02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

119 EPISTOLAE 3217-3219 120

ecclesia successum sentiat bonum. Datum Biehaviae

3 tarn Gienae, *) quam Gehennae, sublato illo

) 21. Iunii anno Domini 1560.

Deditissimus frater in Christo

Stanislaus Wardesius

superintendens reformatarum ecclesiarum

in Russia minister Bichaviensis

aliorum seniorum nomine et fratrum.

3218,

BEZA BULLINGERO.

Malta tradit ad recentissirnam historiam GaMiae

tarn ecclesiasUcam quam politicam pertimenUa.

(Ex antographo Cod. Genev. 118, fol. 157. — Edidit Baum.

IL App. p. 12.)

Eximio Christi servo, D. Henrico Bullingero,

Tigurinae ecelesiae pastori, fratri ac symmystae mihi

plurimum observando.

Tiguri.

S. Nihil erat necesse, mi pater, ut. tuum silentium

tarn sollicite excusares. Etsi enim vehementer

eupiebam intelligere quid tibi videretur de

meo scripto quod ad te miseram, tarnen nunquam

dubitavi quin aliquid magis serium mihi responsum

tuum invideret. Pacio enim ego ex me ipso periculum,

qui quum non ita multis prae te neque ita

magnis negotiis premar, cogor tarnen saepissime in

rescribendo amicorum exspectationem fallere et desiderium

meum suspendere. Sed de his satis. Quod

igitur ad meum scriptum attinet, gaudeo tibi non

improbari et rogo ut, sicut facis, alii aliorum dicta

et facta non ex syllabis et Uteris, sed ex animo

vere Christiana caritate praedito metiamur. Qui

nobis dedit unum in ipso sentire quod ad rem ipsam

attinet, nunquam, ut spero, permittet ut de formulis

acerbe dissentiamus. Et quod in postremis quoque

tuis Uteris monuisti, te vereri ne ab adversariis

arripiatur, curabo ne frustra monueris/ Nam ita

omnino faciendum est, hoc praesertim tempore, quo

non dubito quin exardescat Saxonica rabies non

a ) quem

unum nonnihil metnebant. Sed vivit Dominus qui

iinpios dissipabit, quo die nihil tale exspeetabunt.

Exspectas nimirum ut volumen ad te mittam

de rebus gaUicis. Et certe si veUem aut nugari,

aut vera scribere, non deesset magni voluminis argumentum.

Sed nimis esset operosum, etiamsi aUoqui

satis esset otü, vera afalsis distinguere. Neque

enim oredibile est quam vana quotidie nobis abhinc

quatuor menses nuncientur : quae res maxima in

causa fuit cur tacere potius omnino oonstituerimus,

quam res falsissimas veris permiscere. Nunc autem

ecce tibi paucis quidem sed vere descriptam rei

summam, quam una cum his Uteris aeeipies, nisi

iam forte aliunde aeeepisti. Quae consequuta sunt

fere sunt eiusmodi. In Delphinatu et Provincia 3 )

ubi nimium intempestive et contra ministrorum consilium

publice fuit concionatum, incredibiUs fuit

peroulsio et nostrorum et eorum qui sunt illos adorti.

Tandem vero nostrorum consternatio illis addidit

animos. Itaque factum ut nostri-miserabiliter hue

et illuc sint dilapsi, hostes autem incruenta victoria

praeter spem potiti,.admodum clementer ea usisunt,

si exitum spectes, quamvis satis constat eos metu

potius maioris mali quam ulla alia ratione manne

continuisse. Septem duntaxat Viennae in Delphinatu

sunt capite truncati, idque tanquam seditiosi,

quamvis certum sit falso ilUs fuisse crimen seditionis

impositum. Multi profugerunt, adeo ut adversarii

qui domi manserunt magis sibi metuerent

quam qui profugerant. Multi utrinque caesi et intercepti.

Tn aliis GalUae partibus multo minor fuit

tempe8tas, et quod mireris, in" us ipsis regionibus

in quibu8 acta res est, 4 ) nihil motae sunt ecelesiae.

Imo ita praeteriit fluctus ut piorum capita vix attigerit,

et nunc multo magis quam antea auctus sit

eorum numerus. Hoc quum non ignorent adversarii,

tamen ita sunt perculsi ut nunquam sibi magis

metuerint. Utinam legere posses et intelligere quot

et quam diversa edicta vel uno mense scripserint.

Mirareris profecto incredibilem iUorum pavorem,

nemine illos persequente, praeter eum quern minime

metuunt. Quod nullis vestrorum legationibus potuit

impetrari annis superioribus, hoc ultro dederunt

non petentibus, ut omnes undique captivi dimitterentur.

5 ) Et plerosque dimissos constat etiam cum

aperta confessione. Sed tamen iudicum iniquitas

fecit ut nonnuUi adhuc in vinculis teneantur. In

summa nunquam magis trepidarunt adversarii quam

3) Bychow novy «t'eus est in Alba Bussia quam vocant, 3218.1) lenae, ubi tum florebat genuinus Lutheranismus.

•in gubernio Moküew. Ecelesiae Eelveticae in Lithuania eo 2) Melanehthone, d. 19. Apr. fato suo functo.

saeculo in sex dioeceses divisae erant quarum unaquaeque 20 3) Cf. N. 3172.

ad 40 parochias comprehendebat. Apud Lükaseemceium 4) seil, coniuratio Ambosiana.

{Gesch. d. ref. K. in Lith. L. 1848. II. 7) de rébits hic com- 5) Edit d'Amboise. Mém. de Condé I. 336. Haag,

memoratis nihil habetur.

pièces justif. n. 13. p. 42.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!