volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

159 CONSILIA. 16Q quid nobis videatur do eo quod est a robis propositum. Ac primum quidem valde mirati sumus, quum audivimus, in ea confessione quae requiritur a vobis, nihil videri vobis inesse quod Dei verbo directe repugnet. Atque in eo existimamus metu vobis praestrictos fuisse oculos. Nam in articulo baptismi damnantur nominating qui existimant infantes a nativitate esse sanctificatos. Et quod ad coenam, dicunt Iudam non minus corporis Christi participem fuisse, quam Petrum. Item illud, quod Christus in sua humana natura ubique sit, uti ipsi videtur, quum Deus sit et homo: quasi unitas personae confusionem divinae et humanae naturae afferret. Quod, affertis ista non esse proprie confessionem fidei, nihil aliud est (quod cum bona venia dictum sit) quam effugium, ad dissimulandum malum vel contegendum. Porro Dominus non est sophista, ut sibi illudi eiusmodi cavillationibus sinat. Utcunque igitur aliud nomen vel titulum .scripto illi imponatis, testamini tarnen cum solenni iureiurando, ita vestram "fidem habere. Atque ut ad Deum usque non ascendatur, tarnen apud homines etiam ita spondendo bilingues estis, ut perfidiae notam evitare non possitis. Ut enim bona sit illorum intentio, a quibus vobis ista proponuntur: non est hoc tarnen satis, si ad rectum finem per media minus licita tenditis. Petimus igitur a vobis per Dominum, si ad tempus ita consopiti fuistis, ut nunc serio expergefiatis. Ut enim sincere dicamus quod res est, non potest scriptum eiusmodi admitti, quin simul oblique abrenuncietur Dei veritati, quae una nobis non quavis statione modo, sed vita ipsa carior debet esse. Hoc est autem remedium, si ita reponatis, baptismum infantibus superfluum non esse, quia promissione sanctificati sint, quum "sacramentum sit confirmatio necessaria propter humanam infirmitatem, ut ita promissio secum trahat comes sacramentum, nedum ut illius contemptum invehat. In articulo de coena sic reponatis, substantiam veri corporis et sanguinis lcsu Christi, uti ex utero Virginis illam semel accepit, praesentem esse in coena tarn fidelibus quam infidelibus: et quamvis soli fidèles rêvera et efficaciter peroipiant, non minus tarnen infidèles reos teneri corporis et sanguinis Domini, quia sacramentum polluerint. Item horum verborum loco: Reiicimus dootrinam illorum qui tradunt non percipi Christum nisi spiritualiter, reponatis: Qui tradunt non percipi nisi spiritum Christi, carne nimirum et sanguine exclusis. Scriptum est enim: Caro mea vere est oibus, efc sanguis meus vore est potus (Ioann. 6, 55). Et quamvis ilia perceptio spiritualis sit, non ideo minus tarnen fit re ipsa, neque in sola phantasia vol opihione consistit. Item horum verborum loco: Christum secundum nafcuram humanam sedere: Con- fitemur Christum ita esse in ooelo secundum humanam suam naturam, unde et ilium exspeotamus, ut tarnen pro infinita sua virtute quae sese ubique porrigit, ex quo ad dexteram patris consedit, possit nos incomprehensibili modo vere pascere corpore et sanguine suo, sine ulla mutatione loci. Ubi fit mentio sacramentariorum, sic illud nomen interpretandüm erit, ut per illud intelligantur qui aut tollunt vim sacramentorum, aut usum oorrumpunt. KESPONSIO AD ALIQUOT LAELH SOC1NI SBNENSIS QUAESTIONES. M Besponsio ad primam quaestionem. Regula vulgaris est, quae subalterna sunt, non pugnare. Ergo nihil obstat, quo minus gratuita sit hominum iustificatio ex mera Dei misericordia, et simul interveniat Christi meritum. Atque ideo nostris operibus apte tam gratuitus Dei favor quam Christi obedientia opponitur, utrumque suo ordine. Nam Christus nonnisi ex Dei beneplacito quidquam mereri potuit, sed quia ad hoc ordinatus est, ut iram Dei sacrificio suo placaret, suaque obedientia deleret transgressiones nostras. In summa, quando ex sola Dei misericordia, quae hunc nohis constituit salutis modum, dependet meritum Christi, non minus apte quam ilia humanis omnibus iustitiis opponitur. Probationes. Ita Deus dilexit mundum, ut filium unigenitum daret, ut quisquis credit in eum, non pereat (Ioann. 3, 16). Videmus ut priorem locum teneat Dei dilectio, tanquam summa causa vel origo; sequatur fides in Christum, tanquam causa secunda et propior. Si quis excipiat, Christum non nisi formalem esse causam, nimium exténuât eius virtutem. Nam si fide quae in ipsum recumbit iustitiam consequimur, salutis nostrae materia in eo quaerenda. Quod pluribus locis clare probatur: Non quod priores dilexerimus eum, sed ipse nos prior dilexit, ae filium suum misit iXaapiv pro peccatis nostris (1. Ioann. 4, 10). Clare his verbis monstratur, Deüm, ne quid suo erga nos amori obstaret, reconciliandi modum statuisse in Christo. Ac magnum pondus habet nomen placationis: quia Deus ineffabili quodam modo, quo tempore nos amabat, simul tarnen erat infensus nobis, donee reconciliatus est in Christo. Quo pertinent omnes istae sentontiae: Ipse expiatio est pro peccatis nostris (1. Ioann. 2, 2). Item: Placuit Deo reoonciliare per ipsum omnia erga se, 1) Bibl. Genev. Codex 145, fol 58 seqq. Apographum coaevum nitidissimum, in quo Besponsio haec ad Non. Jun. 1555 refertur. Beta inseruit Epistolis éd. Oenev. p. 314, Laus. p. 619, Hanov. p. 697, Ohouet p. 431, Amsterd. p. 191,.

ICI CONSILIA. 162 pacificans per sanguinem crucis eius, etc. (Col. 1, 20). Item: Erat Deus in Christo mundum sibi reconcilians, non imputans hominibus peccata (2. Cor. 5, 11)). Item: Gratos nos habuit in rîilecto filio (Epb.es. 1, (i). Item: Ut ambos in unum hominem reconciliaret Deo per crucem (Ibid. 2, 15). Ratio huius mysterii ex 1. ad Ephosios capito petenda est, ubi postquam docuit Paulus, nos in Christo fuisse electos, simul addit, nos in eodem gratiam esse adeptos. Quomodo coepit Deus favore suo complecti quos anto conditum mundum dilexerat, nisi quia amorem suum exseruit, ubi reconciliatus est Christi sanguine? Nam quia Deus fons est omnis iustitiae, necesse est, ut homo quamdiu peccator est, illum habcat hostem, et iudicem. Quare principium amoris est iustitia, qualis a Paulo describitur : Eum qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit, ut essemus iustitia Dei in ipso (2. Cor. 5, 21). Significat enim gratuitam iustitiam adeptos Christi sacrificio, ut Deo placeamus, qui natura sumus filii irae, et per peccatum alienati (Ephes. 2, 3). Qnod autem vere Christus sua obedientia nobis gratiam apud patrem acquisierit ac promeritus sit, ex pluribus scripturae locis certo et solide colligitur. Nam, teste Paulo, reconciliati sumus et reconciliationem accepimus per eius mortem (Rom. 5, 10). Atqui reconciliatio locum non habet, nisi ubi offensio praecessit. Sensus ergo est, Deum, cui propter peccatum eramus exosi, morte filii sui placatum fuisse, ut nobis sit propitius. Ac diligenter notanda est quae paulo post sequitur antithesis: Sicut per transgressionem unius peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam iusti constituentur (Ibid. T. 19). Sensus enim est, sicut Adae peccato alienati a Deo sumus, et destinati ad interitum, ita Christi obedientia nos in favorem recipi tanquam iustos. Ncc futurum verbi tempus praesentem iustitiam excludit, sicuti ex contextu apparet. Nam et prius dixerat ^açtff/ua ex multis delictis esse in iustificationem. Caeterum, quum diximus Christi œcrito partam nobis esse gratiam, hoe intelligimus, sanguine eius nos fuisse mundatos, et eius mortem expiationem fuisse pro peccatis: sanguis eius emundat nos a peccato (1. Ioann. 1, 7). Hic sanguis est qui effunditur in remissionem peccatorum. Si hic effectus est fusi sanguinis, ut non imputentur nobis peccata, sequitur eo pretio satisfactum esse iudicio Dei. Quo pertinet illud Baptistae : Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi (Ioann. 1, 29). Nam omnibus legis sacrifiais Christum opponit, ut impletum in eo solo doceat, quod figurae illac inonstrarunt. Scimus autem quod passim dicat Moses: Expiabitur iniquitas, peccatum delebitur ac remittetur. Denique in veteribus figuris optime docemur, quae sit mortis Christi vis et efficacia. Et hanc Calvini opera. Vol. X. rem apostolus dextre sumpto hoc prineipio in epistola ad Hobraeos explicat, quod remissio absque sanguinis effusione non fiat (9, 22). Unde colligit, Christum in abolitionem peccati per suum sacrificium semel apparuisse. Item oblatum esse, ut multorum tolleret peccata. Dixerat autem prius, non per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per sanguinem proprium semel intrasse in saneta, aeterna redemptione inventa. Iam dum in huno modum ratiocinatur (Ibid. v. 13 seq.): Si sanguis vitulae sanetifieat secundum carnis puritatem, multo magis sanguine Christi purificari conscientias ab operibus mortuis, facile patet nimis extenuari Christi gratiam, nisi eius sacrificio vim expiandi, placandi et satisfaciendi concedimus: quemadmodum paulo post addit (vers. 15): Mediator hie est novi testamenti, ut morte intervenionte in redemptionem praecedentium delictorum, quae manebant sub lege, promissionem aeternae haereditatis aeeipiant qui vocati sunt. Praesertim vero expendore convenit analogiam, quae a Paulo describitur : Quod pro nobis factus sit maledictio, etc. (Gal. 3, 13). Supervacuum enim, adeoque absurdum fuit onerari Christum maledictione, nisi ut quod alii debebant pcrsolvens iustitiam illis acquireret. Ciarum est etiam Isaiae testimonium (53, 4. 5) : Quod castigatio pacis nostrae Christo imposita fuit, et livore eius nobis obtigit sanitas. Nisi enim satisfecisset pro peccatiB nostris Christus, non diceretur plaçasse Deum poena, cui eramus obnoxii, in se reeepta. Cui respondet quod ibidem sequitur: Propter scelus populi mei percussi eum (vers. 8). Accedit etiam Petri interpretatio, quae nihil ambiguum relinquet: Quod peccata portaverit super lignum (1. Petr. 2, 24). Onus enim damnatiouis, quo levati sumus, dicit in Christum esse reiectum. Nee obscure pronunciant apostoli pretium sol visse, quo nos a reatu mortis redimeret. Iustificati gratia ipsius per redemptionem quae est in Christo, quem posuit Deus Uaorççtov per fidem quae est in sanguine eius (Rom. 3, 25). Gratiam Dei in hoc commendat Paulus, quia redemptionis pretium dedit in Christi morte. Deinde iubet nos confugere ad eius sanguinem, ut iustitiam adepti coram Dei iudicio stemus. Idem valet istud Petri: Redempti non auro et argento, sed pretioso sanguine agni immaculati (1. Petr. 1, 18. 19). Neque enim congrueret antithesis, nisi pro peccatis satisfactum esset hoc pretio. Qua ratione Paulus dicit nos pretiose emptos esse (1. Cor. 6, 20). Non staret etiam alteram Pauli dictum (1. Tim. 2, 5): Unus mediator, qui se dedit àvxC^vxqov, nisi reiecta in eum esset poena, quam meriti eramus. Ideo Paulus redemptionem in sanguine Christi définit remissionem peccatorum (Col. 1, 14): ac si diceret iustificari nos, vel absolvi coram Deo, quia sanguis ille in satisfactionem rcspondet. Cui et alter locus 11

159 CONSILIA. 16Q

quid nobis videatur do eo quod est a robis propositum.

Ac primum quidem valde mirati sumus, quum

audivimus, in ea confessione quae requiritur a vobis,

nihil videri vobis inesse quod Dei verbo directe

repugnet. Atque in eo existimamus metu vobis

praestrictos fuisse oculos. Nam in articulo baptismi

damnantur nominating qui existimant infantes

a nativitate esse sanctificatos. Et quod ad coenam,

dicunt Iudam non minus corporis Christi participem

fuisse, quam Petrum. Item illud, quod

Christus in sua humana natura ubique sit, uti ipsi

videtur, quum Deus sit et homo: quasi unitas personae

confusionem divinae et humanae naturae afferret.

Quod, affertis ista non esse proprie confessionem

fidei, nihil aliud est (quod cum bona venia

dictum sit) quam effugium, ad dissimulandum malum

vel contegendum. Porro Dominus non est sophista,

ut sibi illudi eiusmodi cavillationibus sinat.

Utcunque igitur aliud nomen vel titulum .scripto

illi imponatis, testamini tarnen cum solenni iureiurando,

ita vestram "fidem habere. Atque ut ad

Deum usque non ascendatur, tarnen apud homines

etiam ita spondendo bilingues estis, ut perfidiae notam

evitare non possitis. Ut enim bona sit illorum

intentio, a quibus vobis ista proponuntur: non est

hoc tarnen satis, si ad rectum finem per media minus

licita tenditis. Petimus igitur a vobis per Dominum,

si ad tempus ita consopiti fuistis, ut nunc

serio expergefiatis. Ut enim sincere dicamus quod

res est, non potest scriptum eiusmodi admitti,

quin simul oblique abrenuncietur Dei veritati,

quae una nobis non quavis statione modo, sed

vita ipsa carior debet esse. Hoc est autem remedium,

si ita reponatis, baptismum infantibus superfluum

non esse, quia promissione sanctificati sint,

quum "sacramentum sit confirmatio necessaria propter

humanam infirmitatem, ut ita promissio secum

trahat comes sacramentum, nedum ut illius contemptum

invehat. In articulo de coena sic reponatis,

substantiam veri corporis et sanguinis lcsu

Christi, uti ex utero Virginis illam semel accepit,

praesentem esse in coena tarn fidelibus quam infidelibus:

et quamvis soli fidèles rêvera et efficaciter

peroipiant, non minus tarnen infidèles reos teneri

corporis et sanguinis Domini, quia sacramentum

polluerint. Item horum verborum loco: Reiicimus

dootrinam illorum qui tradunt non percipi Christum

nisi spiritualiter, reponatis: Qui tradunt non percipi

nisi spiritum Christi, carne nimirum et sanguine

exclusis. Scriptum est enim: Caro mea vere est

oibus, efc sanguis meus vore est potus (Ioann. 6, 55).

Et quamvis ilia perceptio spiritualis sit, non ideo

minus tarnen fit re ipsa, neque in sola phantasia

vol opihione consistit. Item horum verborum loco:

Christum secundum nafcuram humanam sedere: Con-

fitemur Christum ita esse in ooelo secundum humanam

suam naturam, unde et ilium exspeotamus, ut

tarnen pro infinita sua virtute quae sese ubique porrigit,

ex quo ad dexteram patris consedit, possit nos

incomprehensibili modo vere pascere corpore et sanguine

suo, sine ulla mutatione loci. Ubi fit mentio

sacramentariorum, sic illud nomen interpretandüm

erit, ut per illud intelligantur qui aut tollunt vim

sacramentorum, aut usum oorrumpunt.

KESPONSIO AD ALIQUOT LAELH SOC1NI SBNENSIS

QUAESTIONES. M

Besponsio ad primam quaestionem.

Regula vulgaris est, quae subalterna sunt, non

pugnare. Ergo nihil obstat, quo minus gratuita sit

hominum iustificatio ex mera Dei misericordia, et

simul interveniat Christi meritum. Atque ideo nostris

operibus apte tam gratuitus Dei favor quam

Christi obedientia opponitur, utrumque suo ordine.

Nam Christus nonnisi ex Dei beneplacito quidquam

mereri potuit, sed quia ad hoc ordinatus est, ut

iram Dei sacrificio suo placaret, suaque obedientia

deleret transgressiones nostras. In summa, quando

ex sola Dei misericordia, quae hunc nohis constituit

salutis modum, dependet meritum Christi, non minus

apte quam ilia humanis omnibus iustitiis opponitur.

Probationes.

Ita Deus dilexit mundum, ut filium unigenitum

daret, ut quisquis credit in eum, non pereat (Ioann.

3, 16). Videmus ut priorem locum teneat Dei dilectio,

tanquam summa causa vel origo; sequatur

fides in Christum, tanquam causa secunda et propior.

Si quis excipiat, Christum non nisi formalem

esse causam, nimium exténuât eius virtutem. Nam

si fide quae in ipsum recumbit iustitiam consequimur,

salutis nostrae materia in eo quaerenda. Quod

pluribus locis clare probatur: Non quod priores dilexerimus

eum, sed ipse nos prior dilexit, ae filium

suum misit iXaapiv pro peccatis nostris (1. Ioann.

4, 10). Clare his verbis monstratur, Deüm, ne

quid suo erga nos amori obstaret, reconciliandi modum

statuisse in Christo. Ac magnum pondus habet

nomen placationis: quia Deus ineffabili quodam

modo, quo tempore nos amabat, simul tarnen erat infensus

nobis, donee reconciliatus est in Christo.

Quo pertinent omnes istae sentontiae: Ipse expiatio

est pro peccatis nostris (1. Ioann. 2, 2). Item:

Placuit Deo reoonciliare per ipsum omnia erga se,

1) Bibl. Genev. Codex 145, fol 58 seqq. Apographum

coaevum nitidissimum, in quo Besponsio haec ad Non. Jun.

1555 refertur. Beta inseruit Epistolis éd. Oenev. p. 314,

Laus. p. 619, Hanov. p. 697, Ohouet p. 431, Amsterd. p. 191,.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!