opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
121 1560 IUN. 122

nunc trepidant. Evocati sunt parlamentorum praesides.

Quis sit futurus exitus ambigitur. Ego praeter

maiora mala nihil exspecto, quoniam Guisiani

non ignorant . sibi, salva principum a ) autoritate,

consistere in regno non licere, ac proinde adversus

illos vel clam vel aperte omnia nunc, ut in extrema

desperatione, molientur. Principes vero, si vel vitae

suae rationem habebunt, procul dubio ultima consilia

capient. Quod si audebunt satis fortiter, mox

de Guisianis actum erit, quoniam omnes in illorum

partes transibunt: sin minus, video miserabilem fore

illius regni statum, 7 ) quoniam una pars iam assuevit

servituti, altera iugum nunquam nisi invita subibit.

Itaque, mi pater, si unquam alias, nunc opus

est ut miseram Galliam precibus vestris Domino

commendetis. Quod ad nos 8 ) attinet, mirabiliter

adhuc stamus, et nos staturos speramus. Quae nobis

ingeruntur calumniae, 9 ) nullis melioribus aut

certioribus testibus dilui possunt qïiam iis quos isti

a nobis emissos calumniantur. Pecimus quod licuit

et voce et «oriptis, ut Deus nobis testis est. Accidit

tarnen quod futurum prospiciebamus et effugere

nobis nullo modo licuit, nempe ut patientia in furorem

verteretur. Hoc igitur sibi imputent adversarii,

non nobis, cuius etiam non dubito quin tandem

iustas poenas luant.

De Phüippi clade navali, l0 ) et duce Sàbaudo

Nicaeae a Turois paene intercepta ") non dubito

quin iam pridem audieritis. Ita fit iusto dei iudicio

ut qui exteris malum parant, domi perniciem inveniant.

Amisit ex suis nobilibus 72, aliquot oaptivos

redemit duodecim millibus coronatorum. Ipse,

sive potius (ut vulgo vult appellari), ipsius altitudo,

fugiens vix evasit et Philistin Davidem, id est Pedemontanas

ecclesias, quasi iam ad extremum redactas,

con8ervarunt. Nobis vero qui haee Dei iudicia

tarn propinqua cernimus, utinam et fides et

spes accrescat, ut magis ao magis pergamus. Gallus

totus est in componendo Anglico et Scotico

bello, quoniam domesticas coniurationes reformidat.

Utinam Deum potius discat revereri, ut omnes in

eo unum sentiamus.

Sed ecce dum excuso brevitatem literarum, volumen

scripsi. Itaque iam non habes, quod de brevitate

conqueraris. Sed rogo ut, .quoniam plura

nunc non licet, haec eadem cum amicis communihus,

ac praesertim cum D. Ambrosio Elaurero, op-

6) Navarreni et Gondaei.

7) Se ipsum max Neracum vocaium iri, pro tempore

•nondum praesagit animo-

8) Genevenses.

9) De coniuratione Ambosiana ab ipsis promota. (N.

3114. 3187. 3196. 3197.)

10) Thuan II. 857.

11) Languet Epp. II. n. 25 p. 69.

timo meo parente, communices, et quidem inprimis

tumultus Ambosiani historiam. Scio enim id iam

pridem eum exspectare, et sane mihi permolestum.

fuit, tamdiu* ipsius exspeotationi non satisfacere.

Qui tibi reddunt has literas, mihi fuerunt accurate

a D. Peucero commendati, quos proinde tibi

caeterisque collegis non dubito coinmendare. Bene

vale, mi pater, D. D. Märtyrern, Gualterum, Gesnerum

et caeteros collegas rogo ut meo nomine accurate

salutes. D. Iesus vobis magis ac magis benedicat

et nobis omnibus donet ita munere nostro

defungi ut ab eo coronam gloriae tandem percipiamus.

Genevae 26. Iunii.

3219.

MARBUFIÜS CAL VINO.

Tuus Beza.

Consüii inops eum adit ipsius perplexitati consulturum.

(Fragmentant epistolae autogr. in Cod. Genev. 113, fol. 36.)

Amplis8imo piissimoque viro D. Ioanni Calvino

Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo totiusque

theologicae disciplinae consultissimo atque professori

cumprimis mihi observando.

Genevae.

ecclesiam. Delectarer enim quam maxime tuo consilio

si aliquando per otium tibi luberet per literas

mihi animum assurgere. 2 ) Si quidem illud tibi ut

patri familiariter oonfiteor, quandoque me animo

concidere quum me omni consilio et levamine in

his et aliis multis negotiis et turbis destitutum et

veluti desertum esse video, quae tarnen mihi sola

hactenus Dei virtute et gratia perficere datum est,

imo et omnia in bonum adiumento fuerunt ecclesiae

nostrae. Sit laus Christo Domino qui est benedictus

in saecula. Ipse te nobis et ecclesiae tuae diu

sanum conservet ad regni sui propagationem. Me

3210.1) Quae hie desiderantur ex parte saltern ex ep. Calvini

d. d. 25. Augusti refieere poteris. Eccksia ad S. Marine

fodinarum duplex guodammodo erat, gatticana etsaxonica,

haec advenarum in fodtnis operant suam locantium. Videntur

dissidii semina sparsa fuisse inter utramgue partem ab

Argentoratensibus lutheranis, ita ut postremo ecelesta in duas

divisa fuerit. (Boehrich, Mitth. II. 104.)

2) 8uperseriptum alio atramento : erigere.