02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

761 1561 SEPTEMB. 762

eins maxime cnperet obsequi, me nunquam fuisset

dimissurus. Deinde illam sum adhortatus ad persistendum

in coepto, quod ista refdrmatione non

solum profutura esset regno Galliae, verum toti

reip. christianae. Me quidem non negare gravia

pericula imminere, sed non timendum esse, quod

semper Deus adfuerit huic rei studentibus. Âsam,

Iosaphatum, Ezeohiam, Iosiam iuvisse qui correxerunt

popnlum qui idololatria prorsus corruptus esset.

Constantius, quum haberet collegas, imo superiores,

Diooletianum et Maximianum, ausus est Christum

agnoscere: Constantinus, in gravissimis periculis

pacem dare ecclesiae, qui collegam Licinium sortitus

erat Christianis inimicum. Et si Deus istos

iuvit non erit sui dissimilis. Beges potissimum

huic Domino servire oportet, ita ut pro illius non

pro hominum voluntate colatur. Nunc vero id

unum maxime studendum ut religio et sacramenta

ad prima initia revocentur et superstitiones removeantûr.

Deum quidem id potuisse absque opera

principum facere, et aliquando fecisse. Verum ordinaria

via principes decrevisse illustrare. Subdidi

praeterea, eos non esse audiendos qui affirmant ad

principes hoc non attinere, quum in Deuteronomio

c. 17 aliter statuatur, et Paulus velit magistratum

esse promotorem bonorum operum, inter quae divinus

cultus priorem locum teneat. Quare adhortabar

ut officium faceret. Aiebat se cupere ut Veritas

agnosceretur, et eo nomine hue vocasse ut consilium

darem quomodo posset iniri concordia, ita ut absque

adversariorum offensione pax haberetur. Ibi ego

dixi, me nihil boni de eorum voluntate mihi posse

promittere. Istis nonnihil offendebatur, sed addebat,

cum illis benigniter ac dulciter agendum. Ad id

ego : Sic agetur, modo nihil de veritate imminuatur

aut decidatur. Aiebat idem sibi placere, subiieiens

tot esse discordias et seditiones in regno causa religionis

ut admodum turbaretur. Tum illam admonui,

hoc non esse mirum quod Christus talia eventura

praedixerit in evangelii praedicatione, profitebaturque

se venisse ut gladium, non pacem immitteret,

ac ignem accendisse, neque aliud velle nisi ut ardeat,

neque posse religionem puram ac veram instaurari

citra crucem. Si verae puraeque religioni

studere polliceatur, fore ut non haberet fideliores

subditos nostris. Hoc mihi negavit ita esse, quod

primi arma sumpsissent. Illam oportere forti animo

esse ac sincere istam provinciam aggredi, et Deum

non defuturum qui leniat mala et patientiam largiatur.

Respondit: Si per istos praelatos desperas

ecclesiam reformandam, quodnam consilium habes

de rerum compositione? In praespntia, dixi, non

aliud occurrere nisi ut libère sineret evangelicos ad

sacros coetus convenire, dando eis templa in quibus

haberentur sacrae conciones. Nam si hoc efficeret

veritatem sese ultro patefacturam, nee opus fore

colloquiis aut disputationibus. Non abnuebat, sed

ecclesiasticorum pace ac voluntate voluisset id

fieri. Quare me rogabat ut apud nostros operam

darem ut aliquis cum illis consensus iniretur, quod

sciret me autoritate ac doctrina plus oaeteris valere.

Hoc mihi non esse tribuendum, respondebam,

sed verbo Dei salvo me recipiebam facturum quae

possem. Ula dicebat se postea me saepius alloquuturam,

de tempore vero aut hora nihil constituit,

quum de eo a me rogaretur, sed monebat ut tum

accederem quum ab ea essem accersitus. Interea

de Augustana confessione rogare coepit quidnam

iudicarem. Dixi, mihi videri nobis debere sufficere

verbum Dei, quod ibi omnia luoulenter confineantur

quae ad salutem faciant, nec si reciperet illam,

propterea conciliationem sequuturam cum Romanensibus,

quum illam ut haereticam proscripserint.

Quum haec ultro citroque dicta fuissent, petiit

Regina ut cum summo regni cancellario (qui seorsim

a nobis, qui soli colloquebamur nemine praesente,

deambulabat) loquerer. Blum hominem aiunt rem

bene tenere nec, quoad animum, religioni adversari.

Sed quum totus politicus sit rem minime promovet

sed ei potius incommodât. Ostendi ei per episcor

pos et cardinales reformationem exspectandam non

esse, quod illi pro suis opibus contenderent. Annuebat

ita esse, verum laudabat interea confessionem

Augustanam. Cui ego respondi eadem quae

antea Reginae dixeram, plura nimirum adiecturus

nisi colloquium nostrum fuisset interruptum. Rex

quippe Navarrenus accessit ad nos, et quidem solus,

et sese ingessit inter nos duos tertium. Et priusquam

loqueretur mecum quaedam cancellario dixit

quae non intellexi. Ad me deinde conversus coepit

interrogare an Tiguro venissem, quid ibi profiterer,

quamdiu in ea urbe fuerim et quo tempore reliquerim

Italiam? Et permulta huius generis. Ego

autea Reginae tradideram literas nostri magistratus

quae tum ad earn tum ad filium Regem datae

fuerant, in manibus autem habebam quae ad ipsum

regem Navarrae pertinebant. Is vero quum animadvertisset

me ignorare cum quo loquerer, ultro

rogavit quaenam essent istae literae quas manibus

tenebam? Respondi ad Maiestatem regis Navarrae

pertinere. Tum ait : Ego ipse sum qui tecum loquor.

Tum ego deprecatus meam ignorantiam procubui ad

genua ut fieri solet, atque illum ut regem salutavi

nomine quum meo tum magistratus: obtuli officia

omnia quae praestare possem. Ille humaniter erexit

me, atque quum videret literas germanice scriptas,

rogabat an earn linguam callerem? Negavi.

Tum ille non dissimilia retulit ab iis quae Regina

loquuta mecum fuerat, et conf. Augustanam plurirnurn

commendabat. Sed quum videret me non

assentiri desiit loqui mecum ad cancellarium versus.

Regina interim accessit me rursum et quod memo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!