02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

129 1560 IÜN. 130

Fidelibus Christi servis qui puram evangelii dootrinam

annunciant in Boemia, symmystis et fratribus

in Domino colendis.

8. Postquani mandata vestra mihi privatim exposuit

frater a quo literas vestras accepi, quia videbam

non ad me solum sed etiam ad collegas simul

meos missum esse, eadem ut in coetu nostro repeteret

hortatus sum. Itaque de communi omnium

sententia respondebo. Ac primum gratias agimus

non vulgares quod fratres, qui vestri erga nos amori8

fraternaeque coniunctionis testes essent et quasi

sponsores, mittere gravati non estis: eoque libentius

officium hoc vestrum sumus amplexi, quia ex sincero

pietatis studio manabat. Gupimus idem vicissim

vobis de propenso nostro ad fovendam sanctam

unitatem affectu persuasum esse. Et certe quum

tarn longis regionum spatiis inter nos distemus, et

undique cingamur hostibus qui totum fere orbem

occupant, hoc saltern dispersionis nostrae solatio

frui dulce ac iucundum est. Testemur ergo mutuo

consensu unum esse nobis patrem in coelo, et

nos sub Christo capite unum esse corpus: quod

certo speramus vos esse facturos: atque ut re ipsa

sentiatis vos nobis cordi esse operam dabimus. Porro

alendae et retinendae inter fratres concordiae scimus

hoc optimum esse vinculum, si alii de aliis sinistros

rumores nimia credulitate non admittant:

nee vero putamus hac in parte quidquam a nobis

fuisse peecatum. Nam quod de Uteris ad Polonos

scriptis visus est frater vestro nomine oblique conqueri

nullius eulpae conscii nobis sumus: ac vos

ipsi rationibus probe expensis pro vestra aequitate

reperietis, quum de causa illa essemus consulti, non

potuisse dari responsum humanius vel moderatius.

Certe nee odiose de vobis loquuti sumus: et quoad

licebat curae fuit mitigare offensiones quae iam

subortae erant, oecurrere peioribus dissidiis, et ita

vos ultro citroque reconciliare, ut inter exordia Polonis

essetis adiutores ad regnum Christi apud eos

erigendum. Ad vos etiam scripturi eramus, si opportunitas

se dedisset. Yei-um minime vos latet,

quam difficilis sit in tanta locorum distantia communicandi

ratio. Nunc quando oblata est melior

facultas, ingenue sensum nostrum profitebimur.

Quantopere intersit vos Polonis manum porrigere,

ut apud eos progressus faciat pura evangelii doctrina,

vos ipsi nobis tacentibus pro vestra prudentia

reputate. Neque enim dubium est, quin vestra

dissensio, si ab hostibus animadversa fuerit, aliquid

remorae iniieiat rebus béne et féliciter ineeptis.

Probabiles quidem causas nobis retulit frater, cur

metuatis propius ad illos accedere: quia scilicet videtis

eos scindi perversis factionibus. Yerum haec

nécessitas vos magis urgere debet, ut gliscentibus

maus, vel pullulantibus, remedium afferat vestra

Calvini opera. Vol. X VIII.

coniunetio. Nam spiritus phreneticos, qui in dissipatione

tumultuandi et omnia turbandi licentiam.

sibi sumunt, facile compesceret tot ecclesiarum autoritas,

si aliae alias iuvarent. Nunc pii fratreB vestro

suffragio destituti gravius laborant. Si Stancarir

Georgii Brandatae, l ) et aliorum turbulentes impetus

in Poloniam convertit Satan, nonno vesfcrum

est suecurrere? Si negligitis, videte ne forte vobi»

aliquando desint fratrum subsidia. Noque enim.,

semper in manu vestra erit certamina etfugere, a.

quibu8 vos hactenus immunes Deus praesutit. Quo

minus alii ad alios accédant, impedit controversial

de communicatione carnis et sanguinis Christi:

cuius obstaculi tollendi causa censuimus quaerendam

esse hinc inde commodam et dilueidam explicationem.

Si consilium hoc vobis displicet, experientia

tandem docebit rectum et salubre fuisse: quanquam

non putamus vos adeo morosos esse, ut illud repudietis.

Duo forte vos pupugerunt: quod scripsimus

in vestra confessione brevitatem esse obscuram et

ambiguam, quae certiore docendi forma indigeat:

deinde in Apologia nimium esse vehementiae et

fervoris contra eos omnes qui praeciso loquendi génère

non contenti lucem sanae explications desiderant

in his verbis, ubi asseritis panem esse Christi

corpus. Seimus quam plausibilis sit eorum aotio,

qui sub umbra confessionis Augustanae pacem et

otium captando molestias, odia, crucem denique fugiunt.

Quid autem hac de re senserit autor ipse

D. Philippus Melanchthon, neque vos latet, et forte

palam nos toti mundo facere coget eorum improbitas

qui clarae luci tenebras obducere conantur. Neque

tarnen, quamvis Philippi memoriam reverenter

colamus, eius autoritate nitimur ad gravandos adversaries

: sed tantum ostendimus quam inique confessionem

Augustanam obtendant qui alienissimi

sunt ab autoris mente. Nos quidem (quod bona

vestra paoe dictum sit) manemus in sententia, non

posse simpliciter reeipi confessionis vestrae formulam

absque periculo, ac subscriptionem, nisi adhibita

dextra interpretatione, Polonis multarum contentionum

originem et materiam 2 ) fore. De vehementia

facilis est excusatio. Neque enim exagitare placet

quae vellemus sepulta esse. Hoc tantum sufGciat,

non posse vereeunde negari, quin autor Apologiae

vestrae modum excesserit. Quod retaliandi causa,

mihi obiecit nuncius vester, me etiam in quibusdam.

scriptis nimium excandescere, etsi in totum non.

infitior, 8 ) tempestive tarnen non protulit. Nam si.

quosdam impuros canes durius insector, longe dissimilis

est Apologiae vestrae ratio, quae promiscue

3122.1} Sic Codex et Gen. Caeterae entendant.

2) pro: materiam Oindely legit: initium. Coniunetio etin

ipso Codice desideratur.

3) insticior G.

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!