02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

769 1561 SEPTEMB. 770

non temere episcopos in Gallia ordinari, quod Rex

postquam ordinavit, literas dare consueverit ad nobiles

eius dioeceseos, et alias ad populum, quibus

intelligant quem eis praefecerit, unde apparet episcopos

non creari absque scitu et consensu aliquo

populi, nam si non esset idoneus qui praeficitur,

Tiilvil obstare quominus illi réclament apud Regem.

Venit deinde ad eucharistiam et canebat eandem

cantilenam quam earn quam habuit in sua concione,

verba nimirum Domini simpliciter accipienda esse.

Ibi ego sermonem arripui lingua italica, primo

loco défendons nostrum ministerium quod haberet

successionem verae doctrinae in ecclesia, item purae

administrationis sacramentorum, nee non bonae

vitae et sanctitatis morum, et haec satis esse ad

ministerii christiani plenam integritatem, etsi ab

episcopis non data sit manuum impositio, quam non

aspernati essemus si ab eis licuisset ipsam accipere.

Sed illi nobis minime dédissent cum ea doctrina

quam profitemur, nee nos ab eis potuissemus accipere

propter tot corruptelas ac vitia doctrinae quae

vellent nobis obtrudere. Praeterea dicebam, quum

ministerium, tarn in lege veteri quam in evangelio,

habuerit locum citra manuum impositionem, earn

non esse habendam omnino necessariam. Moses

sacrificavit quum ipse a nemine manuum impositionem

habuerit. Quumque postea ordinarium ministerium

inter Hebraeos collapsum esset, mittebantur

prophetae qui ministrabant docendo et nonnunquam

sacrificando, ut Samuel et Helias, quo

declarator, in instituenda et repurganda religione

non esse necessariam manuum impositionem. Paulus

etiam ministravit praedicando et plantando ecclesias

antequam earn ab apostolis consequeretur :

nam non statim eos accessit sed in Arabia per très

annos docuit et plantavit ecclesias. Quod postea

illi et Barnabae manus imponerentur, id non factum

fuit ut initium ministerii, sed ut ad gentes

communibus ecclesiae precibus mitterentur. Quare

non mirum videri debet si nunc vitiata et corrupta

prorsus ecclesia Deus extraordinaria vocations aliquos

excitavit ad earn restituent! um. Si quia dixerit

etiam Anabaptistas et Libertinos posse hoc modo

tueri suos conventus et miniatros, occurretur eis,

quod aliqui eorum in manifestissimis versentur erroribus

et in eo praesertim quod sacras literas in

totum non admittunt. Nam Anabaptistae Y. T.

pertinere ad Ohristianos infitiantur, et Libertini

aiunt divinam scripturam imperfectorum esse, perfectoB

autem ea non teneri. Nos vero eas omnes

usque ad minimum iota recipimus ac tria symbola

amplectimur neque ab ullo dogmate apostolicae

ecclesiae defecimus. Deinde ut liquidius ostenderem

manuum impositionem non esse necessariam, id

sumebam: Spiritum s. non esse rebus externis

alligatum, ut citra illas interdum suas vires non

Calvini opera. Vol. XVIII.

exserat. Nam si contingat aliquem non esse tinctum,

si tarnen baptismum non aspernetur, interea

vero moriatur, non est ei fraudi quoad salutem

quod obierit sine baptismo. Si privatio tanti sacramenti

a salute non excludat, cur arcebuntur a

sua functione qui vocati sunt, si citra suam culpam

impositione manuum caruerint? Nee recte asseruifc

Cardinalis, catholicam sententiam esse, neminem

dare quod non habet. Nam tempore Pauli (ut habetur

ap. Philipp.) multi praedicabant evangelium

et regnum Christi promovebant quum extra illud

essent, et salutem atque gratiam auditoribus ministrabant,

quum ipsi horum bonorum essent exsortes.

Ad haec constat uxorem Mosis circumcisionem

filio dédisse, quam ipsa non habebat, quum

esset femina et Madianitis. Constat ex doctrina

scholasticorum posse fieri ut quis in extremo periculo

baptismum cupiens, si destituatur ordinario ministro,

petat a Iudaeo vel Turca, et hunc baptismum

ratum haberi. Abrahamus item, quum primum est

circumcisus, ab eo accepit circumcisionem qui earn

non habebat etiamsi se ipsum circumcidisset. Et

Ioannes baptismum aliis dabat quum ipse ab alio

non aqua fuisset tinctus. Asserui etiam eum nos

falso insimulasse quasi tentaverimus deiicere Maiestatem

regiam de sua potestate quum dictum fuerit

episcopos non recte institutes quod electione populi

destituantur. Non enim hue venimus ista de causa,

ut politiam vel perturbemus vel pervertamus. Et

quod attinet ad rationem ab eo adductam, nempe

suffragia populi in Regem esse translata, earn admodum

infirmant esse. Nam eo tempore quo canones

illi conditi sunt, imperatores iam fuisse christianos

et in eos plebis autoritatem fuisse translatam

non est dubium, et nihilominus decretum fuit illis

canonibus ut ordinatio esset irrita citra plebis

electionem et consensum. Quod vero illam potestatem

reges ad se pertraxerint, id factum esse

aiebam propter opes et potentiam qua episcopatus

instructi fuerunt. Et quod papa sibi iam arrogasset

ius conferendi ecclesiasticas functiones quibus ljbuisset,

quo * fiebat ut exteri homines amplissimas opes

vel invitis regibus possiderent non sine maximo

reip. damno. Fructus autem demonstrant quam

recte canones illi fuerint instituti. Nam quamdiu

populi fuit electio ecclesia bonos et sanctos episcopos

habuit, quales postea non est sortita. Addebam de

Regina, me bene sperare ut si reformatio prooederet

earn ouraturam pro sua pietate et prudentia ut res

ordine agantur in ecclesia.

Adiiciebam postea me vehementer mirari Cardinalem

dixisse, Augustini aetate non fuisse nisi

tria concilia quum praeter ilia quae recensuit Ariminense

et Syrmianum habita sint, atque ab eis,

quum perperam de dogmate ofxoovalov constitutum

fuerit per alia concilia, emendate fuisse, ut loquitur

49

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!