02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

$9 EPISTOLAE 3207—3210 100

"üt yero nunc res sunt in Gallia, si vel tantillum

oöncesserint et illis data fuerit aliqua relaxatio, pura

religio vires exiguo tempore oolliget, quas deinde

minuere in omnium hostium arbitrio non erit.

Ergo si quando 111. Principibus curae fuit fratrum

Gallorum salus qui verae pietatis studium

profitentur, nunc illis divinitus offertur occasio ut

suam autoritatem ad eos iuvandos conférant. Oessare

vero, ao nullum remedium tentare, valde periculosum

esset, quia ubicunque res aliquantum tranquillas

vident Guisiani, non minore rursus licentia

quam ante saevire incipiunt. Deinde, nisi novi stimuli

admoveantur, quidquid promisit regis consilium

evanesoet. Sedulo igitur incumbere necesse est, ne

malum eo usque pullulet ut non sit posthac sanabile.

Haec vero postulationis summa, si placeat 111.

Principibus, utilissima erit: nempe si primo commémorent

gaudere se et Régi gratulari quod instituent

concilium nationale 7 ) cogère ad purgandos

abusus et corruptelas, quibus palam est sinceros

Dei cultores ita offendi, ut mori centies malint quam

perpetuo in eiusmodi sordibus tabescere. Hanc

enim unioam esse ràtionem qua sedari possint omnes

motus, quorum exitus tristis erit nisi Rex cum

suo consilio prudenter occurrat. Deinde exponant,

111. Principes Regem eiusque consilium hortari ne

ab hoc tam recto et utili 8 ) proposito désistant: se

vero non operam suam offerre, quia clero papali

suspecti sint, sed tarnen vehementer cupere pro virili

sua incumbere in hanc causam, et officia sua

Régi non defore, quacùnque in parte sibi fructuosa

esse viderit.

Tertio ob duas praecipue causas se venisse dicant

legati, ut Regis securitati tranquilloque statui

et publicae saluti consulatur. Hoc autem 111. Principes

non censere aliter fieri posse quam si tollantur

superstitiones quae exaspérant bonorum omnium

animos, ita ut praeferant legitimum Dei cultum propriae

vitae, et perfidos se existiment si consensus

speciem ostendant ubi répugnât eorum conscientia.

Secundum vero finem legationis esse, ne rigide tractentur

qui cupiunt Deum pure colère atque ita se

disiungere ab omnibus inquinamentis papatus. Verum

si Régi sint obsequentes ut debent, neque turbas

ullas excitent, sed privatim se contineant in fide

quam sunt amplexi, ut tojerentur donec universae

ecclesiae reformationi per idonea remédia prospectum

fuerit. Hoc si Rex admittere volet cum suo

consilio, 111. Principes iam esse propensos et libenter

paratos fore ad manum porrigendam: sin vero

praecise Rex agat cum suis subditis et iustam reformationem

abnuat, ipsos metuere ne infeliciter

7) Quod hic Noster postulat de eo demum post mortem

Jlegis Francisa serio cogitatum fuit-

8) virili S.

succédât, atque ideo ipsos pro sua benevolentia et

observatione, qua Regem et regnum Franciae prosequuntur,

non tantum monere, sed etiam rogare

et obsecrare, ne tanta paois stabiliendae occasio negligatur

et pugnetur cum necessitate.

3208.

CALVINUS LUBENIO.

Vergerium notât, monet ut a Stancaro sibi caveant,

epistolam proxime excudendam nuntiat, Gattiae statutn

deflet.

(Antographon non exstat. Legitur in Cod. Gen. 107», fol. 210,

Cod. 107b, fol. 65, Ood. Bern. VI. 865 et Simler. Vol. 97. Anglioe

in éd. Philad. IV. 112.)

Oalvinus Ioanni Lusenio ') ministro ecclesiae Iwanovicensis.

Quod Vergerium 2 ) cursitare scribis, colende

nobis in Domino frater, et passim satagere ut suis

mixturis puram religionem adulteret, pridem apud

nos conquesti sunt tum D. a Lasco, 3 ) turn alii pii

fratres quibus eiusmodi artificia displicent. Bed quia

nostrum non est homini ad tortuosas actiones nato

legem quietis imponere, rogandus est Deus ut eum

compescat. Monendus etiam est Hlnstris D. Palatinus

Vilnensis,*) ut ab illius insidiis sibi caveat: quod.

nunc eramus facturi si tempus tulisset. Quamquam,

ut futilis est ardelio, vix quemquam mediocri prudentia

instructum secundo fallere poterit. Miramur

vero eo audaciae fuisse provectum, ut in Ânglia s )

quoque aliquid tentaret. Verum quo magis se prodit,

minus noxium fore putamus ubi innotuerit tam

eius perfidia quam stoliditas. Stancari patronos •)

aggredi visum non fuit, partim quia nobis ignoti

sunt, partim quia facilius ad sanam mentem revocari

posse speravimus, si nulla peculiari ignominia

notati essent. Bi quid enim iudicio nostro déférant,

ex nostris ad vos uteris "*) intelligent retro sibi

3208.1) Cf. N. 3168.

2) Même Februario in Polonia fuerat (Sitct p. 440)

Maio ineunte in Suevia redux de fratribus Bohemis ad lutheranismum

eonvertendis satagébat. (N. 3198.)

3) Cuius disceptatio cum Vergerio ad a. 1558 (N. 2822.

2834). 4) Apud Badzivilium (Blandratae patronum) Vergerius

splendidissime exceptus fuerat (Siœt 439.)

5) Vide Lusenium l. I.

6) ibid.

7) Tom. IX. p. 337.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!