02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

149 1560 IUL. 150

3339.

VILLEGAGNON *) GENEVENSIBUS.

Bicherii doctrinam haereticam et omnino evangelio

'contrariant dicit, verum simul ipsorum Genevensium

scriptis consentaneam. De qua ergo utrinque

missis legatis in tertio aliquo loco disputari cupit.

(Asservatur in Arch. Genev. Pièces historiques N. 1682.)

A Messeigneurs Messieurs les Magistrat et église

de Geneve.

a Geneve.

Ecclesiae Magistratuique Genevensi

Salutem et pacem.

Caîvini vestroque nomine Petrus Eicherus Carmelitanus

frater ad eremum nostram pervenit, ut in

vestra nos religione institueret. Huic propter summam

urbis vestrae ac praeceptoris autoritatem legalionis

conficiendae potestatem fecimus. Accepta

potestate nihil omnium praetermisit quae ad officii

sui perfectionem pertinerent. Magno studio primum

incubuit ad animos nostros catholica religione solvendos.

Deinde religionem vestram arte maxima

inculcavit, quumque sibi opera non perire videretur,

religionis summa capita collegit nobisque memoriae

mandanda dedit, quibus expeditior ad summam eruditionem

via sterneretur. Hue omnes ingenii vires

impenderat, ne quid ad opus absolutissimum nobis

deesset, ab imis commentariorum Calvinianorum medullis

thesaurum reconditum effodiens. Ne tarnen

indignis pervia haec essent, quibusdam verborum

involucris et paradoxis sententias obvolverat. Hoc

factum animum meum incendit veritatis investigandae

cupiditate. Coepi singula quaeque excutere, ac

quantum ingenio consequi potui rimari, si possem

veritatem exprimere : tantumque instando, excutiendo

et agitando promovi, ut in abditissimos traditionum

vestrarum latebras irruperim, atque sacratissimas

ideas attigerim. Hie sanctissimae traditionis eins

fuit exitus, ut omnia vestra de Christo spes et fides

in opinionum phantasias resolvi probaretur. Has,

instar Platonicarum, ideas appellabat sacer ille mys-

tes. Ad doctrinae sacrosanctae probationem sacra- N

mento coenae vestrae utebatur, hoc duabus speciebus

consistera praedicans, una interiori, exteriori

altera. Interiorem realitatem esse quandam intellectualem

non corpoream docebat, quam fide percipiatis,

ut si Christum passum et a morte exsuscitatum

vobis offerri, sique hune haurire credatis, ita

habeat: alioqui panem purum manducetis. Addebat

earn vestram intellectualem sumptionem a vobis

distributionem corporis sancti nuncupari: non quod

fieret motus aliquis distributions (hoc enim papisticum

et Luteranicum inventum esse, qui sub panis

specie sibi rêvera corpus distribui docuerunt) sed

quoniam fide, sine ullo motu, vitam eius perinde

manducetis, ac si vobis distributionis rêvera motus

accideret, distribui asseverabat. Omnem ideo doctrinae

vestrae veritatem in affectiones ac intentiones

a vobis cogi ac redigi praedicabat, resque externas

omnes signa esse adiaphora, quae ceu res nullius

usus nullo periculo omitti posse videantur. Christum

insuper ipsum in spiritu solo adorari, non in

carne, ne terrenum elementum adoretur. Denique,

quum in solo intellectu et fide vestra omnia posita

sint, animas solas ad aeternitatis manducationem

vocari, eisque spem resurrectionis proponi non corporibus.

Haec deliria nobis maximas turbas excitarunt,

et quo accuratius disputarentur eo se magis

doctrinae vanitas aperiebat. Quamobrem ad libros

Calvinianos profugimus, ut his de rebus eius sententiam

perspectam haberemus. Sed invenimus non

alio eius doctrinam quam ad ideas spectare, quamvis

aliis verbis ac orationis ornatu vario sententiam

suam condiret. Quare summa animi offensione vestram

earn doctrinam expuli, earn iudicans recta ad

Martionis ac Valentini insaniam aut atheismum

(Christi sub persona) contendere. Atque faciendum

esse mihi duxi ut ecclesiam christianam harum rerum

facerem participem, ut infirmi laqueos vestrae

traditionis detracto fuco'vitarent. Praeterea ut scripta

nostra calumniae minus paterent, constitui in Franciam

me conferre, meque aliquo recipere quo tuto

his de rebus cum vestro legato ageremus, fideique

causa Mcheri script'uram ederemus. 2 ) Tamque alte

2) Nieeron, Mém. pr. servir à Vhist. etc. XXII. 322

inter eius scripta recenset: Ad articulos Calvinianae de sacr.

euchar. traditionis ab eius ministris in Francia antarctica

3229.1) Ex Brasilia redux Guisiorum partes sequutus erat-evulgatae

respnnsiones per N. Villagagnonem. P. 1560. 4.

De la Planehe 267: Villegagnon pensant avoir trouvé matière {Cuius etiam BayHus mentionem facit s. v. ViUeg. not. F.)

propre pour se venger de ceux qui avaient publié Bes cru­ Ce fut là le premier ouvrage qu'il composa à son retour du

autés .... dressa durant ce tumulte [d'Amboisé] une fan­ Brésil, pour réfuter les erreurs de Calvin et de Richer. Il y

tastique guerre navale comme s'il eust esté questiou de résister commence par justifier dans une épître adressée à l'Eglise

à une grande armée, et rendre par icelle la riviere de Loyre chrétienne la conduite qu'il avoit tenue au Brésil. Il se lave

tellement inutile que l'eau n'eust peu seulement servir à ensuite, dans une seconde ép. au Connétable de Montmorency,

abreuver les chevaux de l'ennemi. Mais ceci commencé avec de l'acensation d'athéisme. Dans une troisième, adressée a

grand despense fut trouvé tellement ridicule que le tont tourna l'église et aux magistrats de Genève, il lenr propose de con­

a lenr mocquerie et confusion.

férer avec Calvin et tels autres qu'ils vondront, dans un lien

10*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!