02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

161 1560 AUGUST. 162

a quo et naturae ordo et humanitatis ratio penitus abhorret,

exigere velim. Si modo ostendant quidquam

siJbi esse affine, per me sane iis triumphare liceat.

Sed quum sint omnia contraria, etiamsi maior pars

hominum sponte caecutiat, toto saltern plaudente coelo,

vecordem eorum superbiam non modo intrépide contemnere

sed libère etiam traducere nobis licebit. Inter

ea non levis consolatio nos sustentât: quod quum

ecclesiae titulum nobis superciliose opponunt papistae,

nobis tarnen non nisi cum professis Christi hostibus

beüum esse scimus.

Optandum quidem est inprimis ut serenissimus

Rex, qui pridem romanae curiae fallaeias pro sua

prudentia cognovit, tandem inanibus bullis, quibus

concilium procul ostentat, evanescere iussis liberius

ad seriam integramque ecclesiae restitutionem animum

applicet. Nulla tarnen cunctatio remoram

vobis afferre debet, quominus enitatur quisque vestrum

pro sua virili ad propaganda quae tarn féliciter

surgere coeperunt initia.

Vale, prae8tantissime Domine et illustrissime

Princeps. Dominus te semper spiritu suo regat, dignitatem

tuam modis . omnibus amplificet, piosque

tuos conatus benedicat usque in finem. Genevae

Oalendis Augustis M. D. LX.

3233.

GALLASIUS OALYINO.

Pergit in depingendis ecclesiae Londinensis interioribus,

iisque ex ambitione quorundam, utEbrardi

et Alexandri, minime laetis.

(Ex autographo Ood. Paris. Dupuy |B8, fol. 79.)

A Monsieur Monsieur Bespeville.

S. Quo in statu res nostrae fuerint iam antea

communibus ad vos Uteris, *) tum etiam aliis ad te,

mi pater, seorsim datis cumulate scripsi. Quid

praeterea acciderit ab eo tempore, quis rerum sit

progre8sus, quid in posterum sperari possit, Macario

nostro nuperrime significavi. 2 ) Nunc eadem

quae prius me angit cura. Vereor enim ne non

mihi talis collcga qualis optandus est, modestus

scilicet et pacis studiosus, adiungatur. Quamvis

enim satis detectum sit quibusdam Alexandri ingenium,

tamen non ita omnibus perinde notus est.

Nostro quidem collegio sese prodidit, et quam impo-

8288.1) N. 3224. 3226.

2) Literae non exstant.

Calvini opera. Vol. XIII.

tens sit animi, quantoque studio hoc munus ambiat,

abunde patefecit. Atque hue oerte cunctando aliaque

necossaria tractando spectabant, ut erumperet

ipse palamque ostenderet quod in eius animo latebat,

neque expediebat id prius a me praedicari.

Quod Dumasus et Mirarius 3 ) ei tantopere favendum

putàrunt, imprudentia lapsi sunt, nondum enim

hominem noverant : nec certe, ut iam agnosco, aliud

propositum habebant quam ut a bonis ministris

et nonnulla autoritate praeditis haec ecclesia constitui

ac servari possit. Mirarius Diepam rediit.

Dumasus in seniorum numerum allectus praeolare

fungitur officio mihique coniunctissimus est. Ac

vix profecto alium habeo cui me ipsum patefacere

meaque consilia libère proferre possim.

Varie me torserunt hic multorum querelae,

quae nonnihil antea sedatae rursum ab inquietis et

turbulentis hominibus post adventum meum excitabantur.

Barum praecipuus autor ferebatur Ebrardus,

qui videbat rem sibi ad stivam rediisse. In tanto

animorum aestu et tam caeca pervicacia praecidere

omnia potius quam dissolvere necesse fuit. Tantum

enim rursus accensum fuisset incendium, ut vix

ullo modo exstingui potuisset. Atque haeo erat Satanae

et pravorum hominum astutia, qua studia

nostra piosque multorum conatus impedire, aut etiam

cuiusque animum frangere studebant. Sed tantum

exhortationibus meis gravioribusquo reprehensionibus

tum publice tum privatim effeci ut se nonnihil represserint..

Ego, qui natura semper lenior fui,

nunc ingenium mutare atque acerbitatis nomine invidiam

subire cogor. Nec vero me eius poenitet

Nam obtinui consistorium et disciplinam, in qua

nostram, 4 ) quatenus fieri potuit, sum sequutus.

Omnia a fundamentis erigenda et constituenda fuerunt.

Nihil enim praeter summam rerum perturbationem

inveni. In eligendis senioribus et diaconis

mira fuit difficultas, atque in ea sum expertus

quantum molestiae et periculi sit omnia arbitratui

plebis committere. Neque enim ob tanta dissidia

plebi praeire aut delectos aliquot proponere licuit.

Adeo suspecti erant ii qui antea seniorum munere

fungebantur, ut in suffragiis ipsis excipiendis me

Anglorum opera uti oportuerit. Et tamen ii ipsi

qui ad vos scripserant 5 ) eodemque prius munere

fungebantur prae caeteris a populo electi sunt uno

tantum excepto, cui Dumasus ob poritiam atque autoritatem

suffectus est. FrendebaDt multi, intercesserunt

nonnulli : sed non omnes intercessionum

causae admittendae fuerunt. Quo vero tenderent

palam ostendi. In confirmandis diaconis multo plus

3) De his et Ebrardo v. epp. supra laudatas.

4) Genevensem. Iam videbis Calvinum eiusque âisevpulos

a demoeratia quam dicimus omnino àbhorruisse.

5) N. 3170.

11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!