opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
02.06.2013 Views

763 EPISTOLA 3541 764 ravit ante» repetiit vehementer, petens ut paci et concordiae studerem quantum per conscientiam et verbum Dei fieri posset. Id ego propositis conditionibus me recepi faoturum. Atque ita discessum est. Ibi rursus vidi ac sum alloquutus reginam Navarraê, nee non eius filium qui adhuc est puer. Salutavit etiam me domina de Courtsole. Sed priusquam discederet inde Regina, inquit se velle rur- Bus cölloqui mecum indicaturamque quum locum turn etiam tempus. Die 16. Sept. quum habenda esset oratio Poissiaci a Card. Lotharingo in aula, multis actum est an ego essem inducendus, videbaturque iam constitutum ut non irem, quod Cardinales et episcopi me, ut dicebant, hominem peregrinum ibi nollent ferre. At Regina tandem statuit ut venirem. Quum autem res cunctando sic extraheretur, fratres et collegae me praecesserunt. Ipse vero seorsim deductus sum a secretario principis Condensis. Quin etiam sum vectus Possiacum mulo principis. Et quum ad monasterium eius oppidi ventum esset, ubi ecclesiastici conventum habebant, ibi dux Guysianus cum Batellitibus ostio praeerat, ut nulli possent ingredi quibus non facta esset a Regina facultas introeundi : atque ignorans ab initio quis essem non admittebar: sed meo audito nomine arrepto brachio me introduxit. Non adhuc, dum ingrederer, omnes cardinales convenerant, nee mei collegae ingressi erant. Sedebant qui(Jem episcopi fere omnes intra quoddam septum illius aulae. Quum viderem actionem differendam, in angulo quopiam solus consedi. Ubi quum essem accessit me Card. Castilionaeus cum duobus episcopis, habitu pontificio et cardinalitio, atque me peramanter ealutavit, affirmando optatissimum omnibus bonis meum adventum fuisse in regnum Galliae. Deindé omnia sua officia clementissime obtulit. Rogarunt praeterea episcopi qui cum eo erant ut concordiae ineundae autor essem. G-ratias egi et quod rogabar promisi, sed quantum Veritas et verbum Dei pateretur. Est autem ille Cardinalis Admiraldi frater, utque aiunt, de religione pie admo-, dum sentit. Paulo post ingressus est Lotharingus cardinalis cum aliis permultis episcopis. Paulo post Rex cum matre, nee non Rex Navarrae ac caeteri proceres. Quos deinde mei collegae sequuti sunt, quibus me adiunxi, et ad superiorem aulae partem BOB contulimus. Episcopi et cardinales ordine sederunt, nos vero stetimus, et quidem extra illorum septum. Lotharingus orationem habuit et Beeae ooncionem ut potuit confutavit. Primum de Bua eoclesia multa dixit, ut quae haberet iustam suceessionem, et quidem continuatam, et manuum impositionem : quae quum detraheret nobis ministrorum gallicarum ecclesiarum autoritatem abrogavit Deinde affirmavit suam ecclesiam Christum eolere eitra idololatriam. Negavit Dei ecclesiam tantummodo ex electis et reprobis •) oonstare, quod alioqui esset futura invisibilis, et homines de ilia semper fore incertos. Constat, inquit, ex virginibus prudentibus et fatuis, tritico et zizaniis, frumento atque palea, et piscibus tarn bonis atque* putridis. Praeterea subiecit concilia errare non posse, neque doctrina neque moribus, sed multa immutare pro temporum varietate. Ecclesiam ipsam affirmavit ante scripturas esse, atque illarum interpretationem ab ecclesia petendam. Divertit post haec ad rem sacramentariam, verum de transsubstantiatione prorsus nihil dixit, neque de missa. De praesentia vero corporis et sanguinis Domini sub speciebus panis et vini non minus crasse ac rotunde loquutus est quam Lutherus et Brentius. Nam affirmavit ilia praesentia adesse non quidem localiter neque circumscriptive, sed coelesti modo et, ut loquebatur, supersubstantialiter. Quum perorassefc ad Reginam matrem et Regem fecit apostrophen genibus flexis, oravitque ut in ea fide permanerent in qua nati et baptizati erant, atque simul obtulit cum suis episcopis omnia officia et obsequia. Id praeterea observavi, eum, quoties mentionem faceret sacraraenti eucharistiae, caput aperuisse: quern ut simiae caeteri episcopi et magistri nostri sequebantur. Egit vero, quoad verba et gestus, placide ac sine conviciis. Quum orandi finem fecisset, nostri rogarunt et supplices a Regina petierunt ut sibi liceret, vel ex tempore, dictis a Cardinale respondere. Continuo surrexerunt praelati ac thronum Regis et Reginae circumvallarunt. Quid vero dixerint aut egerint prorsus ignoramus. Eventus autem declaravit eos esse deprecates ne id nobis concederetur. Nam responsum est, ne tum quidquam ageremus, quod esset postea dandus dies quo liceret respondere. Quum rediissemus ad S. Germanum, princeps Condensis et Admiraldus confestim Besam et me in regiam convocarunt, rogantes instanter, quaenam visa nobis esset cardinalitia ooncio? Ipsi earn mirum in modum laudarunt, eo sane consilio ut taciti monerent ne de ilia durius loqueremur, atque ita spes colloquii habendi praecideretur. Atque me oblique submonebant, ut, quum essem ad Reginam crastino die accersendus, de ilia concione molliter ac placide referrem quod videretur. Id, aiebam, polliceri me non posse, nisi quantum Veritas et verbum Dei paterentur. Die ll 2 ) Sept. Reginam accessi ab ea sub vesperam accersitus, quae primo statim congressu ro- 3541.1) sic! Vix persuademus nobis autorem, nisi satis mirondo calami laps» sic seripsisse. 2) Lege: 17.

765 1561 SBPTEMB. 766 gavit, ecquid yideretur de concione pridie a Cardinale habita? Respondi, quantum de lingua gallica possim assequi, visam fuisse mihi satis eloquentem et licet verba non parum fuerint acria, tarnen conviciis caruis8e. Addebam praeterea eum multa bona et vera dixisse, sed quae nobis cum eo et illius grege communia essent, ut illud quod in ecclesia non tantum boni sed mali etiam versarentur nec non de politica obedientia erga magistratus, et quaedam alia huius farinae. Yerum quae adiecta essent contra nostrum minîsterium atque de eucharistia, non posse a nobis probari, nisi fortassis in colloquendo emendarentur aut lenirentur. Rogabar ad haec rursus de consilio aliquo pacificationis. Aiebam me non aliud afferre posse atque id quod ante suggesseram: sed tarnen id in men tern venire ut, si non posset inter nos et illos de hoc articulo convenire, id fore consultum ut liber in medio relinqueretur, et utraque pars crederet quod magis iudicaret scripturis consentaneum, nec impedirentur ecclesiae nostrae quominus docerent quae vera crederent, neque ista de causa odio se mutuo prosequerentur vel alter alterum haereticum appellaret:' deinde ius et aequum postulare ut quemadmodum illi suas rationes ad unguem volunt retinere, ita debere nos in eo cultu sinere atque doctrina quam hucusque usurpavimus. Subieci illam facile posse animadvertere ecclesiasticos tantum de suis opibus ac potentia dimicare, ideo meo iudicio iis esse persuadendum, quoad viverent sua illis intégra et salva esse mansura. Hoc si fiat ipsos forte posse cicurari. Alioqui, quod velint de suis rebus quidquam immutare, desperandum esse. Nam rogavit Cardinalis ad finem concionis ut rex more maiorum iustitueretur, quare ostendit ex illis verbis, nihil se opinari esse mutandum aut repurgandum in antiquorum moribus, verum arbitrari omnia ibi sane habere: sed operam esse dandam ut in colloquio causa exacte excuteretur atque turn luce clarius patefiendum corruptees multas et abusus innumeros esse corrigendos. Ad hoc respondit, se adhuc in eo perstare ut de re ipsa clare et dilucide cognosceretur. Repetebat attamen eandem cantilenam ut dulciter et placide cum adversary's ageretur. Die 19. Sept. ad aulam venit legatus pontificals, Cardinalis Ferrariensis. Ante se gestari faciebat crucem argenteam, quam paucissimi aut nulli fere venerabantur, sed plurimi irridebant. Quare illam, excepto eo die, prae se non gestari fecit. Legato processit obviam dux AureUanensis extra oppidum, dux Guysiae, Card. Lotharingus cum aliis. Toluisset rex Navarrae ut eius quoque filius eo iret, sed uxor eius prohibuit, nam eum collocaverat in lecto quasi aegrotaret. Quum ad arcem pervenisset legatus, rex ipse descendit gradus et ei ocourrens reverentêr salutavit. Traxit secum legatus magistrum ordinis Iesuitarum cum duobus aut tribus eiusdem sectae, Franciscanum item episcopum Scistam et alios, ut dicitur, admodum eruditos viros. Iactabantur vel soli posse tueri ao sustinere labantem papatum. 24. Sept. Poissiacum ivimus ad colloquium die Merourii, ubi ooncionem Cardinalis Beea quoad multa capita confutavit, nobis iniuriam ab eo factam quod affirmaverit, nos ponere ecclesiam omnino invisibilem et affirmaverit iuxta sententiam Augustini aliquos ita esse in ecclesia ut ipsa sint ecclesia et vera Christi membra, et eos esse tantum modo regenerates et iustificatos, alios autem in ecclesia versari quum ecclesia non sint. Descendit postea ad ea quae dixerat Cardinalis de scripturae et ecclesiae autoritate, et sacras literas ecclesiae praetulit, et confirmavit, omnia quae sunt ad salutem necessaria in divinis Uteris contineri. Deinde multus fuit in defendenda nostrorum ministrorum vocatione quam ille prorsus abiecerat. Quoad caput eucharistiae dixit nos credere, corpus Christi vere quidem manducari sed spiritualiter et per fidem. Cardinalis in improbanda nostra vocatione perstitit arguendo : successionem interruptam, et primos ex nostris, qui se ab ecclesia R. separarunt, non potuisse dare aliis quos instituebant manuum impositionem quum ea carerent, quia nemo dat quod non habet. Coepit deinde agere de autoritate scripturarum et ecclesiae et negavit scripturas esse imperfectas, sed earn esse nostram infirmitatem ut a iusta earum intelligentia saepius aberremus, et ideo se non dicere scripturis ecclesiam praeesse, quasi eas iudicet aut condemnet, sed ubi duo litigant inter se de scripturae ambiguae sensu ecclesiam interponere suum iudicium, et alterum contendentium damnare alterum vero approbare, atque ita dici iudicem homimim non scripturae: ad haec infitiabatur in scripturis haberi quaecunque creditu sint necessaria : hezaaCv dédit de tribus personis et una essentia in natura divina, de opoovattp et de processione Sp. a. a pâtre et filio, de paedobaptismo et Mariae perpétua virginitate. Ad haec Beza sigillatim respondit. Uli vero toti erant in verbo scripto et non scripto. Et quia fuerat a nobis Tertullianus adductus, et Basilius in summa morali et oratione de confessione fidei, ipsi etiam Tertullianum citarunt de Corona militia et Basilium de Spiritu sancto ad stabiliendas humanas traditiones. Quin et Chrysostomus prolatus est in prologum Matthaei, quasi scripserit Deum contra suam volùntatem hominibus dédisse scripturam. Tandem a nostris concludebatur in scripturis contineri, vel ex ipsis neoessario concludi quaecunque ad salutem sunt necessaria. Hie reluctati sunt adversarii affirmantes, ea quae concludantur ex scripturis non esse argumenta necessaria circa ea quae antea recensuimus. Confutatum praeterea

765 1561 SBPTEMB. 766

gavit, ecquid yideretur de concione pridie a Cardinale

habita? Respondi, quantum de lingua gallica

possim assequi, visam fuisse mihi satis eloquentem

et licet verba non parum fuerint acria, tarnen conviciis

caruis8e. Addebam praeterea eum multa bona

et vera dixisse, sed quae nobis cum eo et illius

grege communia essent, ut illud quod in ecclesia

non tantum boni sed mali etiam versarentur nec

non de politica obedientia erga magistratus, et quaedam

alia huius farinae. Yerum quae adiecta essent

contra nostrum minîsterium atque de eucharistia,

non posse a nobis probari, nisi fortassis in colloquendo

emendarentur aut lenirentur. Rogabar ad

haec rursus de consilio aliquo pacificationis. Aiebam

me non aliud afferre posse atque id quod ante suggesseram:

sed tarnen id in men tern venire ut, si

non posset inter nos et illos de hoc articulo convenire,

id fore consultum ut liber in medio relinqueretur,

et utraque pars crederet quod magis iudicaret

scripturis consentaneum, nec impedirentur

ecclesiae nostrae quominus docerent quae vera crederent,

neque ista de causa odio se mutuo prosequerentur

vel alter alterum haereticum appellaret:'

deinde ius et aequum postulare ut quemadmodum

illi suas rationes ad unguem volunt retinere, ita

debere nos in eo cultu sinere atque doctrina quam

hucusque usurpavimus. Subieci illam facile posse

animadvertere ecclesiasticos tantum de suis opibus

ac potentia dimicare, ideo meo iudicio iis esse persuadendum,

quoad viverent sua illis intégra et salva

esse mansura. Hoc si fiat ipsos forte posse cicurari.

Alioqui, quod velint de suis rebus quidquam immutare,

desperandum esse. Nam rogavit Cardinalis

ad finem concionis ut rex more maiorum iustitueretur,

quare ostendit ex illis verbis, nihil se opinari

esse mutandum aut repurgandum in antiquorum

moribus, verum arbitrari omnia ibi sane habere:

sed operam esse dandam ut in colloquio causa exacte

excuteretur atque turn luce clarius patefiendum corruptees

multas et abusus innumeros esse corrigendos.

Ad hoc respondit, se adhuc in eo perstare ut

de re ipsa clare et dilucide cognosceretur. Repetebat

attamen eandem cantilenam ut dulciter et placide

cum adversary's ageretur.

Die 19. Sept. ad aulam venit legatus pontificals,

Cardinalis Ferrariensis. Ante se gestari faciebat

crucem argenteam, quam paucissimi aut nulli

fere venerabantur, sed plurimi irridebant. Quare

illam, excepto eo die, prae se non gestari fecit. Legato

processit obviam dux AureUanensis extra oppidum,

dux Guysiae, Card. Lotharingus cum aliis.

Toluisset rex Navarrae ut eius quoque filius eo

iret, sed uxor eius prohibuit, nam eum collocaverat

in lecto quasi aegrotaret. Quum ad arcem pervenisset

legatus, rex ipse descendit gradus et ei ocourrens

reverentêr salutavit. Traxit secum legatus

magistrum ordinis Iesuitarum cum duobus aut tribus

eiusdem sectae, Franciscanum item episcopum

Scistam et alios, ut dicitur, admodum eruditos

viros. Iactabantur vel soli posse tueri ao sustinere

labantem papatum.

24. Sept. Poissiacum ivimus ad colloquium die

Merourii, ubi ooncionem Cardinalis Beea quoad

multa capita confutavit, nobis iniuriam ab eo factam

quod affirmaverit, nos ponere ecclesiam omnino

invisibilem et affirmaverit iuxta sententiam

Augustini aliquos ita esse in ecclesia ut ipsa sint

ecclesia et vera Christi membra, et eos esse tantum

modo regenerates et iustificatos, alios autem in ecclesia

versari quum ecclesia non sint. Descendit

postea ad ea quae dixerat Cardinalis de scripturae

et ecclesiae autoritate, et sacras literas ecclesiae

praetulit, et confirmavit, omnia quae sunt ad salutem

necessaria in divinis Uteris contineri. Deinde

multus fuit in defendenda nostrorum ministrorum

vocatione quam ille prorsus abiecerat. Quoad caput

eucharistiae dixit nos credere, corpus Christi vere

quidem manducari sed spiritualiter et per fidem.

Cardinalis in improbanda nostra vocatione perstitit

arguendo : successionem interruptam, et primos ex

nostris, qui se ab ecclesia R. separarunt, non potuisse

dare aliis quos instituebant manuum impositionem

quum ea carerent, quia nemo dat quod non

habet. Coepit deinde agere de autoritate scripturarum

et ecclesiae et negavit scripturas esse imperfectas,

sed earn esse nostram infirmitatem ut a

iusta earum intelligentia saepius aberremus, et ideo

se non dicere scripturis ecclesiam praeesse, quasi

eas iudicet aut condemnet, sed ubi duo litigant inter

se de scripturae ambiguae sensu ecclesiam interponere

suum iudicium, et alterum contendentium damnare

alterum vero approbare, atque ita dici iudicem

homimim non scripturae: ad haec infitiabatur in

scripturis haberi quaecunque creditu sint necessaria :

hezaaCv dédit de tribus personis et una essentia in

natura divina, de opoovattp et de processione Sp. a.

a pâtre et filio, de paedobaptismo et Mariae perpétua

virginitate. Ad haec Beza sigillatim respondit.

Uli vero toti erant in verbo scripto et non scripto.

Et quia fuerat a nobis Tertullianus adductus, et Basilius

in summa morali et oratione de confessione

fidei, ipsi etiam Tertullianum citarunt de Corona

militia et Basilium de Spiritu sancto ad stabiliendas

humanas traditiones. Quin et Chrysostomus prolatus

est in prologum Matthaei, quasi scripserit Deum

contra suam volùntatem hominibus dédisse scripturam.

Tandem a nostris concludebatur in scripturis

contineri, vel ex ipsis neoessario concludi quaecunque

ad salutem sunt necessaria. Hie reluctati

sunt adversarii affirmantes, ea quae concludantur

ex scripturis non esse argumenta necessaria circa

ea quae antea recensuimus. Confutatum praeterea

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!