02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

85 1560 MAI. 85

palam fieri. Re audita subito commotus adhibitia

collegia vanitatem eius acriter refutavi. Imo

testatus est se iam Lutetiae oerto comperisse ab

eo cousilio me remotissimum. Caeterum quamvis

passim sciretur, mihi esse suspeotum: quia

tarnen Lausannae 6 ) habitabat, propter vioiniam, ut

erat blandus et illecebris plenus, conciliaverat sibi

apud nos multorum amicitiam: unde factum est, ut

triduo hanc urbem mira oontagione infecerit. Multi

tarn nobiles quam gregarii et opifices clanoulum

consultare: sic tarnen ut strepitus a me exaudiretur.

Quantopere mihi displiceret oonspiratio haec,

tum publioe, tum privatim ostendi absque dissimulatione.

Quum nihil profioerem, conquestus sum in

nobis tarn parum esse autoritatis, ut in re maxime

séria consilium nostrum sperneretur. Genties dixi,

novum esse fascini genus. De tristi eventu ita sum

vaticinatus, ut sero multos poenituerit suae amentiae.

Rogo igitur ut pro tua humanitate et mutua

nostra amicitia secure in nobis excusandis pergas.

Reliqua petes ex D. Petro Martyre. Capitis enim

dolor longius sermonem extrahere non patitur. Itaque

cogar ab optimo fratre nostro D. Volphio veniam

petere quod eius uteris non respondeo. Tu

meo nomine gratias ages de labore in meam gratiam

suscepto, eumque et reliquos symmystas diligenter

salutabis. Vale, eximie vir et mihi plurimum

observande frater. Dominus te gubernet, tueatur,

snstentet ac cum tota familia benedicat. Amen.

Genevae, 5. Idus Maii 1560.

Ioannes Calvinus tuus.

3198.

FRATRES BOHEMF) CAL VINO.

Mittunt legates Genevam ut veterem amicitiam

• olvrn cum Calvino patrum memoria Argentorati initam

rénovent.

6) XJxorem duxerat ibi olim füiam D. de Boignae, alteram

eiusdem in matrimonio habebat Gaspar de Heu Metensis

de quo Macarius saepissime in suis epp. a. 1558 scriptis.

Atrox huius caedes eum odio contra Guisios impleverat et ad

uUionem inflammarat. (La Place p. 41. 45). Fortassis homini

apud Calvinum, tarn contemptim et invidiose de eo hic et alibi

loquentem, fraudi fuit causa contra quendam du Tillet, greffier

du parlement de Paris, cui implicitus fuit olim et ad vinculo

damnatus quod falsa documenta produxisset. Sed fuga

sibi consuluit et causae revisions impetrata restitutus fuerat

nova iudicum sententia. Plura dat La Planche p. 238. 310.

Cf. Hist. eccl. I. 251.

3198.1) Confessio eorttm a. 1535 scripta per Lismaninüm ad

theologos Helvetios missa fuerat a. 1559 qui de ariieulo coenae

iudicium ferrent. Anno sequenti publicavit quae ipsi tra-

(Ex Arohivis fratram Herrenhut Tom. IX. p. 292. Eeperir

tar ap. Bezam ed. Gen. p. 233, Laus. p. 480, Hanov. p. 538,

Ohonet p. 317, Âmst. p. 145. Habet etiam Gindely, Quellen

zur Geschichte der böhmisohen Brüder. Wien 1859 p. 203.)

Gratiam et pacem per Dominum nostrum Iesum

Christum.

Quoniam, vir venerande, ante annos circiter

viginti, inter humanitatem tuam, tum Argentinae

agentem, et fratres, qui falso Picardi velValdenses

diountur, carissimos in Domino patres nostros, saneta

intercessit 2 ) memoria 8 ) et familiaritas, visum est

nunc nobis, qui 4 ) loca patrum (quos iam fere omnes

Dominus ex hac mortali vita eripuit) obtinemus,

eandem notitiam, imo vinculum illud christdanae

caritatis, quo omnes pios, maxime ecolesiae ministros

aretissime constrictos esse decet, renovare.

Videmus enim 5 ) hostes Domini nostri et totius ecclesiae

varie mutuas operas tradere et adopprimendam

veritatem prorsus conspirare. Quibus quum

nos strenue resistere oporteat, omnino curandum

est ut omnes unum 6 ) simus in Domino: et 7 ) si

quae dissensiones et discordiae suppullulare 8 ) inoiperent,

in spiritu lenitatis 9 ) componerentur, ne quid

per contentiones fieret de quo I0 ) vel ii qui extra

sunt conqueri iuste possint. Earn ob causam hos

duos in Domino fratres ad humanitatem tuam et

symmystas tuos mittimus, ex quibus et vos statum

rerum nostrarum (ut et nos vicissim vestrarum) intelligere

poterimus: eos ut h. t. amice exoipere dignetur,

rogamus. Vale et nos ecclesiasque nostras

dita fuerant indicia ilium articitlum improbantia. Hac de

causa seniores fratrum in Iungbumlau legatos in Helvetiam

miserunt lo. Èolcytam et Petr. Herbertüm, qui tarnen iter

facere debebant per Wirtembergiam ut etiam Vergerium inviserent.

Quem Goeppingae viderunt, nuper ex Polonia reversum

qui eos duci suo commendavit, dicens eorum confessionem

quam ipse a. 1558 denuo ediderat, plane cum Augustana

convenire, et immerüo ab Helvetiis Lasco suadenteimprobatam

esse. Ipse dum eos benigne excepit, promisitque suis sumptibus

nonmülos eorum iuvenes studiorum causa in Germania

alendos se reeepturum esse, et ne in Helvetiam proficiscerentur

Us autor fuit. Bokyta tunc ad suos rediit. Herbertus

vero Argentoratum, Basüeam, Turicum, Bernam et Genevam

venu, a BuUingero et Musculo ita eaeeptus ut censurae olim

faetae mentio fere nulla fieret, imo literas dederunt ad suos

seniores fraterni animi testes. (Salig II. 631. Begenvolsc. L.

I. p. 61; Buehat VI. 329 ss. Gindely, Gesch. d. böhm. Br. I.

410 ss.)

2) intersit G.

3) notitia Beza.

4) quia G.

5) vero G.

6) uniti G.

7) quod Beza.

8) pullulare id.

9) add- nt Beza.

10) de quo om. id.

6*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!