opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
127 BPI8T0LAE 3221—3222 128

sacramentis, ut in divisione sacramentorum alia

esse a Christo alia ab ecclesia instituta. Item quod

sacramenta salutem conférant. Item quod quibusdam

verbis crassioribus carnal em sensum papistarum

confirmare videantur. Epitheta symbolistarum

panistarum et signiferorum in patres nostros cadere,

qui confes8ionem fidei suae Regi Wladislao obtulerunt.

Disciplinam difficile erigi posse in ecclesiis

quae integris constant regionibus civitatibus ac pagis,

et magistratus habent ac respublicas habent

Christianas, praesertim in tanta multitudine adversariorum,

et ubi innumeri severitate hac disciplinae

a sana doctrina absterreri possunt.

Rodolphus Gualtherus.

Gonfessionis Augustanae moderatores calumniae

notam non posse effugere, quod illi alienum sensum

contra voluntatem protestantium affingunt, deinde

8uo praeiudicio obstabunt piis viris, qui ea mysteria

8implicius oredere noient. Non debere talem

reformationem quemquam meditari quae a papatu

quam minimum différât, deinde facilis tandem reditus

pateat iis qui nunc inviti ab eo divelluntur.

Petrus Viretus.

Monet ut ambigua loca et verba ita explicentur,

ne ab adversariis in contrariam partem trahi

possint. In hac re desiderat maiorem lucem et

puritatem longius a papismo semotam. De confessionibus

publice exhibitis non esse ita declaratum

quasi de scripturis canonicis. Pag. 30 facie 1, item

pag. 86, fac. 1 has usurpât voces, dum de coena

verba facit: Species panis et vini pro ipso pane et

vino et ipsis corporis et sanguinis Christi veris acciperet

symbolis ac postea palam transsubstantiationem

oppugnaret. Nam papistae species appellant

non ipsam symbolorum substantiam sed, ut loquuntur,

eorum tantum accidentia, quae sine subiecto

remanere asserunt. Item p. 62 seqq. de duplici

iustificat'ione loquitur quam convenit clare et distincte

explicare. Pag. 64, fac. 1. videtur nonnihil

ad eorum accommodare doctrinam qui iubent fidèles

de sua dubitare salute. Nisi intelligatur de iustificatis

apud Deum substantialiter (ut loquitur) nondum

tarnen regeneratis, aut certe nondum promotis

admodum in pietatis christianae doctrina. Nam de

eis qui in ea maiores fecere progressus disserit p.

66. Pag. 102, fac. 2 loquitur de fructu sacramentorum

quern percipiunt electi, aitque hominem eorum in

spiritu suo participem fieri capacemque et re ipsa

sentientem per fidem spem et caritatem, quod tarnen

alibi fidei tribuere videtur. Pag. 72, fac. 2 ait Boeraos

baptisasse qui a papistis fuerant baptisati : cuius

rei frigidas afferunt rationes. Sed mutasse senten-

tiam déclarât. Pag. 87, fac. 2 ait post consecrationem

panem et vinum esse corpus et sanguinem Christi.

Item p. 85, fac. 2 reiicit quidem transsubatantiationem,

sed in verbis Christi nullam admittit interpretationem.

2 )

Bullingerus.

Autores scripti do eucharistia testatur vidisseid

quod verum est, nee tarnen clare effari voluisse.

Ideo fingere nescio quod medium ac modum qui

nee carnalis nee spiritualis, sed mixtum quid sit

ex carne et spiritu. Reprehendit Lutheranos quorum

confessio comprobata est a papistis. Utrique

enim confitentur corpus Christi substantialiter adesse

et manduoari a fidelibus et infidelibus: displicere

igitur in hoc articulo confessionem Augustanam

oommode interpretari : caret omni fructu,

quia Lutherani nullam expositionem admittere volunt.

Intelligi igitur iuxta explicationem Apologiae

et rece8sum comitiorum imperialium a. 1530, videlicet

corpus Christi adesse substantialiter et ab omnibus

percipientibus manducari. Talis confessio, *

etiamsi nullis proponatur, non esse recipienda*

Quum hae censurae perlatae fuerunt in Poloniam,

rapuerant eas nonnuUi in fratrum ignominiam,

quasi fratres ab Helvetiis iam essent damnati.

Quapropter instituerunt fratres legationem ad Helvetios,

ut facta declaratione ista praeiudicia tollerentur.

s )

3222.

CALVINUS VALDENSIBUS.

Collegarum nomine respondet ad eas querelas

quae Herberius fratrum Bohemorum legatus Genevensibus

proposuit.

(Ex Archivis fratrum Herrenhut Tom. IX. 292. Bdidit Bezae

Genev. p. 233, Laus. p. 484, Hanov. p.. 543, Chonet p. 317,

Amst. p. 145. Gindely p. 203. — Angl. IV. 117.)

2) Nonnulla minoris momenti (mittimus. Ex praecedentibus

satis superque apparet quam meticulose isti, aeque

ac Lutherani, singula excusserint.

3) Cuius legationis acta duo legati lo. BoJcyla et Pet.

Herbert scripto comprehenderunt ex quo {Herrenhutiae in

Archivis asservato) praecedentia excerpsimus. Caetera Gindelyus

sitppeditabit.