02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

89 1560 MAI. 90

3200.

OALYINUS UTENHOVIO. *)

Eiusdem fere arguments, saltern eadem occasione

scripta. Se ipsum in aula anglica minus bene audisse

non magis ipsum tangere affirmât ac multa alia

ad quae obdurescere didicit.

(Uni snmus Cod. Gen. 107», fol. 208; 107b, fol. 60; Cod. epp.

Bern. VI. p. 859 et Simleri Vol. 97. Versio angl. IV. 102.)

S. Ecclesiae Gallicae quae apud vos est, pro

qua nos sollicite rogastis, confido bene esse prospectum.

Durum certe nobis fuit Nicolao Gallasw, qui

hactenus fidelis collega et adiutor nobis fuit, orbari.

Sed quia putatis uberiorem isthic fore operae eins

fructum, non ausi sumus banc occasionem negligere.

Libertatem vobis redditam non parum gaudeo. Non

Tulgari autem subsidio ad omnia vobis erit episcopi

patrooinium. Nam qui tempore Eduardi regis locum

ilium tenebat, 2 ) nimis addictus inanibus pompis,

non satis propitius vobis erat. Conatus sum uteris

quoque meis eius erga vos benevolentiam confirm are

et quae est eius humanitas me non lusisse operam

gaudeo. Quia se vobis optime velle testatus fuerat

comes Bethfordius, eum hortatus sum 8 ) ut tueri

pergeret utriusque ecolesiae statum, et quibuscunque

posset officiis exteros prosequeretur. Quod tibi data

fuit occasio, ut meam de libello 4 ) excusationem ex

te cognosceret D. Bartheus mihi gratum fuit. Etsi,

ut ingenue fatear quod res est, non admodum laboro

de reconciliando aulico favore. Malevolus

quispiam susurro falsa invidia me gravavit. Excepta

fuit nimis libenter calumnia. Si admittitur

Veritas me satis purgatum esse existimo. Sin minus,

alia sunt quae, ut sunt propiora, ita me acrius

sollicitant. Nam quod adhuc stamus salvi, fuit omnibus

incredibile : qui pridem totius Galliae, Germaniae,

et Italiae iudicio fuimus damnati, s ) et mirantur

qui nos exitio addixerant non centies periisse. Âdde

quod si floret ecclesia haec, vel saltern quieta est, in

caput meum redundat invidia. Itaque me obdurescere

in utramque partem necesse est. Aliis quidem

prodesse opto, sed quoad permittitur. Interea trariquillo

animo semper eos colam in quibus semen

pietatis animadverto, atque ut mutuam vicem non

,3200-1) Senior erat eccî. gallicanae Londinensis. Quern cave

confundas cum eius fratre, qui Laseum in Poloniam comitates

est.

2) Hoperi adversarius in controversia de Vestibus.

3) literae non emstant: respondebant forte ad N. 3190.

4) Rnoteii, cf. N. 3003. 3036. 3078. Codices exhibent

nomen Barthei, verum hoc librartorum incuria factum esse

oportet. Loquitur de Guill. CiceUio (Cecil, Lord Burleigh.)

5) a Gallo et Sabaudo hello impetendi.

rependant, nunquam tarnen ab ipsia alienabor.

Longius protrahere epistolam absurdum esset, quam

perferet amicus communis et frater, qui si nullis

mandatas esset oneratus animum tarnen meum secum

ferret. •)

3201.

OALVINÜS ECOLESIAE FLANDMCAE LON-

DINENSI.

Gallasium commendat et concordiam cum coetu

gallicano servandam.

(Ex autographo Cod. Genev. 107», fol. 207 v. coll. c. Cod.

107b, fol. 75. Epp. Bern. VI. 860 et Simleri Vol. 97.)

Pastori et senioribus ecclesiae Flandriae.

Etsi satis apud nos ponderis per se babiturae

erant fratrum nostrorum preces, quibus petebant in

deligendo pastore ecclesiae suae consuli, non tarnen

parum valuit, tarn ad nos acrius incitandos quam

ad fratrem qui electus est confirmandum, vestra

suffragatio, quia persuasi sumus non vulgari adminiculo

fore faustam vestram coniunctionem ad tuendum

et fulciendum ecclesiae illius statum, quam

inter principia discordiis et simultatibus labefactare

conatus est Satan. Quo ') maiore studio nos quoque

pro virili adnixi sumus ad aedificium hoc templi

Dei, quod tarn féliciter inchoavit, promovendnm :

ac ne nobis quidem pepercimus, fratrem nobis carissimum

N. Gallasium mittendo, qui pastoris munus

obeundum suscipiat, quod aegerrime aut nullo modo

eramus facturi, nisi id nobis tenerae adhuc et destitutae

ecclesiae dilectio extorsisset. Speramus vero

non popularibus modo nostris utilem fore eius operam,

sed partem aliquam fructus ad vos perventuram,

quia sicuti libenter morem gerit faustis votis

et consiliis vestris placide obtemperabit, pro sua

modestia, ita vicissim, quoties ita res vestrae postulabunt,

per eum non stabit quominus fidelis sit vobis

adiutor. Valete, integerrimi viri, nobisque ex

animo colendi fratres. Dominus vos semper regat,

conservet sua virtute spiritualibusque donis in dies

locupletet. Amen. Genevae. 2 )

6) Otnnino eodem die scripta est ac praecedens, et per

Gallasium missa.

3201.1) Qno faotnri, ab alia manu.

2) Ëiiam hic valet quod de natalibus praecedentium

discimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!