipi tanquam

iustos. Ncc futurum verbi tempus praesentem

iustitiam excludit, sicuti ex contextu apparet.

Nam et prius dixerat ^açtff/ua ex multis delictis esse

in iustificationem. Caeterum, quum diximus Christi

œcrito partam nobis esse gratiam, hoe intelligimus,

sanguine eius nos fuisse mundatos, et eius mortem

expiationem fuisse pro peccatis: sanguis eius emundat

nos a peccato (1. Ioann. 1, 7). Hic sanguis est

qui effunditur in remissionem peccatorum. Si hic

effectus est fusi sanguinis, ut non imputentur nobis

peccata, sequitur eo pretio satisfactum esse iudicio

Dei. Quo pertinet illud Baptistae : Ecce agnus

Dei qui tollit peccata mundi (Ioann. 1, 29). Nam

omnibus legis sacrifiais Christum opponit, ut impletum

in eo solo doceat, quod figurae illac inonstrarunt.

Scimus autem quod passim dicat Moses:

Expiabitur iniquitas, peccatum delebitur ac remittetur.

Denique in veteribus figuris optime docemur,

quae sit mortis Christi vis et efficacia. Et hanc

Calvini opera. Vol. X.

rem apostolus dextre sumpto hoc prineipio in epistola

ad Hobraeos explicat, quod remissio absque

sanguinis effusione non fiat (9, 22). Unde colligit,

Christum in abolitionem peccati per suum sacrificium

semel apparuisse. Item oblatum esse, ut multorum

tolleret peccata. Dixerat autem prius, non

per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per

sanguinem proprium semel intrasse in saneta,

aeterna redemptione inventa. Iam dum in huno

modum ratiocinatur (Ibid. v. 13 seq.): Si sanguis

vitulae sanetifieat secundum carnis puritatem, multo

magis sanguine Christi purificari conscientias ab

operibus mortuis, facile patet nimis extenuari Christi

gratiam, nisi eius sacrificio vim expiandi, placandi

et satisfaciendi concedimus: quemadmodum paulo

post addit (vers. 15): Mediator hie est novi testamenti,

ut morte intervenionte in redemptionem

praecedentium delictorum, quae manebant sub lege,

promissionem aeternae haereditatis aeeipiant qui vocati

sunt. Praesertim vero expendore convenit

analogiam, quae a Paulo describitur : Quod pro nobis

factus sit maledictio, etc. (Gal. 3, 13). Supervacuum

enim, adeoque absurdum fuit onerari Christum

maledictione, nisi ut quod alii debebant pcrsolvens

iustitiam illis acquireret. Ciarum est etiam

Isaiae testimonium (53, 4. 5) : Quod castigatio pacis

nostrae Christo imposita fuit, et livore eius nobis

obtigit sanitas. Nisi enim satisfecisset pro peccatiB

nostris Christus, non diceretur plaçasse Deum poena,

cui eramus obnoxii, in se reeepta. Cui respondet

quod ibidem sequitur: Propter scelus populi mei

percussi eum (vers. 8). Accedit etiam Petri interpretatio,

quae nihil ambiguum relinquet: Quod peccata

portaverit super lignum (1. Petr. 2, 24). Onus

enim damnatiouis, quo levati sumus, dicit in Christum

esse reiectum. Nee obscure pronunciant apostoli

pretium sol visse, quo nos a reatu mortis redimeret.

Iustificati gratia ipsius per redemptionem

quae est in Christo, quem posuit Deus Uaorççtov

per fidem quae est in sanguine eius (Rom. 3, 25).

Gratiam Dei in hoc commendat Paulus, quia redemptionis

pretium dedit in Christi morte. Deinde

iubet nos confugere ad eius sanguinem, ut iustitiam

adepti coram Dei iudicio stemus. Idem valet istud

Petri: Redempti non auro et argento, sed pretioso

sanguine agni immaculati (1. Petr. 1, 18. 19). Neque

enim congrueret antithesis, nisi pro peccatis

satisfactum esset hoc pretio. Qua ratione Paulus

dicit nos pretiose emptos esse (1. Cor. 6, 20). Non

staret etiam alteram Pauli dictum (1. Tim. 2, 5):

Unus mediator, qui se dedit àvxC^vxqov, nisi reiecta

in eum esset poena, quam meriti eramus. Ideo

Paulus redemptionem in sanguine Christi définit

remissionem peccatorum (Col. 1, 14): ac si diceret

iustificari nos, vel absolvi coram Deo, quia sanguis

ille in satisfactionem rcspondet. Cui et alter locus

11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!