02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

117 1560 IUN. lis

private cupiditas. *) Nam quod obtendunt, certum

non esse qualis futurus sit huius episeopi successor,

nullius apud nos est momenti, quando inspeotio in

vestras ecclesias non Londinensi episcopo qualiscunque

sit, sed huic probo, fideli et sincero libertatis

vestrae patrono data est. Si quis alius aeque

idoneus ad manum esset, nostro tarnen iudicio praestat

nihil mutare: quia utile non est a vobis alienari

qui vos summo amore complexus est, qui tranquillum

ecclesiae vestrae statum tueri cupit, cuius

sedulitatem et virtutem in procuranda vestra quiete

estis experti, cuius denique autoritas vobis plusquam

neces8aria est. Quoniam autem hoc iam inter multos

fuisse agitatum credibile est, si quis forte ad

earn rumor pervenerit, et coniicias offensum esse,

deprecatoris partes suscipias, ut eorum stultitiae

ignoscat, qui inconsiderato zelo lapsi sunt. Certe

placandus erit, ut quo coepit favore ecclesiam vestram

prosequi non desinat. Si quos autem praefractos

esse cognoveris, mature admoneas, te non

ideo esse missum ut turbulentds eorum consiliis implicitus

vel abreptus communem populi salutem

negligas.

Amos 2 ) tuus nuper saevissimis quatridui torminibus

ita vexatus est, ut nulla fere spes vitae

esset residua. Npndum convaluit, sed doloribus sedatis

periculo liberates est. 3 ) Uxor tua paulatim

vires récupérât: domo egreditur et sperat fore posthac

satis vegetam. Vale, ôptime frater et fidelis

Christi serve, Deus tibi semper adsit et te gubernet

spiritu consilii et fortitudinis ac incolumem tueatur.

Saluta omnes amicos. 4 )

3217,

WARDESIÜS ') CALVINO.

Bogat ut ministri et professores in Bussiam

mitbcmtw.

(Ex apographo Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 135.)

Olarissimo viro eruditione et pietate praestanti D.

Ioanni Oalvino ministro ecclesiae Genevensis vigi-

3216. 1) a prima manu : quae ex privat a cnpiditate orta esse

certum est.

2) Qallasii filius. Apographa praebent: Amor.

3) primum scripserat: paulatim vires récupérât.

4) Apographa recentiora adscribunt. 16. Iun. 1560.

3217. 1) Be hoc viro in nostris fontibus nihil legisse meminimus

quod tecum communicate possimus.

lantissimo domino ac fratri in Christo Iesu semper

colendo.

Gratiam et pacem a Deo patre Domini nostri

Iesu Christi T. H. ex animo opto, Scio, vir doctissime

et piissime, hoo a scribendo plerosque retrahere,

vel quod quibus scribunt ignoti sunt, vel

nullis officiis coniuncti. Ego vero iudico ita: maximam

esse causam omnibus fidelibus in Christo fratribus

cur ad te scribant, etsi aliae non intercédant,

quod quum et in Christo ita coniuncti sunt ut unius

capitis sint ipsi corpus, inter se autem membra,

suis quidem spatiis, corpori tarnen omnia insita.

Quum vero nos in terris Ruthenis, paene iudicio

omnium barbaris et militiae magis quam religioni

idoneis, iam divinitus consequuti simus gratiam, ut

visibilis apud nos etiam faciès exstet ecclesiae, et

cum vestra Helvetica ecclesia in eandem doctrinam,

professionem fidei, ritus consenserimus, retrahi non

potui quin meas literas ad te ecclesiae decus darem,

meamque et magnae partis Russiae fidem apud T.

H. te8tatam facerem, et pro ea coniunctione, quae

nobis est tecum et aliis membris Christi, implorarem

tuam opem et consilium. Non est opus ut doceam,

maximam ecclesiae vim et adiumentum in schoki

bene constituta esse, ut si quis ecclesiam imaginetur

absque schola constare posse, perinde sit atque si

vivere hominem posse arbitraretur absque anima.

Est autem iam coetus non poenitendus apud nos

discentium, sed doctores desideramus, qui tam artes

libéras doceant sobrie, quam sacras linguas et theologiam

pure profiteantur. Haec quum soribo sic

accipi velim, nos Piatones et Aristoteles non mo^

rari, sed qui sinceram philosophiam nostratibus tradant,

pro ingénus illorum non acutis scilicet, et qui

norint OQ&OTO/UÏV TOV Xoyov TTJC â\y&tlaç. His mediocribus

contenu erimus. Ac istorum copiam esse

apud vos audivi, partim domesticorum partim exsulum.

Quare pro pietate et necessitudine Christiana

dabis hanc operam nostrae ecclesiae ut virum

unum atque alterum nobis transmutas, qui praesint

scholae et doceant sacras in ea literas. Negotium,

deduoendi istos viros ad nos dedimus fratri in Christo

fideli et de ecclesia nostra bene merito Sebastiano-

Pechio 2 ) bibliopolae minoris Poloniae, qui has meas

literas ad T. H. perfert. Cui ut auxilio et consilio

hac in re ecclesiastica esse velis, nomine nostrae

ecclesiae etiam atque etiam rogo. Quae quidem.

nostra ecclesia se cupit debere tibi, vel ideo quoi

prae caeteris melius de doctis doctoribus et sinceris.

professoribus iudicare possis, atque adeo, quod est

tuum ecclesiae Studium, nobis communicare eos.

magis velis. Bene valeat T. H. et in gubernanda.

2) olim Lasci famulo.

8*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!