02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

107 EPISTOLA JE 3213—3214 108

sidiaretur, in Palatinatu conditionem pueritiam informandi

ac instituendi acquirit. lu qua pistrina

quantos labores perpessus sim quatuor integros annos

non commemoro, neque orudelem impiam atque

vésanam invidiam praetereo. Nam dum constanter

assevero, coram omnibus pastoribus qui in Palatinatu

erant, Christum Iesum hinc corpore humano

a8sumptum esse, degere in coelis, atque illum sursum

exaltatuin, iuxta apostolorum atque evangelistarum

testimonia, neque illum esse suo naturali

corpore (quuin alioquin nullum aliud habuisset) in

sub aut cum pane, me Calvinistam, Zwinglianum et

consceleratum haereticum obganniunt atque crocitant.

Istinc propter seditiosos atque Martini Lutheri

im péri tos aemulos ac carnales homines superior!

anno sub autumnum discedo. Et dum Ârgentinam

venio, per gratiam atque clementiam Iesu Christi

rursus promoveor et scholasticam conditoinem supra

modum celebrem rursus adipiscor: videlicet Bichenvillae

in Alsatia, ubi Matthiam Erbium,*) fidelissimum

Iesu Christi servum ac pastorem invenio,

quem uti prüden tissimum seniorem tibi notum intelligo.

Dum per praeteritam hyemem cum incredibiü

sudore rudem ac indomitam iuventutem liberalibus

studiis atque moribus cum alio adiuncto

collega fideliter imbuo, ecce Saianam et importunos

concionatores ducis GhristqpJiori Wirttembergensis.

Hi principem illustidssimum falsis persuadent opinionibus

nos haereticos esse. Qui turn absque mora

cum duce Wdljfgcmgo Bipontino, et comité de

Hcmœua, constituas tutoribus ac sociis suis, foedus

paciscitur de ordinatione ecclesiastica nova atque insulsa

facienda, quam ante mensem cum tyrannico

vultu nobis praeter necessitatem atque contra veritateni

obtruserunt. Quidam ex fratribus subscripserunt

propter insatiabilem ventrem atque animum:

quos Deus iudicabit. Nos Bichevillani in libertate

Christiana permansimus, s ) nee quidquam reoipiemus,

atque propediem illos tyrannos exspectamus, qui

nos ex ecolesiis bene institutis, scholis atque sedibus

furiose eiicient ac expellent. Verum, Cahme ac

frater dilectissime, si privabor ministerio ac conditione

mea, perfugium meum omne ad te erit: tu

eine dubio laborabis ut provinciolam legendi graecas

literas aut logioas artes adipiscar, ex qua me parce

alam atque sustentera. Vel alia etiam quavis occaeione

mihi suocurrere poteris quo me vobiscum pie

oblectem, ut sunt comitum ac nobilium liberi, qui-

4) qui inde ab a. 1538 Bichenvillae eeclesiae praeerat.

Vicus Me praecipuus in partibus AlsaUae ducibus Wirtembergicis

subiectis. Eccksiam Oeorgius TJlrici frater reformaverat.

Ibidem diaeonus et rector scholae fuit lo. Ulstetter,

Pauli Fagii gener. Cut Fabricius utrum successerit an aditmctus

fuerit ipse non dieit. (Röhrich, Mitth. III. 278.)

5) Imo Erbius cum pluribus aliis dimissi sunt (ibid.

289).

bus saepe docti atque pii praeficiuntur magistri.

"Vale cum omnibus symmystis in Christo Iesu domino

nostro. Amen. Baptim uti cernis, 15. die

Iunii anno 1560 Bichenvillae.

Has literas D. Francisco Morolano trades qui

easdem disponet, et vehementer oro ut tua humanisas

per nunc puerum Iohannem Koener Richenvillanum

nobis respondeat. Iterum vale.

Carolus Fabricius Düsseldorpianus.

3214.

MABBUFIUS ') CALVINO.

Commended Fabricium ludimagistrum et hoc occasion

fuse exponit statum eeclesiae in sua et vievna

parochia.

(Ez antographo Cod. Genev. 113, fol. 56.)

Gratia Domini tecum.

Qui ludimagi8ter est Bichenvillae, a ) adolescens

equidem egregius promptaeque et in omnibus paratae

indolis, rogavit me ut has ad te scriberem, quas

Uteris suis, ut tutius ad te deferrentur faciliorque

Ulis erga te esset aditus, coniungerem. Cupit certe

tibi enotescere. Te enim accurata atque non vnlgari

amplectitur observantia propter eximiam tuam

doctrinam divinaque explanandi oracula facultatem

egregiam, et ut vere es tanquam universae disoipHnae

tbeologicae consultissimum.

Ob id non ignarus es quanta sis in invidia

apud Germanos, non solum theologos sed etiam

eorum suasione apud eos qui dominantur et maxime

in republica pollent. Et utinam etiam scires, quam

atrocibus conviciis calumniis atque plus quam schythicis*

debachationibus indies impetimur sub tuo

nomine, veluti te autore Christi essemus negatores,

eiusque verbum manifeste oppugnaremus, et id genus

opprobriis, quibus atrocius nihil ne fingi quidem

possit. De me illud tibi libère et absque assentatione

dicam, ea sola ratione in his partibus esse

3214.1) De autore epistolae vel absente nomine dubitari nequit

collata praeeedente et foto argumento expenso. Petrus

Marboeuf fuit Morellani successor in ecclesia S. Mariae et

Altavillae inde ab a. 1558. Antea fuerat in Anglia: régnante

Maria Mombelgardiam se recepit et a Comité Georgia inAlsatiam

missus. Plura in seqq.

2) Fabricius, autor praecedentis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!