02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

137 1560 IUN. • 138

copum habent, ad quem omnia ex reginae et consilii

decreto referenda sunt. Tunc ad regem adduci

oportuisse novos pastores et ministros, quibus non

aliter fides haberi potuisset, quod essent exteri,

quoniam a potestate ordinarii liberati ac veluti

maneipati erant. Nunc vero ad ordinarium omnia

esse reducta, cuius unius autoritas nobis pro omnibus

sufficere debeat. Res tarnen omnibus fere tanti

moment! visa est, ut inconsulto episcopo ultra progredi

non liceret. Putabant scilicet episcopo scrupulum

iniectum iri, ac tantae autoritatis fore illud

diploma, lit nihil omnino absque novo reginae mandato

facturus esset, atque ita dilatam et in alium

diem reiectam esse confirmationem existimabant.

Hanc technam ab Ebrardo 7 ) profectam esse

intellexi, cui suggestum, ut solebat, ex quo veni

conscendere non licuit. Nam valde iniquo fert animo,

quod me arbitrio suo flectere blanditiisque suis aures

meas demulcere non potuit. Quum vero permolestus

ei fuit adventus meus, tum etiam longe

graviora et molestiora fueruntea quae de praeclaris

faeinoribus suis audivit, et de existimatione quam

ob ea collegit. Aberat eo tempore Alexander Cantnariae,

ubi in sacerdotii sui possessionem redibat.

Absent! insultabat Ebrardus, omnesque oocasiones

captabat quibus ipsum in invidiam traheret. Ita

uterque inter se, ambo vero seorsim mecum occulte

confiigunt. Mihi vero summe displicuit in Ebrardo

quod Alexandro invidiam conflare nisus sit, ex ea

re ex qua magnam potius laudem consequi debet:

nempe ex libello 8 ) quo aperte damnavit eos qui

muto 9 ) religionis statu istic manentes Mariae tempore

Christo et ecclesiae perfidi fuerunt. Atque

hinc quid non efficiat caeca ambitio plane ostendit.

Porro techna, quam adversum me oommentus erat,

facile elusa est. Non puduerat ipsum palam in seniorum

coetu dicere, eos qui e Geneva proficiscuntur

non adeo gratos esse reginae ut ipsa inconsulta

recipiendi sint. Quod si consuleretur, dubium esse

an pastorem institui vellet ab iis missum qui graviter

ipsam offenderant.

Ego tunc aberam quum eiusmodi sermonem

inter nostros habuit, sed responderunt alii atque

hominem represserunt. Delecti sunt nonnulli e senioribus

qui de ea re ad episcopum referrent. Ego

ipse de re tota admonitus quaestionem referre volui,

et cum ipsis una ad episcopum ingressus seorsim

ipsum conveni : aperui quid agitaretur inter nos,

quidque respondissem iis qui talem quaestionem

moverant. Apte respondisti, inquit: de ea re securi

sint: ego omne periculum, si quod sit, suscipio

7) qui olim fuerat Antverpiae minister (N. 3080. 3147)

et post accessum Misabethae primus gallici coetvs Londinensis.

8) alias incognito et fortasse non impresso.

9) lege: mntato.

ipse ac solus subibo. Turn rogavi ut senioribus qui

aderant, atque idem proposituri erant, responsum

daret. Ipse per interpretem iis coram idem dici

ac responderi curavit, ac promisit se praestituto

die confirmation! meae praefuturum. •

Sublata hac difficultate nihilominus sparge bant

falsos rumores malevoli homines, vanaque murmura

excitabant, quibus iterum electio mea in dubium

revocari posset. De iis tametsi non multum laborarem,

tarnen non prorsus contemnendos esse duxi.

Praestitutus erat 24 eiusdem mensis dies, quo transacto

facile erat compescere eoB qui querelas suas

antea non protulissent. Anxie quaerebant multi

quis eo die concionem habiturus, qualis observanda

caeremonia, quis denique mihi manus impositurus

esset. Redierat e Cantuaria Alexander mature,

eumque fere omnes hoc munere functurum existimabant.

Respondi iis qui me de ea re interrogabant,

mihi tot caeremoniis opus non esse: manus

iampridem mihi fuisse impositas, atque adeo me,

quum huius ecclesiae rogatu a vobis electus essem,

simul precibus vestris Deo commendatum fuisse:

tantum superesse ut eodem consensu omnes, si iis

videbitur, huic meae vocationi et electioni consentirent.

Quod ad conciones attinet, me ad eas, quemadmodum

Alexander ipse significaverat populo, quem

falli non deceret, paratum atque accinctum esse.

Nee vero deerant qui me audiente dicerent, gravem

iniuriam inferri Alexandro, quod e suggestu quodammodo

extruderetur. Ego aperte dixi me hue

non venisse ut eius manu confirmarer. Redii ad

episcopum atque ipsum rogavi ut, priusquam de collega

meo ageretur, libera fieret populo seniorum

electio, et quoniam de iis maxima prius fuerat controversia

omnes turn seniores turn diaconi se sua

sponte abdicarent. Probavit consilium meum atque

ab Ipsis facile obtinuit. Nee minus gratum populo

hoc novandi consilium fait. Quod ad collegam attinet,

aperte dixi episcopo, ut aliis paucis qui Alexandro

favebant, me, si is mihi nominetur collega, celare

non posse quae de ipso eiusque discessu intellexi,

turn ex Uteris Argentinensium quae ad vos

scriptae sunt, tum etiam ex sermone multorum

quos ego Argentinae conveni. Praestare omnino,

si honori suo bene consultum velit, haec supprimi,

quae ego quoque sepulta vellem, nisi ea pro officio

meo proferre cogar. Quod si magis urgeat, fore ut

in lucem etiam me invito prodeant. Pessimi vero

exempli esse, pastorem, qui ab ecclesia aliqua décédât,

testimonio carentem 10 ) in alia recipi, ut eodem

munere fungatur: neo me, si id facerem, perfidiae

crimen vitare posse. Haec quum attente audiisset

atque expendisset episcopus, rogavit me ut

10) Habebat quidem (not. 1), sed, ut videtur, tale quod

proferre nokbat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!