opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
S7 BPISTOLAE 3198—3201 88

-vestris Sanctis precibus commendare pergite, rogamus.

Datum in Boemia ex Oarmelo xi. Maii.

Anno 1560.

Seniorea Unitatis fratrum, qui

vulgo Valdenses vocantur.

3199.

OALVINUS GRINDALLO.

Commendat ei Gallasium a Genevensibus gallico coetui

Londinensi concessum ut ibi ministerio fungeretur.

(Ex autographo 'Cod. Gener. 107», fol. 207. — Bdidit Beza

Genev. p. 232, tans. p. 481, Hanov. p. 539, Chouet p. 316,

Amst. p. 144. Gallioe, ed. Berol. p. 336, anglioe Philad. IV.

99. Beza titulum fecit: Episcopo Londinensi, suppresBO nomine.)

S. Etsi non exspectas, clarissime vir et observande

domine, dum tibi pro pietatis officio, quod

eoclesiae Christi praestitisti, gratias agam, quod tarnen

curam popularium nostrorum qui in praecipua

episcopatus tui urbe habitant suscipere dignatus es,

non solum ut libertas illis daretur, Reginae beneficio,

Dei pure invocandi, sed ut pastorem fidum

nine accerserent, nisi hac de causa me tibi obstrictum

faterer, stultitiae et inhumanitatis essem damnandus.

Quando autem gravatus non es ultro me

rogare atque hortari, ut pastorem ipsis idoneum curarem

deligendum, non est cur eos fidei tuae patrocinioque

oommendem, pro quorum salute ita sollicitum

esse video. Et sane ut hactenus tarn liberaliter

eos iuvando rarum et singulare pietatis Studium

testatus es, ita nunc constantiae tuae erit benoficium

tuum ad finem usque tueri. Quod ad nos spectat,

quia locus postulare visus est hominem eximiis dotibus

instruetum, et vestri hospites sibi ex coetu

nostro aliquem dari maxime optabant, spoliare nos

maluimus, quam non saneto eorum desiderio morem

gerere. Ideoque fratrem nostrum Nicolaura Gallasium,

unum ex tribus ') quos initio nominaverant,

ipsis concessimus: qui etsi aegre patiebatur a nobis

avelli, a quibus non vulgariter se diligi sciebat, et

locum hune, cui non minus fruetuosam quam fidelem

3199.1) proprie sea propositi fuerant inter quos Gallasius

tertio loeo veniebat. Verum de duobus prioribus Vireto et

Besä ne eogüari quiäem poterat. Gallasius prid. Non. Aug.

1544 in ministerium Genevense reeeptus, a. 1553 parochus fuit

in Jussy, a. 1557 per aliquod tempus Lutetiae fuerat usque

-ad Macarii adventum.

operam diu navavit, invitus relinquebat, nostris tarnen

obtestationibus victuB provinciam hanc suscepit

: quia propagando Christi regno non parum commodam

fore sperabat. Certe ut a nobis dimitteremus

sola nécessitas extorsit: quia veriti sumus ne

aliter quam eius adventu non satis probe consuli

posset tenerae adhuc et incompositae ecclesiae.

Iacturam enim eius discessu non levem faciet hie

locus, ubi et in pretio habitus fuit, et se gessit ut

dignum erat Christi servo. Ego privatim, cui valde

carus et familiaris fuit, non sine acerbo dolore ut

mihi eriperetur assensus sum. 2 ) Sed quidvis potius

ferendum fuit, quam fratribus destituas ac laborantibus

opem quam anxie flagitabant negare. Quo

maiore cura afficior, ut saltern gratam istic stationem

inveniat, quae migrationis tristitiam levet ac

soletur. Ubi propius tibi innotuerit, quod pro tua

humanitate fore confido, reverende domine, satis

absque aliéna commendatione cognosces esse amabilem.

Nunc si quern apud te obtineo gratiae

locum, etiam atque etiam rogo, ut quem mihi tantopere

devinctum vides, favore ac benevolentia prosequaris.

Ecclesias totius regni nondum ita compositas

esse ut optarent boni omnes, et principio

speraverant, vehementer dolet. Yerum ad vincenda,

obstacula infatigabili conatu opus est. lam vero

expedit, atque adeonecesse est, Reginam cognoscere,

sic vos libenter remittere, imo a vobis reiicere,

quidquid terrenam dominationem sapit, ut ad exercendum

spirituale munus légitima et quam Deus

contulit autoritas vobis constet. Haec vera erit

eius celsitudo et eminentia: tunc summum dignitatis

gradum sub Christo capite tenebit, si legitimis

pastoribus manum porrexerit, ad exsequendas quae

vobis iniunctae sunt partes. Sed quia neque consilio

indiget tua prudentia, neque magnanimitas stimulis,

tantum ad vota confugiam, Deumque precabor,

praestansissime vir atque observande domine, ut

te spiritu suo gubernet, virtute sustineat, praesidio

tueatur sanctosque labores benedicat. G-enevae.

Collegae mei reverenter omnes tuam excellentiam

salutant. [xv. Maii 1560.] s )

2) Plum Calvini scripta latine verterat: tractatum de

coena 1545, de Beliquiis 1548, contra Anabaptistas et Libertinos

1549. Etiam Lectiones in lesaiam calamo excepit prelo

tratkndas. Et a. 1552 primam Opusculorum editionem procuravit.

Ipse scripsit Cotnm. in Eseodum. Gen. Crisp. 1560. fol.

3) Sic Edd. tacente autographo et dubia fiele. GaUasius

enim iam a. d. V. Non. Maias Senatui valedixit; et

postridie Idus iam Argentorati erat (N. 3202). Vero simillimum

autem est ipsum hanc ep. secum asportasse, quant coniicimus

d. 5. (non 15.) Maii scriptam fuisse. Manus recehtior

adscripsit: mense Maio 1560, comme appert par la copie

qnc nons avons.