02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

67 EPISTOLA 3187 68

Christo carissime, nihil responderim, ac ne nunc

quidem respondere diligentius instituerim: praesertim

vero quod conclnsio illius tuae epistolae tarn

fuerit acerba et pugnax, 2 ) ut videre non potuerim

quin (quod dudum me vereri dixi) committi me

tecum oporteret, si pergerem ad illam prout scripta

est, a te respondere. Caeterum nolo tecum contendere:

quemadmodum et tu tandem hue inclinas ut

dicas: Iudicem te ferre malo quam tecum litigare.

Ego vero ne iudex quidem esse volo: iudicium purgatis

affectione vehementiore animis et consensioni

nostrae permitto, et te in Christo diligere pergo.

Accedebant et aliae causae. Scribebam enim tum,

quum tua mihi redderetur epistola, libros meos

contra Anabaptistas, 3 ) quibus affixus inhaesi in

Martii prope medium. Successerunt dein varia negotia

ecclesiastica, et conciones plurimae mihi pro

isto tempore habendae. Iode sequutum est examen

scholasticum, a quo ne nunc quidem explicavimus

nos in Universum. Piaeterea audiebam te periculosius

conflictari cum morbo pectoris, quo nomine

etiam tibi volebam parcere. Interea quoque observare

volui antagonistes illos nostros, quid dicerent

aut facerent, unde colligerem quid ex colloquio, siquidem

ullum institueretur aequum, fructus sperare

liceret. At quo diutius oxspecto et collustro omnia,

hoc minus spei affulget. Ubique enim Lutherani,

tarn docti quam vulgares, in nos et nostram doctrinam,

et quidem in te vehementius, saeviunt quam

in ipsos papistas, neque potuerunt hactenus eos tot

commitigare scripta. Testantur viri pii et docti,

qui ex multis Germaniae locis ad nos scribunt literas,

se omnem abiecisse spem concordiae, et quidem

dudum, maxime hoc tempore, nee videre se quid

commode fieri possit, quam ut negotium committatur

Domino, nos vero orationi instemus et veritatem

citra contumeliam, dicteria et concertationes asseramus

constanter, ac aliam operiamur occasionem

quam Dominus suppeditet etc Quae sententia ut

mihi non improbatur, ita vereor Dominum eum se

exhibiturum nobis aliquàndo qualem se olim imperantibus

Diocletiano et Maximiano pastoribus ecclesiae

exhibuit, quod quidem fuse prosequitur Eusebius

in principio lib. 8 Eccles. historiae.

In Frisia 4 ) a morte Martini Micronii viri optimi

invaserunt Lutherani ecclesiam Nordensem, et

alias quoque uonnullas easque ad ritum illum suum

Saxonicum plane crassum reformare nituntur, aboutis

sanctis et moderatis ritibus quibus hactenus

ecclesiae illae non sine fructu usae sunt. Idem

nuper fecerunt in ditione Rychenvillonsi, s ) ubi docet

2) seil, propter diversam opinionem de colloquio.

S) Der Widertöufferen vrsprung etc. Ienner Ï561 Zürich.

JPostea etiam latine.

4) Audisli modo Dathaenum. N. 3177.

5) lutores comilis Friderici, Oeorgii filii, nempe Ghri-

reverendns senex D. Matthias Erbius, principes

Wirtembergmsis, Bipontinus et Hanoviensis. Mandarat

optimus princeps beatae memoriae Georgias

ne quid novaretur in illis ecclesiis, 6 ) at coguntur

modo positis ritibus recipere Wirtembergensem 7 )

vel Brentianam, quam pastoribus plcrisque reclamantibus

obtrudere volunt, etiam populo invito.

Editus est ab illis libollus, in quo ut absurda non

pauca urgent ita Zwinglianos nominatim condamnant.

8 ) Pervet alias hac in re Wirtembergmsis

princeps, quern caeteri fere omnes suspiciunt atque

Bequuntur. Dimisit ita pridem doctissimum virum

D. Thomam Naogeorgum, quod regno eius antichristiano

carmen adinnetum esset de coena. 9 ) Nescio

tarnen an iterum in gratiam ipsum receperit. Nam

intra mensem nihil amplius scripsit. Principis concionator

D. Iacobus Andreae superioribus diebus

librum germanicum edidit quo calendarium ouiusdam

nebulonis confutat etc. 10 ) In eo diserte fatetur

se doctrinam D. Lutheri de coena tenere, nee sperari

posse concordiam ullam nisi simpliciter credatur

omnipotenti verbo Dei, omissisque interpretationibus

recipiamus illud: Hoe est corpus meum.

Acta quidem esse quaedam cum Zwinglianis de

siophorus dux, Wolfgangus Bipontinus, et Phüippus Hanovia-

Lichtenbergensis, inde ab a. 1658 heme ditionem ad normam

Lutheranismi reformare coeperant.

6) Quod urgentes Erbius et eius collegae quatuor mutiere

abdicati sunt. Erbius BappoltivUlam se conlulit ibique

sub domino Egenolfio ecclesiam reformavit. (Böhrich, Mitth.

III. 289.)

7) Ordinatio eool. Comitatns et ditionis Montbolgardensis

et BichenvilenBis et statuta hnic affinia quae Deo favente in

posterum in his regionibas observabuntur. Tnb. 1560. 4.

Kirchen-Ordnung der Grave vnnd Herrschaften Mümpelgart

vnnd Reichenweiler auch wie es derselben anhangenden

Sachen vnd Verrichtungen hinfnro gehalten vnd Tolnzogen

werden soll. Tüb. 1560. 4. Autor fuerat Schnepfius, a. 1536.

Iudicium de ea legisti JV. 506. Anno demum 1568 gattice

versa a ludimagistro quodam Grimault Basileae impressa est.

{ßrent. Ep. ad Marbach. in huius Epp. p. 113. Schnurrer,

Erl. à. Würt. K. Bef. G. p. 172. Böhrich, l l. I. 293.)

8) Quod non cadit in: Bekanntnus u. Bericht der

Theologen und Kirchendiener in Wtbg. von der warhafftigen

Gegenw. d. Leibs im Àbendm. 19. Dec. 1559. (Pfaff, Acta

ecel. W- p. 332), in quo quidem Zmngliani nominatim non

tradueuntur.

9) Thom. Kirchmeyer Straubingensis, post alia ministeria

Stuttgardiae ad S. Leonardi concionator, editis autoribus

classicis et lalinis carminibus clarus. Inter alia • Reguum

Papisticum: adieeta sunt et alia quaedam. 1553. 8. Mireris

eius helerodoxiam demum post sexennium elapsum fuisse notatam.

An de alio quodam carmine hic agilur? A. 1559

edidit: In catalogum Eaereticorum Romae editnm satyra. Et

de dissidiis componeudis 11. II. quae tarnen hue non pertinent.

Stuttgardia Basüeam se contulit, denique minister fuit in

Palatinatu Wislochiae ubi mortuus est.

10) Neque de tali calendario, neque de tali Andreae libcllo

quidquam memoriae proditum nobis innotuit. Simlerus

Staphyli nomen margini adscripsit, sed et de hoc nobis non

constat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!