02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

163 EPISTOLAE 3233—3234 164

negotii mihi exbibitum est, quia duo expungendi,

aliique in eorum locum sufficiendi fuerunt. Ezpunctionis

causas, si non omnino patefieri, saltern

perstringi et subindicari oportuit. Tum fere exorta

est tragoedia: ac certe parata erat nisi fortiter obstitis8em,

et gravibus minis'terruissem illos qui ad

earn excitandam sese parabant. Eo autem periculosior

fuisset quod ab ea parte oriretnr quae melioribus

favebat et nostra prius instituta tuebatur. In

tempore nobis detexit Dominus ea quae diutius celata

maximum ecclesiae incommodum attulissent.

Quod quum animadvertissem ego neque turbas neque

furores reformidavi, modo periculum antevertere

et scandalis obviam ire possem. Hoc certe

mihi apud omnes profuit, idemque in posterum profuturum

puto, quod me in neutram partem declinare,

aut personis ullo modo favere intellexerunt.

Tandem sedatae sunt hae turbae, eoque facilius

quod seniores primum, deinde diaconos inter se sublatis

veteribus querelis conciliassem ac firmiter

coniunxis8em. Quamdiu vero coalescent mihique

adhaerebunt spero nos turbas omnes quaeounque

oriantur facile pacaturos. Itaque maxima eorum

pars, qui prius institutis nostris adversati erant, ac

dixerant me novam quaadam e Geneva ecclesiam

adferre mecum oportuisse, neque solum ridebant sed

pessima quaeque cum suis moliebantur in me, nunc

saltern silere, pars etiam mirari, pars laudare et

Deo gratias agere cogitur. Ebrardus, ad quem confugiebant

quique eos clam stimulare solebat, nunc

stupescit, quum irrita omnia consilia sua esse videt.

Dominus eum compescat. An adhuc quieturus sit

nescio, sed nihil effecturum spero. Putidae assentationes,

quibus erga eos usus est qui se tempore

Mariae idolorum cultu polluerunt, haec negotia nobis

maxima ex parte exhibuere: ac vereor ne in

posterum quoque alia exhibeant. Nihil autem est

quod tarn graviter eos urat, quam eos, tanquam

muneribus ecclesiasticis indignos, praeteriri aut saltern

iis alios praeferri, quum antea dignissimos ip-

808 omnium magisque idoneos Ebraräus iudicaret.

Sed quum uberrima fuerit populi electio, nee ullos

nominaverimus aut proposuerimus eligendos, ipsisque

intuentibus omnia tali ordine tantaque cautione

peraeta sint ut nulla subesse potuerit fraudis suspicio,

ora omnibus obstrieta fuerunt.

Sub finem harum turbarum nova alia excitata.

est ab Alexandra querente se contemni et tanquam

pro nihilo duci post adventum meum: mutatos omnium

erga se animos, quemadmodum ex verbis

vultu et gestu se deprehendere aiebat: promissa

sibi non fieri a senioribus, qui se cum eo qui a vobis

mittendus erat ipsum simul electuros dixerant,

eosque de sponsione appellabat. Omnem autem invidiam

in me derivare studebat, quasi meo sermone

omnes ab ipso alienassem eiusque nomini detraxis-

sem. Multa etiam in me plerique occulte susurrare,

quasi omnia regere vollem meo arbitratu, neque socium

ferre possem. Quam immerito earn in me

suspicionem pelleret satis ostendi ào fidem, ut spero,

feci. Unum tantum mihi curae esse monstravi, ut

salva esset ecclesiae libertas, quam hic gratuitae

operae praetextu opprimebat. Nam quum liberum

sibi esse vellet ab hoemunere, quum liberet, recedere,

liberam interea ministri electionem, quoties

opus foret, ecclesiae noluit relinquere. Discessit

iratus, nee ab eo tempore frendere desiit ac minitari.

Iam septem eorum quos asperius tractaveram

ad eum confugiebant, et nova quaedam moliti fuissent,

nisi Deus velut iniecto fraeno Aîexandrum retinuisset.

Nam incidit in morbum et podagra laborare

coepit. Atque nunc etiam ea laborat et in lecto

decumbit.

Interea sedatae sunt priores illae tempestates

atque nunc aliquantum quietiorem statum habemus,

et certe habituri sumus, si modo Alexander quiescere

seque moderatum praebere velit. Adivi hominem

atque aegrotantem visi, ne me a se alienum

putaret, aut suspiciones suas foveret. Candide et

ingenue aperui quod sentiebam de iis quae cum senioribus

egerat: ac tum moderatior esse mihi visus

est, vi forsitan morbi ipsum mitigante, aut ipso

melius expendente quae antea perturbatus ac veluti

Oestro percitus fecerat. Curavi itidem ut et alii

eodem officio erga ipsum fungerentur, ut eum ad

leniorem mentem adducerent, simul admonens ut

abstinerent ab omni specie assentationis, ne scilicet

adversum nos deinceps sese efferret. Ac spes quidem

est moderatiorem ipsum ac quietiorem futurum.

Quod si aliter se gesserit, non desinam tarnen persequi

instituta nostra, et progredi donec se mihi

intolerabilem praebeat.

Quam vero mihi haec dura sint et quanta me

angit operis cura, ne aut interrumpatur, autevanescat,

aut concidat eius fructus, vobis cogitandum relinquo.

Gratias ago Deo quod in his difficultatibus

laborem meum non sinit inanem esse, sed ita promovit

opus ex quo hic sum, ut eius gratia inter

nos perspicue eluceat. Quod antea tanto a vobis

studio flagitavi, ut mihi de adlegendo collega consuleretis,

ab eadem sollicitudine profectum est.

Quam difficile fuerit quod petebam non ignoravi.

Iustum tamen desiderium meum fuit. Nunc quum

id impetrare nequeam quod optavi, sicuti mihi Riverii

uteris 6 ) significatum est, ad gravem pugnam

me accingo, e qua tandem, ut spero, me Dominus

liberabit.

Admonitus sum ab Holhracho, Ioannem Scaphinunt,

7 ) qui Aquisgrani ecclesiam collegerat, eam-

6) ex Argentorato missis (2V. 3202).

7) Flanikwm putamus fuisse. A. 1544 30 familiae a

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!