02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

159 EPISTOLAE 3232—3233 160

in procinctu standum est: atque ut gravioribus maus

obviam eatur, constituenda est vobis recta probaque

gubernationis ratio, quae fidelis est sanctae

paeis custodia. Nam ut animam ecclesiae constat

esse doctrinae puritatem, ita disciplinant nervis conferre

merito licet, quibus devincfcum et connexum

corpus firmitatem suam tuetur.

lam s ) altera ex parte studium yestrum acuere

debet aliorum hostium improbitas : Romani Antichristi

praecones dico, qui ut fucum rudibus faciant nomen

ecclesiae sonora voce assidue ebuccinant. De ecclesia

nihil inter nos est controversiae, quin veneranda omnibus

Dei filiis esse débeat eius autoritas: nisi quod

Uli sub fallaci honoris praetextu suae libidini umbratile

ecclesiae nomen subiiciunt, nos ita ecclesiam ex

animo reveremur ut sacrum eius nomen profanare

summum apud nos sit nefas. Ut alios omittam pios

sanae puraeque doctrinae ministros, a me iam antehae

compluribus in locis fere ad fastidium agitata fuit

haec quaestio: quum de ecclesia sermo habetur, cuius

caput est filius Dei, et quam idem, qui fons est vitae

aeternae, spiritu suo semper vegetat, quam ridiculum

sit mutilum capite suo corpus, deinde mortuum cadaver

proferre. Clamitant mercenarii papae adulatores

se ecclesiam habere. Verum sit nee ne quod iactant,

non aliunde melius potest cognosci quam dum caput

inspicitur. Id vero sacrilega eorum violentia abscissum

esse constat et truncatum. Quomodo enim capitis locum

retinebit Christus sua omni virtute spoliatus, delectus

imperio, nudatus dignitate? Hac lege caput eum ecclesiae

constituit coelestis pater, ut evangelii sui doctrina

omnes a summo usque ad infimum regat, ut

unicus sit sacerdos qui patrem ipsum assidue nobis

propitiet, quemadmodum semel tram eius mortis suae

sacrificio placavit, ut eiusdem mors perpétua sit pro

peccatis expiatio, sanguis unicum lavacrum, obedientia

solida satisfactio : ut solus sit intercessor cuius patrocinio

exaudiantur preces nostrae, ut fidus sit defensor

ac tutor qui suo nospraesidio tegat, ut domitis carnis

nostrae vitiis in iustitiam et sanctitatem nos reformet,

ut solus beatam in nobis vitam inchoet ac perfiaiat.

Horum omnium si quid residuum fecerunt papistae,

habeant sane a parte sua ecclesiam. Quod si

papa saeva et plus quam crudeli tyrannide conscientias

opprimens Christo imperium abrogavit, si regiminis

formam invexit ab evangelii doctrina prorsus aUenam,

si novum et exoticum sacerdotium commentus est ut

se mortalis homo reconciliatorem inter Deum et mundum

ingerat, si quotidiana sacrificia fabrificavit quae

in mortis Christi vicem subeant, si mille piacula redimendis

peccatis invenit, si fictitia lavacra ex lacu

Averni eduxit quae sanguinem filii Dei siccarent, si in

eius locum innumeros patronos substituit, si iustitiam

quae in solidum ab eo petenda erat in mille frusta

5) N. 1607, pag. 294.

laceravit, si liberum hominis arbitrium spiritus sancti

loco er exit: non est quod ambigat quispiam verum

Christum procul a papatu exsulare. Mortuum cadaver

pro vivo Christi corpore a papistis ostentari ideo

dixi, quod exstincta evangelii doctrina (quae vera ecclesiae

anima est eamque sola vivificat) umbratilem

tarnen nescio quam ecclesiam magnifiée praedicant.

Quam corrupta sit apud eos doctrinae puritas, imo

quam prodigiosis erroribus foedata, palam facimus.

Uli non modo tegendis omnibus corruptelis ecclesiae

umbram obtendunt, sed quiritantur praeterea gravem

a nobis et indignam ecclesiae iniuriam fieri quod earn

dicamus errare. Atqui primo examen doctrinae habendum

erat ut inde ecclesia agnosceretur. Aequi isti

probique aestimatores fucosum titulum doctrinae obruendo

discrimini vim praeiudicii habere volunt. Neque

vero id fallendi causa. Nam quibus praestigiis

vel lusciosos oculos in tanta luce deludere tentarent?

Sed quia hanc mentiendi licentiam in tyrannidis suae

parte députant, sibi non videntur pro voto dominari

nisi contumeliose miseras animas sübsannent.

Ne longius petatur exemplum, nostra aetate vidimus

nunc patres Tridentinos, nunc Bononienses, 6 )

quum hostiliter inter se digladiarentur, utrinque

tarnen ventosos suos canones despumare. Et sane

si acquiescitur eorum principiis, utrinque triumphus

paratus erit. Sedent 1 ) iUic episcopi nescio quoi et

àbbates centum forsan cornutae bestiae. Si flos sélectissimus

totius gentis illic niteret, nihil tarnen esset

aliud quam scelerata in Deum conspiratio. Nunc

vero postquam furfur et quisquilias impuri putidir

que sui gregis in unam lacunam congessit papa, inde

subito repraesentativa ecclesia emerget? Et adhuc nihil

eos pudet sacrum generale et legitimum concilium

vocitare, quod ne inanis quidem et comica concilii larva

did meretur? Nos vero, quibus data est promissio

Antichristum qui in templo Dei sedet spiritu oris

Dominis oportere destrui, foedam hanc et meretriciam

impudentiam sacrosaneto illo verbo, cui tarn audacter

insultant, refellere non desinamus : ut palam omnibus

fiat quid inter castam Christi sponsam et foetidum Belial

scortum, quid inter sanetuarium Dei et Satanae

lupanar, quid inter spirituale piorum domicilium et

porcorum haram, quid denique inter veram ecclesiam

et romanam curiam intersit.

Huius rei nulla certior vel magis dilueida neque

ab Euclide neque ab Archimede afferri demonstratio

potest, quam si ecclesiae qualis a Luca describitur

cum synagoga papali fiat comparatio. Neque vero

usque adeo sum rigidus ut ad normam apostolorum,

quae angelica est ac coelestis, confusum istud chaos,

6) Cave id ita aeeipias ac st dicere voluisset hoc ipso

tempore concilium in alterutra wrbe congregatum esse, quod

a. 1560 nullum erat.

7) M 1607, p. 295.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!