02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

125 1560 IUN. 126

Si autem idem Polonus aliquid effutiverit, hoc ad

se non pertinere. Inter alia autem dixit Calvinus :

non petimus, ut Apologia mutetur quoad sensum,

sed ut ab invectivis purgetur et quaedam sine affectatione

commodius dicantur. Pauca quaedam

adhuc contulimus: tandem dixerunt, se totum negotium

deliberaturos, responsumque mihi daturos.

Itaque ego abivi.

Post duas horas, coetu dimisso, cum Petro

Vireto (agit enim et ipse nunc Genevae) contuli

peculiariter et quidem familiarissime, de sacramentis,

de iustificatione duplici, quam ipsum tripliciter

distinxisse ostendi, in libro de Verbo Dei: de vietu

ministrorum, et de magistratu. Sed ipsum puduit

poenituitque suae censurae. 6 ) Dixit enim, sua cogitata,

inter legendum obiter excepta, IAsmanino

tanquam fratri communicasse, nee putasse ad siliorum

manus ea perventura : ideo ipsum non debuisse

ilia inter vulgus spargere. Obiter obieci, ipsos conqueri

de Lutheranorum scriptis, quod illis fuerint

causae persequutionis in Gallia, quum non tarn a

papistis, quam a suis viderentur damnati. Possent

et nobis similia evenire, quare et inter nos dispiciendum

esse, ne nobis invicem noceremus, et inprimis

cavendum, ne hostes per se crudeles magis

inflammarentur: et dum affectjbus quorundam indulgere

vellemus, innocentes Christi servi hostium

crudelitati proderentur.

Die sequenti, videlicet sabbathi, invitabat me

totus conventus per Theodorum Bezam ad publicum

oonvivium: in quo multa verba fecimus de

statu Boemiae, ubi et mentio incidit captivorum

nostrorum. Tandem Viretus iussus a Calvino narravit

mihi suam tragoediam Lausannae actam cum

Bernensibus ob disciplinae Studium. Ibi mox per

occasionem (ut soleo coronam nostram non negligere)

exposui simili modo cum nostris agi in Polonia.

Multos enim dicere, disciplinam ab initio non

esse inducendam, quia retardaret cursum evangelii.

Ad haec uterque dixit: Nequaquam in initio

esse omittendam. Finita coena coepit ad me

loqui Calvinus, reddens causas instituti convivii:

quod videlicet fratres hospitalitatis ergo me eo

exoipere et amorem erga me suum declarare voluissent:

ideo se petere omnes, ut boni consulerem.

Deinde ut omnium nomine salutem per memissam

plurimum fratribus referrem, eisqué literas, quas ad

me ubi se subscripserint missuri essent, redderem.

Ego, ut par fait, gratias egi cum pollicitatione

mutui officii et remunerationis a fratribus atque

valedixi.

Die xii. Iulii redii Tubingam ad D. Vergerium,

quern in lecto graviter decumbentem inveni. .Diligenter

se fratrum precibus commendavit. Paulus

6) quam vide infra.

Süvcmus multa ex mequaesivit delegitimo processu

discessionis fratrum a romana ecclesia: fait enim

aliquando coniunctissimus Staphylo, a quo ipsi hunc

scrupulum iniectum esse opinor.

3321.

CENSURAE THEOLOGORUM

HELVETICORUM IN CONFESSIONEM

FRATRUM BOHEMORUM. »)

(Ex arobivis fratrnm Herrenhutiae in nostrum ustrai destcrfpsit.

P. Kummer V. D. M. — MSS. Tom. IX. p. 270.)

Censura loh. Calvini.

In explicatione mysterii coenae dominicae adhibenda

est clara expositio verborum Domini, ne posteris

ulla ansa disputandi relinqnatur. Nimis breviter

et fere concise asseri panem esse corpus et

vinum sanguinem Christi. Modum excessisse liberius

contra omnes scribendo qui verborum Christi

expetunt expositionem, et si omnem interpretationem

respuant fastidiosi videri possint. Non recte

sentire ait, neque fas esse putat homini christiano,

in genere omnes damnare qui praecise non fateantur

panem e8se praesentissime Christi corpus. Obscuritas

tollenda est clara expositione quae non pugnet

neque cum Augustana neque fratrum confessione.

Wolfcangi Musculi Censura.

Non probat ea dicta quae sanioribus et mysterii8

Christi conventioribus * sententiis in Confessione

positis parum convenire videntur, et quae occasionem

praebeant imperitis crassius de sacramento

hoc dominici corporis et sanguinis cogitandi Ideo

suadet dextra explicatione intelleotum sententiarum

ambiguarum exponere. In doctrina iustificationis

non satis aoeedere ad doctrinam apostolicam, quum

iustificationem substantialem tantum constituant,

quae primum sit in Deo extra hominem, deinde in

nomine per regenerationem, ac interea imputationem

iustitiae quae sola in Christum fide acquiritur

non attingere. Item circumspectius loquendum de

3221.1) Confessionem illam Lismaninus theologis exhibuisse

dicitur in notitia guadam vernaciila Bohemorum lingua conscripta.

Annum 1660 praeßeum habent illae censurae, non

ab autoribus additum sed ut videtur ab eo qui cosdem l. I.

coniunetim transscripsit. JEas h. I. subiungimus non hoc ipso

tempore scriplas sed ad illustranda praecedentia valantes.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!