02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

59 EPISTOLA LB 3183—3184 60

ac unum te ex bonis ac fidelibus illis servis esse

gratulari merito possis, qui venienti Domino crédita

sibi talenta cum amplissimo foenore reddituri

sunt, vicissim ab eo accepturi repositam iustitiae

coronam, et in ipsum Domini gaudium, quod vere

solidum et aeternum erit, intraturi.

De Galliae motibus sic variant rumores ut nihil

prorsum certi sit cui fidem habere possimus. Ex

te igitur certiora nos audituros speramus de Conestabilis

restitutione et successu conatuum regis Navarrae,

de Cardinalis et Gruisianorum fuga etc. Dominus

sic omnia ista moderetur ut hinc pomoeria Christi

sui quam latissime proferantur. 3 )

Iucunda mihi valde fuit de cancellarii a Bwrgo

nepote historia, qui adeo invicta fide mundum vicit

ac unins momenti cruciatus aeterno gaudio commutavit.

Est hoc victoriae genus multo pulchrius

longeque felicius, quo christiana tolerantia succumbendo

inox deinde gloriosissime de mundo et principe

ipsius triumphamus, quam quo privati de

tyrannorum crudelitate manus ipsis inferendo

vindicare, quod vix unquam féliciter cessit, conamur.

De Sahaudi cum Helvetiis foedere audio illum

nihil impetraturum nisi composito prius quod inter

eum et Bernâtes est dissidio, atque tum etiam

Testras res, quod hunc sane àttinet salvas fore. 4 )

Concionatores Augustani, 5 ) qui illuc ex Saxonia

evocati sunt a parum sano magistratu, supra

modum turbant ecclesiam, Zwinglianis et sacramentariis,

Schwermeris quos vocant, infonsissimi,

nun quam non nocentissimos haereticos esse clamantes:

inter quos te quoque subinde exquisitis

criminationibus dilacerant, non ferendam haeresim

esse contendente8 quod in c. 1. ad Eph. scripsisti:

Terissime quidem in coelo esse Christi humanitatem,

non in terra: nee servari posse qui ita credat.

Vide, mi observandissime frater, quo progrediatur

istorum hominum incoereibilis furor et plus

quam deplorata vesania, qui semel omnium contra

veteruin orthodoxorum patrum sententiam tarn confidenter

damnant, quum' ne scholastici quidem doctores

idiomatum communicationem (ut vocant) ne-

3) Vix opus est ut te moneamus hos falsos fuisse

rumores.

4) Rachat VI. 317: Les agents du due renouvelèrent

leurs instances auprès des Cantons assemblés le 5 janvier,

pour une alliance et la restitution de ses terres. Les Bernois

s'opposèrent à la première de oes demandes, leur différend

avec le duo n : ct,ant pas encore terminé, et pouvant être arrangé

à l'amiable; il n'y avoit donc pas lieu de se presser.

Quant à la seconde demande ils dirent que la guerre de 1536

n'avoit pas été entreprise à la légère, qu'on y avoit été forcé

et qu'on n'avoit pu se dispenser de l'entreprendre sans manquer

à l'honneur et aux sermens. Les Fribourgeois tinrent

le même langage.

5) N. 3171.

gare unquam potuerint, quippe sine qua pleraeque

de Christo antilogiae conciliari n unquam possunt. 6 )

Inculcant adtaedium usque omnium miras ubiquitates

(sic enim loquuntur) in Christo disertis verbis, hunc

etiam secundum humanitatem esse ubique asseverantes:

quod si quis non credat, dividere eum Christum

prodigiosis valde argumentis evincere conantur.

Audio homines esse non solide doctos, sed

temerarios et confidentes, qui Lutheri tarnen autoritate

niti videri velint. Is enim scripsit alicubi:

Mortui sunt extra locum, quia quidquid extra vitam

hanc est extra locum est, quemadmodum post resurrectionem

exempti erimus a locis et temporibus.

Sic Christus quoque extra locum est: contra illos

qui captivant Christum loco, quum ubique sit.

Neque enim verbum Dei segregatur a carne: ubi

Deus est, ibi caro Christi est etc. Nituntur deinde

Brentio qui in primum caput Actorum, inter alia

quae monströse sane scripsit, hoc etiam: Si humanam

Christi naturam considères, certe iam inde ab

initio incarnationis fuit in coelo et in regno patris.

Verum istorum autoritate premere et opprimere

volunt omnes qui aliter sentiunt etc. Est igitur

hoc novum theologorum genus quos boni viri Augustae

inaudito hactenus nomine ubiquitistas vocant.

Connivent ad ista hinc inde magistratus, alioqui iniquiores

evangelio, fore sperantes ut hac occasione

intestinorum inter nostros dissidiorum papismus

minore propediem negotio reducatur, id quod facile

futurum quis non videat, quando sunt isti quidam

nostris prorsum implacabiles maioreque longe nostri

quam papistarum odio ardentes. Precemur igitur

supplices patrem misericordiarum per Christum

salvatorem, ut in praesentissimis istis periculis, ubi

nullae iam hominum vires, nulla sapientia, nullae

opes, possunt opem ferre, extento suo brachio ac

omnipotenti manu, imo solo aspectu suo propitio,

sola increpatione verbi sui, quum non restet alia

ulla remedii spes, tempestatem hanc serenet atque

tranquillet.

Bezam nostrum cum D. Vireto, optimos plane

et doctissimos viros singularesque ministros ecclesiae

Christi, ac praecipuos nostros amicos, amicissime

nee minus honorifice saluta, ipsorum me apud

Christum patrocinio diligentissime commendans.

Bezae indicabis, DD. Meliorem Volmarium communem

amicum paralyticum iam aliquamdiu decumbere,

nee ullam eius restituendi spem esse medicis. T )

Est igitur ut tantum amicum piorum votorum suffra-

6) Hie bono viro humant aliquid accidisse videtur.

Nee mirum, eos qui quotidie talibus logomachiis distrahebantur

et tantum non dementabantur ad ultimum ipsos nesciisse

quid dicerent suis formulis irretiti-

7) Adami Vitae philos, p. 108. Aetate et morbis invalescentibus

rude donatus Isnam in Âlgavia oppidum cum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!