02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

135 EPI8T0LA 3224 136

«ei obtuli. Quas aperto et hilari vultu periegit me

3>raesente, ac statim quid in iis contineretur paucis

mihi retulit, gratias agens tibi quod tarn familiari-

-ter ad eum scriberes, atque etiam de officio suo

ipsnm moneres. Accessit ad seniores 8 ) qui mecum

ad ipsius aedes vénérant, quorum nonnullis parum

gratus erat adventus meus, ipsosque admonuit ne

dngrati essent Deo et vobis, quum plus obtinuissent

quam ausi essent sperare, ut parèrent adhortationibus

meis, ut omnia deinceps tractarent consilio meo,

ut se mihi praeberent humanos, totamque ecclesiam

de officio erga me suo admonerent. Tum seorsim

ad me conversus se suaque omnia mihi obtulit, ut

quoties vellem ad ipsum accederem familiariter.

Petii ut ipsius autoritate omnia in ecclesia nostra

statuerentur, quo melius in officio continerentur

nostri homines, et quum legerentur vestrae ad ipsos

literae *) ipsi adesse aut potius praeesse liberet.

Respondit se omnem autoritatem in hac re suam mihi

resignare: si quid tarnen prodesse posset, se libenter

adfuturum. Addidit postea nonnihil de adlegendo

collega Petro Alexandro qui populo gratus erat, et

colligere coeperat ecclesiam ante adventum meum:

atque eo gratior quod nulla stipendia peteret, neque

tenui nunc et inopi ecclesiae oneri futurus esset.

Habet enim opimum sacerdotium Oantuariae, cuius

reditus absens huius muneris praetextu facile perciperet.

Dixi de hac re amplius deliberandum et

communicandum esse, nihil vero me inconsulto ipso

facturum.

Venerat autem ad ipsum paulo antea Alexander,

ut mihi significatum est, et de meo adventu

monitus haud dubie se tali conditione obtulerat.

Die dominico sequenti, qui decimus sextus mensis

erat, populo offerendus eram, nisi intercessio facta

esset. Aiebant enim nonnulli me non a tota ecclesia

aut maiore eius parte, sed a paucis quibusdam

velut conspiratione facta accersitum fuisse, ideoque

integram et liberam populo eleotionem esse, atque

de ea rc ad episcopum referri cupiebant. Oonsultus

est Alexander, qui in ea omnino sententia fuit, atque

rem verbis auxit, quasi mali exempli futura

esset, nisi novis suffragiis populus eum sibi deligeret

qui magis idoneus videretur. Atque in ea sententia

perseveravit tantisper dum episcopum adiit,

qui me iam electùm tantoque testimonio probatum,

ut maius ab ipso desiderari non posset, dermo eligendum

esse negavit, ac dixit hoc omnino sine vestra

nieaque iniuria fieri non posse: praeterea se

eorum nomina penes se habere qui ad vos scripsissent,

quibus maiorem ao praecipuam ecclesiae partem

constare existimabat. Itaque tantummodo sujeresse

ut me reciperet ecclesia ac confirmaret.

3) quorum nomina hdbuisti supra N. 3170.

4) desiderantur.

Nondum tarnen hoc prudenti et cordato episcopi

responso omnibus satisfactum est. Adhuc enim deliberandum

plerique censuerunt, ut murmurantium

ora obstrueremus : alioqui fore ut maiores postea

turbae in ecclesia orirentur. Die dominico convenimus

hora septima ante concionem in templo nostro.

Belgicos fratres 5 ) rogavimus ut praesto essent

in templo suo qui a nostro non longe abest, ut ne

deessent nobis, si qua in re nobis ipsorum aut ope

aut consilio opus foret. In hac deliberatione de me

eligendo nullum amplius verbum, atque hinc perspexi

quantum Alexandri aliorumque sententia mutata

esset. Tantum de confirmatione actum est,

quam in octavum diem multis de causis differendäm

censebant. Variae fuerunt sententiae. Ego

vero, tametsi nullam aliam ob causam differri facile

intelligerem nisi ut novam quandam intercedendi

ocoasionem captarent, tarnen ne invito quopiam irrumpere,

aut etiam imprudentibus nonnullis irrepere

viderer, rem in octavum diem differri malui, ne

quid mihi in posterum obiici posset. Interea literas

vestras publice legendas censui, ut quis essem

intelligeret populus ac de me facilius deliberaret.

Praeterea indicendas esse preces et ieiunium, ut in

re tanti momenti Dominus et plebi et pastori provider

et. Ad haec, si quis adversum me aut vocationem

meam aliquid haberet, id proferret ante octavum

diem. Assensi sunt omnes, idque utilius

omnino esse iudicarunt. Habuit concionem Alexander,

admonuit populum, indixit ieiunium ac preces,

literas vestras pro suggestu legit, multaque in vestram

meamque laudem addidit quae populum permoverunt.

Eodem die post meridiem aliisque sequentibus

concionatus sum.

Quum vero instaret dies confirmationis meae

nova quaestio suborta est: num priusquam offerrer

populo convenienda esset regina ut eius autoritate

instituerer ac confirmarer. Talis autem praetextus

speciosus profecto nee prorsus contemnendus fuit,

diplomate, quod pridem ab Eduardo 6 ) peregrinis

ecclesiis concessum est, hoc contineri ac disertis

verbis exprimi, ut, quum novi pastores in priorum

locum substituendi essent, post electionem statim

offerrentur regi, atque etiam in posterum haeredibus

et successoribus eius, ut coram oblati ab iis

instituerentur atque ordinarentur. Quo si veniendum

fuisset, valde anxio et perplexo fuissem animo,

novumque ineundum consilium, ob causas quas vobis

cogitandas relinquo. Legi diploma. Respond!

iis qui hanc quaestionem movebant, quaeri in scirpo

nodum. Nunc aliam esse conditionem nostrarum

ecclesiarum, quae non exterum sed indigenam epis-

5) qui et ipsi a Genevensibus ministrum mittendum

GàUis petierant cf. N. 3201.

6) d. 24. Jul 1550. Lasei Opp. ed. Kuyper II. 279.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!