02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

103 EPISTOLAE 3210—3213 104

xsommotum, ut responsionis 2 ) asperitas modum ex-

*cederet, nunc tarnen iterum te rogo ut prudenter

expendas, non tarn in te, cuius dignitatem merito

-revereor, quam in eum [rhetorem cui illas disse-

-rendi] partes iniunctas esse putavi aculeos illos

MÜrexisse. Neque enim tarn sum rusticus ut, si tecum

•mihi duntaxat negotium esse duxissem, eo usque

provecta esset reprehensionis libertas, quam sumere

•mihi permisi. Sed quum hodie in aulis procerum

quidam acuti et diserti homines, ubi de religione

agitur, nimis licentiose stilo indulgeant, cuius rei

signa non obscura exstabant in tuis uteris, non putavi

tacendum esse, vel hac saltern de causa ne in

re tarn seria iocis et dicteriis aurem praeberes.

Certe persuasus eram, tibi inter tot negotia scribendis

tam prolixis uteris non fuisse otium, sed

unum aliquem ex tuis pro suo arbitrio intemperantius

quam iussisses lusisse, quia impune sub tua

Amphtudine se latere putabat. Quod tunc ingenue

testatus sum, iam repeto, clarissime Domine, ne me

existimes eius, quae tibi merito debetur, reverentiae

oblitum tanto et tanta virtutum praestantia ornato

totque honoribus insigni viro non pepercisse. Non

tarnen dissimulo summopere me expetere ut ad reliquas

eximias laudes ardentior restituendae verae

pietatis cura quasi cumulus accédât. Sicuti ad solidam

plenamque felioitatem nihil tibi magis optabile

quam ut tot praeclaris rebus gestis, quibus etiam

ad posteros celeberrimum nom'en tibi peperisti, haec

extrema actio respondeat. Quod si hactenus subitae

mutationis periculum moram tibi iniecit ne palam

strenuum Christi athletam in tollendis papatus

superstitionibus profiteri auderes,' ipsa temporis diuturnitate

cessare debuit hie metus. Cuius rei, sicuti

spem in animo foveô, ita Deum precari non

desinam, ut invicta spiritus sui fortitudine te armet,

gubernet sancta prudentia, diuque incolumem tueatur

et magis ac magis omni bonorum génère locupletet.

Genevae 5°. Idus Iunii 1560.

3211.

MINISTRI GENEVENSES POLONIS.

Besponsum quomodo mediator sit Christus, ad

refutandum Stancari errorem.

(Edidimns hoc responsum in Traotatibus theologicis Oalvini

Opp. Tom. IX. p. 333 seqq. Scriptum est a. d. v. Idus Inn.

"1560 et iucipit a verbis: Vehementer nobis dolet ecelesias

vestras etc.) 1 )

2) N. 3133.

-3211. 1) Plwa de hoe scripto attulimus in Prolegg. T. IX.

3212,

CALVINUS INCERTO.

Bespondet ad varias quaestiones, de Christi sacerdotio,

de liberis spuriis, de peste fugienda.

(Mann scripta non ezstat. Edidit Beza Genev. p. 330, Laus,

p. 626, Hanov. p. 705, Chouet p. 453, Amst. p. 207.)

Quoniam hie vir nobilis, qui et communes fratrum

literas et quas privatim scripsisti nobis reddidit,

observande frater, quam parum otii nobis ad

scribendum suppeteret, aliqua ex parte cognovit,

non multis verbis petemus ut nostrae brevitati

ignoscas. Primo adventu monitus fuit proximo biduo

nullum fore nobis vacuum tempus: hodie tandem

respondere licuit. Quia vero non dubitamus,

alias ecelesias sedulo vobis operam navasse, breviter

summam doctrinae complexi sumus, de qua Stancarus

molestiam exhibet. Quod si utile sit, epistolam

nostram promulgabimus, quae consensus nostri

apud omnes sit testis. Porro caput unum quod illic

reperietis vos commonefaciet, nobis non probari

quod de aeterno Christi sacerdotio scribitis, ac si

principio careret, quando sacerdos non minus quam

reconciliator creatus est. Quare si nostro consilio

obtemperatis, aliquid in ea parte mutandum erit,

ne ansam calumniandi inde hostis arripiat: deinde

etsi in colligendis veterum testimoniis vestra industria

et dexteritas una cum eruditione et iudicio

nobis non parum placet, cupimus tarnen aliquid ex

congerie rescindi, ne improbus et loquax sophista

ex ambiguis vel minus luculentis nebulas spargens,

conspicuam lucem tergiversando obscuret. Nomen

etiam Ludovici Vivis interpositum nonnihil de autoritate

minuet: quando neque vetus est scriptor,

et vix pietatis rudimenta gustavit: tantum abest ut

censeri mereatur inter theologos. Seorsum his de

rebus vos monere visum est, ne ullis maculis aspersa

sit vestra confessio,- dum in publicum prodibit.

Alias de quibus nos consulitis quaestiones breviter

nos expedire cogit temporis angustia. Liberos

qui ex scortatione progeniti sunt, ita demum pro

p. xxxiii et seqq. Quibus adde quae habet Hallerus in Ephem.

p. 132: Calendis Iunii, quae erat vigilia Pentecostes, venerunt

hue quidam Poloni nobiles afferentes nobis a D. Franc.

Lysmanino et aliis ex Folonia literas et scripta qnaedam contra

Franc. Stancarum Mantuanum ecelesias polonicas novo

dogmate turbantem. Petebant illi nostrum oalculum. Asserebat

Stanoarns contra Phil. Melanchtonem, quern aeerbissime

proscindebat, Christum tantum quoad divinam (?) naturam

esse mediatorem nostrum et invocandum, siont scriptum eins

editnm testatur. Besponsum est illis a Genevatibus et Tigurinis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!