02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

145 1560 IÜL. 146

meque libenter audit. Itaque ipsum quidquid potent

ecclesiae nostra« causa facturum ßpero. Bene

vale, mi pater. Dominus te ecclesiae suae incolumem

quam diutissime conservet, atque eorum votis

annuat qui tibi bene cupiunt et nostris. Quorum

hic et summorum et infimoruni infinita est multitudo.

Ex quibus maximam profecto voluptatem cepi.

De statu civitatis nostrae ex quo discessi valde

anxius fui, propter varios quos in itinere audivi

[rumores ?]. Ac mihi gravissimum fuit nihil potuisse

aliud quam quod videram respondere iis qui me hic

interrogabant. Hoc autem me solatus* est quod

nemo quidquam yobis adversi vobis accidisse affîrmare

posset. Itaque levés ac incertos rumores contempsi,

ac speravi speroque et confido Dominum

vobis adfuturum. Iterum vale atque ignosce quod

vix finem facere et manum de tabula tollere scio.

Londini Cal. Iulii 1560.

Tuus si unquam tibique deditissimus filius

Nicolaus Gallasius.

3227.

HOLBRAQUIUS CALVINO.

Ecclesia Argentoratensis floret. Marburgi et Heidelbergae

colloquia theologorum habita. In Anglia de

pace agitur cum Gallis sancienda, episcopi pontificii

in vinculis tenentur.

(Ex antographo Cod. Genev. 110, fol. 118.)

01aris8imo viro D. Iohanni Calvino ecclesiae

Genevensis pastori.

Genevae.

S. Ingenti cum gaudio intelleximus vestram civitatem

Dei singulari beneficio ereptam ') e periculo

hostis vicini et tantum non imminentis. Dominus

eodem vos perpetuo favore prosequatur. Nostra ecclesia

(Deo sit laus) subinde melius habere mihi

videtur: nova multorum piorum et honestorum virorum

2 ) accessione redditur frequentior. Spem aliquam

conceperam dissidia Francofordiana opera D.

Galasii consopitum iri, adeo ut me vehementer pigeât

frustra hoc exspectasse. Vereor ne vulnus sit

immedicabile. Nil mihi restât quam illius miserae

ecclesiae sortem mecum in silentio deplorare.

De rebus Germanicis hoc intellexi, primum ex

uteris D. Quercetani, Hessicum principem curasse

Marpurgi convocari synodum ministrorum suae ditionis,

ut dispicerent de ratione consensus in religione:

quid autem egerint nondum scitur. Hedelbergae

non ita pridem habita est disputatio publica

de re sacramentaria inter D. Boguinum et alteram

ex conoionatoribus principis Turingiae. 3 ) Petrus

Colonius *) ad me scripsit se domi ex scripto omnia

prope acta disputationis habere, sed sibi non licere

per principem Palatinum cuiquam communicare.

Rogabam hodie D. Muntium, num quid rerum

novarum haberet ex Anglia et Scotia. Haec tantum

respondit: Décima die mensis Iunii Barnici 5 )

inchoatum fuisse colloquium inter legates regis Galli

et commissarios reginae Anglicae de componenda

pace inter Galium et Scotos ea tamen lege ne colloquium

protraheretur ultra vigesiuiam diem eiusdem

mensis. An aliquid egerint, an vero re infecta

discessorint, nondum sciri potest. Addidit praeterea

eorum qui episcopatum gesserant sub Maria sex

esse Londini in vinculis 6 ) cum quatuor aliis ordinia

papistici decanis, praepositis vel abbatibus, et de

nuptiis reginae ne ullum quidem verbum. Gulielmus

Gotronius, civis Genevensis, hie mihi narravit

in quas devenerit angustias propter decurtatos aliquot

aureos gallicos, quod ut existimo fecit victus

quadam subita habendi cupiditate correptus, quam

destinata aut persévérante malitia, nam ab eo quo

ilium novi tempore, nimirum quum essemus Londini,

visus est mihi vir bonus et pietatis atque aequitatis

amans. Utinam hoc citra infamiae notam

aut aliquid gravius elui possit. Vale, vir clarissime.

Dominus te diu tuae ecclesiae servet et suo spiritu

regere pergat. Argentinae 3. Iulii 1560.

Gulielmus Holbraquius tuus.

D. Muntius offieiosissime to salutat.

3) M. Iunio, occasione nuptiarum tertiae filiae Friderici

III. cum Io. Guilelmo duce Saxoniae hanc disputationem

instituit Elector per quinque dies habitant inter Boguinum et

Einkornium et l.utheranos Mörlinwm et Stösselium, de coena,

qua nihil effectum essè non miraberis. (Planck. V.2, p. 374.

Seisen. p- t)8.)

4) N. 3175. 3178.

5) Et in nomine et in re ipsa hic fallitur. Berwici

foedus sancitum fuerat a. d. IV. Cal. Mart, inter Anglos et

protestantes Scotiae. Pax vero inter utrosque et Gaïlos m.

Iunio deliberata et Iulio sancita fuit Edinburtii- ( Thuan.

II 751 8g. M 1 Crie, Knox. I. 327.) Muntius, alias Montius

(Münte?) legatus erat in Helvetia et Germania.

6) Qumdecim munere abdicati fuerant qvwm Reginae

iureiurando se obstringere récusassent. Primum carceri mnndati

mox aliis vel amicis vel episcopis reformatis custodiendi

traditi sunt. Très tantum diutius in vincuH* retenti, Watson

Lincolniensis et White Vmtoniensis qui Beginam excommu-

3227.1) Nihil, quod sciamus, nuper accidit cuius causa sic nicare voluerant, et Bonnerus piorum sanguine adhuc madi-

scribere poterat.

dus. Nonnulli cum venia reginae solum verterunt. (Weber

2) ex Gallia fugientium.

II. 358.)

Calvini opera. Vol. XV111.

10

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!