02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

95 EPI8T0LAE 3205—3207 96

8. Etsi multa quae scribam occurrant, venerande

frater, quia tarnen in tarn multiplici rerum

copia vix ullum finem reperio, haec mihi difficultés

magis obstat quam argument! penuria: quia nescio

unde potius inoipiam. Terum ne pigritia cessare

prorsus videar, quae maxime scire cupis breviter

perstringam. Gallis infeliciter cessisse inconsideratum

suum ardorem •) ad TOS perlatum esse non

dubito. Ab initio vaticinatus sum quod aocidit: sed

nescio quo fascini génère sic captae erant multorum

mentes, ut frustra impetum ilium sedare conatus

sim. Ântea meis consiliis se régi passi fuerant :

sed quum intelligerent totam hanc actionem mihi

non placere, nullum putarunt esse melius compendium,

quam si me fallerent. Quin etiam ex hac urbe 2 )

quidam me vel inscio, vel palam et fortiter réclamante,

profecti sunt. Quanquam rumor ille, quern

dicis apud vos fuisse sparsum, de aliquot millibus, 8 )

vanissimus fuit. Non enim plures septuaginta egressi

sunt 4 ) et quidem ex dimidia parte infimae sortis

opifices. Sicut autem eorum expeditio nunquam

mihi probata fuit, quia plus meo iudicio tentabant

quam Deus permitteret : ita consilio destituti rem

non legitimam stulte et pueriliter aggressi sunt.

Qui prae aliis erant innoxii poenam dederunt nimiae

facilitatis. Eodem fere tempore in quibusdam

Provinciae et Delphinatus urbibus nostri homines

templa occuparunt, 5 ) ac si votorum iam essent compotes:

verum ut temeritas nunquam firma est vel

sibi constat, iniecto terrore statim conciderunt: ac

zelus ille, quern frustra compescere studueramus,

primo armorum strepitu evanuit. Quoniam vero

palam et aperto marte non audebant congredi Guisiani,

blandis et fallacibus edictis 6 ) sub Regis nomine

paulatim fregerunt eorum animos, quorum

viribus erant impares. His insidiis plurimi illaqueati

sunt: et dum sibi privatim quisque consulit

dissipata fuit eorum societas. Nunc rebus aliquàntom

pacatis, atrooiter saevire incipiunt illi carnifices :

àc nisi eorum furori 7 ) obstaret bellum Scoticum, 8 )

longe deterior esset conditio piorum in Gallia. Nobis

vero et huic urbi praecipue minitantur : ubi existimant

conflari quidquid est turbarum, vel potius

3205.1) Negotium Ambosianum.

2) ex hac urbe om. edd.

3) Apogr. add. qui essent in armis.

4) Non enim plures fnernnt quam septuaginta et quidem

etc. Edd. Supra 60 dixerat.

5) cf. de la Planche p. 284, Hist. ecel. I. 342. 374. Eist,

des choses mém. Ed. 1599. p. 9i, de Thou l. 25. IL 810, supra

Valentiam iam nominavimus, adde Nemausum, Gastellanam,

Bornons.

6) Edit d'Amboise m. Martio promulgatum; édit de

Bomorantin m. Maio-

7) eorum furori om. edd.

8) Mém. de Castélnau p. 63—93.

captandi praetextus causa se ita sentire fingunt.

Hoc fere toto mense putarunt vicini 9 ) de nobis esse

actum: ego tarnen ut timerem, nunquam adduci

potui, nee sane videbam timendi causam. Si maiora

pericula urgeant, Dei praesidio freti eventum placide

exspectabimus. Quidquid accident, in salutem

nostram convertet coelestis pater: atque ut nostri

misereatur, aliquid etiam valebit totius ecclesiae

respectas. Ignosce 10 ) quod non propria manu, quia

ex lecto dictavi, ubi pro more dimidia temporis

parte decumbo, ut saltern horae aliquae mihi salvae

maneant. Vale, 11 ) praestantissime vir et frater

mihi ex animo observande. Dominus tibi semper

adsit, te gubernet ac tuos sanctos labores benedicat.

Vvretus et Besa et reliqui collegae mei te plurimum

salutant. G-enevae, 5. Galendas lunii 1560.

Io, Oalvinus vere tuus.

3306.

DANIEL CALVINO.

Filius eius a Calvino Aureliam remissus iam

iurisprudentiae operant navat. Ipse veteris amicitiae

memor gaudet eiusdem testimonium ab amico accepisse.

(Desoribimus ex Cod. Bern. 450, fol. 131 v. Alia exemplaria

exstant ibid, in Cod. 141, fol. 49 et Genevae in God. 109, fol.

167. Textns mnltum variât. Nos potiores tantum variantes

adsoribimuB.)

Franc. Daniel Io. Calvino S. D. •)

8. Tuas apatruelfrliteras accepi quibus si quam par

sit 2 ) tardiusrespondeam, his temporum procellis imputabis

quae indies crescunt. Faxit Christus ut brevi

tempore 3 ) ad sui gloriam omnia tranquilla reddat.

Franciscus cum fratre Petro*) iurisprudentiam tuo maxime

hortatu diligenter amplectitur et studiose colit: 5 )

9) omnes vicini T. S. et Edd.

10) Haee non propria mann T. S.

11) Vale. Quinto Cal. Inn. rel om. T. S.

3206.1) Inscriptionem se addidisse fatetur Daniel junior

qui epp. patris in God. 450 exstantes primus transcripsit et

sic servavit. Çaeterum haec respondet ad N- 3162. — Cod.

109; A Mr. Mr. despeville, la part ou il sera.

2) tardiuscnle quam par sit. 109.

3) tempore om. 109.

4) frater natu maior, nunc aetatis annum fere 30 agens,

advocatus et bailli de S. Benoit prope Aureliam (Eagen étude

litt, et hist, sur P. Daniel, trad. p. Paul de Félice Orl. 1876.

5) et studiose colit om. 109. 141.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!