02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

143 EPI8T0LAE 3226—8227 144

nonnulla solum perstrinxisse mihi videor, addam

pauca cum iis quae seorsim ad te scribenda putavi.

PotioreB ecclesiae nostrae, ut Dwmasus et Mirarius

xnedici, aliique multi sic favent Alexandre), ut nullis

rationibus a sententia sua abduci possint. Quin

potius urgent variis argumentis, speciosis quidem

illis sed ita levibus ut facile dissolvam ac diluam.

Ipsi vero meis satisfacere non possunt. Quamobrem

ea praetermittQ, atque ea qua coepi via insisto, donee

melius consilium mihi praebeas. Illis solum

duobus mentem meam patefeci, et quidquid obiecerunt

a primo die hactenus constanter perseveravi.

Oaeteris haec patefieri nondum expedire arbitror.

Quia vero isti tarn pertinaciter ei favent, in re tanti

momenti profecto aliud quiddam, (ut libère dicam

apud te quod sentio), quod ad eorum commoda pertinet,

spectare mihi videntur. Habet enim Alexander

aditum ad multos divites ac potentes, apud quos

valet gratia et existimatione. Equidem longe a

malis 8U8picionibus abesse velim. Sed quid tantopere

ipsos aliud hac in re moveat nondum video.

Hoc in sinu tuo depositum sit, mi pater, quia bonos

alioqui et pios viros retinere mihique adiunctos esse

cupio. Nunc quid me valde anxium teneat intelliges.

Si omnino repellatur Alexander antequam

collegam aliquem nactus sim; obtruditur Ebrardus,

qui nihil non movet ut hanc sedem retineat. Si

retinetur Alexander, quamvis ad témpus et sub conditione,

nihilominus et consensu populi et quadam

veluti possessione nixus miras turbas movebit. Hoc

ut dirimam me ipsum offero, atque ad totum onus

ad tempus sustinendum paratissimum ostendo. Sed

vix audior. Nihil ergo superest quam ut eum quam

rarissime concionari sinam, si modo id ex nostri

collegii sententia obtinere possim. Quamdiu vero

' adest Alexander et gratuitam offert operam suam,

non poterunt eo adduci seniores, ut alium mihi

collegam accersant. Consilium igitur nullum

aliud mihi superest, quam ut accédât aliquis idoneus,

qui primum in congregatione, deinde in concione

a toto populo audiri atque isti opponi possit. De

eo ut mihi provideas obnixe etiam atque etiam

rogo. Diu enim solus hoc onus sustinere non possum.

Quod si in morbum incidam maiora pericula

verenda erunt.

Délaunaeus 1 ) et Rochius iam antea hie perfugium

reliquiis ecclesiae Parisiensis quaerere statuerant,

nisi obstitissent turbae a Ian. et Ebr. 2 ) exci-

3226.1) alias Io. Le Maçon de la Rivière, conditor eccl.

Parisiensis 1555, qua biennio post rélicta eo rediit a. 1558

ibique mansit usque ad 1562. Periit martyr apud Andegavos

1572. Ex nostra ep. eoUiges eos post turbas Ambosianas per

aliguod tempus Gallia excessisse, et Argentoratum se contuiisse.

2) Iawuarium et Ebrardum habuisti in priore Gal­

lon* ep.

tatae. Quum nunc cessent, optima occasione ad

idem quaerendum ao sine ulla suspicione accèdent.

Quum eos conveni Argentinae paratissimos inveni,

ut ex Uteris, quas illinc ad te scripsi, intelligere

potuisti. Ut in eadem sint voluntate vehementer

opto et cupio, eorumque aut alterius adventum plurimum

ecclesiae profuturum confido. Quod utilius

erit prospice, mi pater, ac brevi consule.

Magna hic adhuc de caeremoniis 8 ) controversia

est, imo quotidie increbrescit. Qui apud nos

fuerunt nullum modum tenent, ac me idem facere

omninoque ipsis assentiri vellent. Ego sane damno

reliquias superstitionis, sed quum restituta sit puritas

doctrinae nee ulla sit manifesta idololatria, propter

eiusmodi reliquias schisma faciendum non esse

praedico. Ab iis tarnen ita abhorrent ut ne in templa

quidem ingredi sustineant, neque ad preces

accédant, quia demurmurationem esse dicunt, et

quod eodem fere oantu quo apud papistas hymni

canantur, neque communicent coenae dominicae,

quod in ea percipienda genu flecti oporteat, quasi

sit aperta idololatria: praeterea quod ministri papistico

more induti earn célèbrent et eadem quae

pridem in missa canant, lingua solum mutata et

quibusdam resectis quae plane idololatrica et detestanda

erant. De his respondeo quantum mihi dedit

Dominus. Sed quia tuum fratrumque responsum

multo plus haberet autoritatis, nostramque inter

nos consensionem patefaceret, de his quaeso, nisi

molestum sit, ad me scribendum cura, ne quid solus

sentire aut cogitare videar.

Quod ad literas tuas attinet, quoniam bine

aberant fere omnes ad quos scribebas, eas additis

meis perferendas curavi. Solus comes a Bedford

mihi respondit, qui gratulatur ecclesiae nostrae, sequ«

ipsum tibi multum debere confitetur. Quam

vero gratae fuerint episcopo literae tuae, iam communibus

quas ad vos scribo Uteris declaravi. Sane

qupties ad ipsum accedo se mihi humanuni praebet

3) Alibi pauca tantum de hac controversia memoriae

prodita sunt. (Strype, Ann. I. 1. p. 256 s«.) Exsuies maxime

in patriam rêver si vestimenta sacerdotalia, crucifixi

imaginent, et alia huiuseemodi àbolere gestiébant, verum Regina

obstabat. Inter eos fuerunt Goxe, Grmdall, JeweU, Home,

Sandys, Sampson, Parkhwrst. VideEpp. in Zurich Letters

N. 27 et 31 m. Ion. et Mart. 1560 scriptas a Sampsone et

Sandysio ad Märtyrern cuius consilium petebant, sicut et

Bullingeri et Ochini. Strype l. I. 263.- The first bishops that

were made and who were but newly retnrned ont of their

exiles, bofore they entered upon their ministry labonred all

they could against receiving into the church the papistical

habits and that all the ceremonies should be clean laid aside.

But they could not obtain it from the queen and parliament.

And the habits were, enacted. Then they consulted together

what to do being in some doubt whether to enter into their

functions. But they concluded unanimously not to desert their

ministry for some rites, especially since the doctrine of the.

gospel remained pure and entire. {Weber TL 424.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!