02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

767 EPISTOLA 3541 768

est quod Cardmalis dixerat concilia non posse errare,

ac locus est adductus Augustini qui scripsit

concilia priora posterioribus emendari, et emendatio

declarabatur non posse referri nisi ad errores. Responsum

est, hoc de generalibus conciliis non potuisse

intelligi, quod aetate Augustini duo vel tria

tantummodo concilia generalia fuerint habita.

Post haec orationem deflexit Cardinalis ad eucharistiam

ac testatus est se nolle ulterius conferre

nobiscum nisi sententiam nostram de coena intelligeret

cum sua congruere, ac nos vehementer hortabatur

ad consensum cum Germanis qui Aug. conf.

profitentur. At nos, quum probe sciremus illum

cum suis ab Aug. conf. abhorrere, rogavimus an

earn vellet quoad omnes ipsius articulos recipere?

Quod si nollet, conquerebamur nobis proponi gravem

conditionem, nempe ut nos vellet ad id cogère quod

ipse nollet admittere. Respondit, se nihil morari

alios articulos, sed tantum earn probare quoad praesentiam

corporis et sanguinis Domini. Turn subiiciebamus,

istam praesentiam a Germanis poni per

consubstantiationem, ita ut duas substantias in Sacramento

una ponant. Respondit se consubstantiationem

non recipere, sed tantum veram praesentiam

approbare. Ac ibi verba confessionis interposuit et

ea legit attestando earn sibi fuisse missam a principibus

Palatinis Rheni. Deinde protulit hanc propositionem:

in Sacramento adesse corpus Christi

realiter vere ac substantialiter atque ita exhiberi et

»umi, et addebat se decrevisse ut vel ei assentiremur

in hanc sententiam, vel se nolle ulterius nobiscum

agere. Hanc eius arrogantem et fastuosam

conditionem Regina, Princeps et Admiraldus aegre

tulerunt, quod animadverterent adversarios nolle

congredi et causam quaerere abrumpendi colloquii,

neque voluissent ab isto articulo initium disputationis

fieri, quod satis constaret vix aut nullo modo

posse inter partes de illo convenire. Qua etiam de

re ibidem Beza conquestus est, sed Cardinalis ait,

inde se propterea velle auspicari colloquium, quod

ipse Bern in sua concione maximum iniecerit scandalum

auditoribus, ut qui dixerit corpus et sanguinem

Domini plus distare a pane et vino quam distet

coelum a terra. Quum ergo, inquit, ipse ieceris

lapidem scandali, nos quoque angimur cura gregis

nobis commissi, ne aculeus quo puncti sunt diu in

animis eorum haereat.

Quum iam sic actum esset dissolutus est conventus,

dato spatio nostris ad deliberandum an in

sententiam Cardinalis de praesentia corporis Christi

vellent consentire, et rogatum est ut responderent

simpliciter et aperte in proximo congressu. Quia

visum fuerat ut omnia gallice agerentur, quo et ipsa

posset intelligere quae dicebantur, ego eo die nihil

dixi, neque vel a prinoipibus vel a Regina sum

rogatus ut quid videretur exponerem. Quare fra-

tres me rogarunt ne proximo congressu tacitus essem,

volueruntque ut a Regina peterem loquendi

facultatem. Postulate eorum annui et Reginam adhuc

praesentem accessi ac rogavi ut pateretur me

Berne et fratribus auxilio esse. Hoc ilia clementer

dedit. Turn earn interrogavi, quum gallice non possem

loqui, quanam lingua me uti vellet. Respondit:

italica, ut ipsa etiam inteiligam quae dicantur.

Ita discessum est.

26. Sept Poissiacum rursus convenimus, antea

moniti a Regina, Principe et Admiraldo ut omnibus

modis renueremus primo loco de praesentia corporis

Christi in sacramento agere, quod nouent videri

nostra culpa colloquium esse abruptum, sed

voluissent adversarios prius convinci de gravissimis

abnsibus et erroribus. lis auditis libellum supplicem,

quem conscripseramus in prooemio actionis,

Reginae de scripto recitavimus. In eo praecipue

duo continebantur. Primum quod absque iustis

causis de nostro ministerio deiiceremur, nee interea

de tanta re iudicium fieret, adiiciendo nos posse

multo plura et magis verisimilia contra eorum mi-

•nisterium afferre, quibus ostenderetur eorum vocationem

atque ordinationem etiam iuxta canones ecclesiasticos

irritam esse, sed maxime Pauli doctrinam

quae ad Tim. et Titum habetur. Nam ibimandatur

ne sint veérpvwt, ne turpis lucri cupidi, ne

violenti, ne percussores etc. qui ad episcopatum promoventur.

Quae si valerent, ut valere debent, probaretur

eos non tantum episcopos non esse, verum

ab ecclesia Christi alienos. At ista nos in praesentia.

nolle urgere, ne habeamur incepti colloquii disturbatores.

Secundo loco expostulatum est, nos

hic ab eis ceu captivos adigi ut praescriptis verbis

de praesentia corporis Domini in coena ipsis subscribamus,

et Aug. conf. quoad illud reeiperemus,

alioqui colloquium esse abrumpendum. Id autem

potius aequum videri ut regiae Maiestatis esset

constituere de forma ordine ac processu disputationis

babendae, rogabamusque ut non ab eo articulo

initium fieret, sed ut ordinem sequeremur doctrinae

qui retinetur in confessione a gallicanis ecclesiis

reg. Maiestati oblata, aut, si tantopere delectentur

Aug. confessione, ordinem eius persequerentur. Ad

libellum supplicem Regina non respondit.

Quia vero in eo etiam id recitatum erat, istos

episcopos non habere suae electionis populi consensum,

Cardinalis conquestus est aieoatque iam a

longo tempore in Gallia plebis potestatem in Regem

translatam esse. Atque illic miras laudes Francisci

primi, Henrici et Francisci posterions interponebat,

quasi diceret non esse concedendum ut Uli episcopos

iniuste ac sine ratione instituissent: utque

nos magis invidia gravaret aiebat nos id moliri nt

Regem sua potestate deiieeremus, neque alio spectare

nostrum sermonem nisi ad seditionem. Adieoit,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!