02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5 5 EPISTOLAE 3181—3183 56

postquam quatuor occidisset oceubuit : 9 ) reliquis qui

non ceciderant, Rex ignovit. ' °) Ex his de quibus

sumptum est supplicium, duo antequam morerentur

alloquuti sunt Cardinalem: dixerunt libenter sese

mori, neque sibi hanc mortem inhonestam ducere:

quod enim fecerint, id fecisse dolore et luctu tot

innocentium crudelibus suppliciis ^et tanto contemptu

Principum consanguineorum Regis interfectorum :

recte etiam facere Cardinalem, nam si ipsi fuissent

victores, idem constituisse facere: verum tu, Cardinalis,

inquit alter, evadere non poteris, decern

enim millia nobilium sunt, quorum nullus est qui

non idem iurarit facere. Duo captivi adhuc detinentur,

D. de Castello novo, ") des Koenigs Marstaller,

et D. de Mesire. ,2 )

Frustra igitur baec una ratio inita est: cuius

duae sunt causae : una quod iam lucente sole tarde

eo vénérant: altera quod non simul profecti sunt,

et parvis globis iter fecerint: tertio enim die ante

nunc decimum septimum, qui erat Iovis, occurrerunt

regii équités uni turmulae equitum, cum quibus

parvo proelio facto, qui non occubuerunt caeteris a

Rege venia data est: idem factum est postero die,

quo pugnatum est cum centum quinquaginta equitibus,

quos Rex alloquutus domum reverti passus

est. Sed quantus numerus omnium fuerit ignoratur:

nam qui in sylvis latebant, postoaque vidèrent

rem praeter spem evenire, fuga vitam quam

venia malebant conservare.

Post hunc diem Rex Conestabilio commisit

Lutetiorum urbem custodiendam, Aurelias Vélevïllano,

Turonum oppidum Sancerrati, Normanniam

Amiralio, Picardiam Principi Condiano, Campaniam

Nivernensi. Cum Rege eraDt eo die quo res acta

est, Mareschallu8 de S. Andrea et D. Sansarus,

caeterorum Principum nullus, praeter Andélotum,

quem Dux Guisianus neque salutare neque aspicere

voluit, vel propter veterem offensionem, vel quod

sciret aut suspicaretur eum conscium esse conspirationis.

Si verum est quod credebatur, Principes

9) Mortem viri aliter narrant et quidem inter se consentientes

La Place p. 35, La Planche p. 254, Castelnau p.

18, Mém. de Condé I. 328 etc.

10) Rie omnino fàttitur vir summits. Cui forte fraudi

fuit Edictum d. 17. Martii promulgation, quo isti se obstrictos

non putabant.

11) Le baron de Castelnau-Chalosse, gentilhomme de

grande maison et louable entre les hommes pour les vertus

desquelles il estoit doué. {Mém. de Condé I. 327.) Bediderat

se duci de Nemours sub fide iurisiurandi, nihilominus

vel inter atrocissima tormenta maximum ostendit constantiam

et fidei evangelicae sinceritatem. Sed hic quoque supplicio

affectus est. {La Place 34, La Planche 263, Castelnau éd. le

Laboureur I. 18. 386.)

12) le capitaine Mazères, qui et ipse periit eodem modo.

(C/, scriptores modo laudatos, et Journal de Bruslart in Mém.

de Condé 1. 11, Popélinière f. 169 v. Brantôme autor est

tum Ducem Guisium interficiendum sibi sumpsisse.

aliquot fuisse illius coniurationis, necesse duorum

alteram accidere, ut vel hi Principes adiungant se

illis qui adhuc in armis sunt, vel cogantur exspectare

vindictam Guisianorum. Est enim tota prope

détecta coniuratio: nam apud secretarium 13 ) Baronis

de la Benaudie multorum literae sunt inventae,

et idem multa de multis est confessus: et tarnen

ex his Principibus qui suspecta erant, nonnullis

commissae sunt civitatum custodiae. Metuendum

est ne Galli Anglorum exemplum sequantur: qui a

novo Rege deficiebant, et Reginam Mariam appellabant,

et sese adiungebant adversariis castris. Sed

omnes unanimiter confessi sunt, Regem non peti

his armis, sed solum G-uisianos.

Deus vestram Maiestatem sanam salvam prospérant

conservet. Argentorati 15. Aprilis 1560.

Sereni8simae Maiestatis Vestrae

fidelis famulus

loan. Sturmius Rector.

3182.

DEL CORRO ') CALVINO.

Scire cupit quo in statu sint res in ditione Regis

Navarrae, eo proficisci parabus.

(Ex autographo Ood. Genev. 109, fol. 213.)

Ecclesiae Genevensis pastori vigilantissimo, domino

meo ac patri amantissimo Iohanni Calvino:

Genevae.

13) Nomen ei erat La Bigne {de la Planche 254, Hist,

des Choses mém. 1599 p. 85).

3182.1) alias Oorranus, Hispalensis natus 1527 obiit 1591,

olim monachus. De eo vide Chr. Sepp., Geschiedkundige

Nasporingen III. 93 ss. Quando Hispaniam reliquerit incertum

est. Constat eum Genevae fuisse et, ut haec epistola

docet, Lausannae. Besä in Epp. theol. N. 59 Opp. III. 269

ad Corranum inter alia: Ambitiosos nescio quos mones ut

ostendant se tantum in Hispania laborasse quantum tu in

Gallia cni per totum quinquennium sub crucis onere inservieris.

Ex eadem epistola Bezae coUiges Corranum et Besam

eodem tempore Neraei commoratos fuisse {ab Aug. ad Oct.

1560). Porro Brandt, H. d. Ref. in de Nederl. 1. 403 testis

est Corranum m. Nov. 1566 Antwerpiae ministerio funetum

esse (op den waelschen preekstoel gebraght). Ex omnibus his

effieimus Corranum ab a. 1560 per triennium in ditione

Navarreni degisse, et hanc epistolam ante eius profeetionem

scriptam esse. Qxae hie tibi offerimus maxima ex parte

Viro doctissimo et coüegae coniunetissimo B. Eduardo Boehmero

debemus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!