02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

757 1561 SEPTEMB. 758

quid in hac causa facere conveniat, videtque ilia

me scribere magis propter rem ipsam et dogma

fidei purum et oonservandum et asserendum quam

propter Blandratae personam inseotandam. Nunquam

enim odi hominem istum qui me privatim

non offendit unquam, neque illi male volo, siquidom

eundem nobiscum Christum sincero pectore

confitetur. Oonscripsit nuper ac evulgavit confessionem

fidei suae Valentinus quidam Gentilis, 8 )

qui idem scripto suo publico symbolum Athanasii

petulanter oppugnavit. Sunt alii eius generis non

pauci qui quidlibet sibi contra Deum et fidei mysteria

permittunt, inprimis autem Servetum hominem

impiissimum, quo saecula aliquot non impuriorem

tulere, reparare et Arrianismum ex Turcarum lustris,

imo inferis, excitare conantur. Quos certe

oportet diligenter observare et omni cura prospicere

ne renascentes turbent ecclesias, denique

infament atque corrumpant. Dominus Iesus destruat

spiritu suo sancto omnia prava dogmata,

conservet puram veritatem suam, omniaque scrupulosa

et novarum pessimarumque rerum cupida

ingénia ad se convertat. Idem Clemens et propitius

0. Tuam cum universa familia conservet, et

in omni benedictione spirituali et corporali benedicat

atque locuplet. Rogo 0. Tuam per Dominum

Iesum ut benigne banc meam rësponsionem consulat

et me habeat humanitati suae commendatum,

qui alioqui addictissimus sum excellenti Tuae pietati

ac in omnibus in quibuscunque inservire possum

0. Tuae ex animo gratificari cupio et opto.

Datae Tiguri 30. Septemb. anno Domini 1561.

D. Martmum in triduum usque detinui, quum

ob mea negotia varia, tum ob incolumitatem meam

non usquequaque firmam.

Celsitudini Tuae addictissimus

Heinrychus Bullingerus

ecclesiae Tigurinae minister.

3540.

BULLINGERU8 CRUOIGERO.

Cavere eum iubet ne ecclesiae Polonicae a foists

doctoribus turbentur, a quibus Turicensis quidem sibi

eavet formula ab advents recijaienda si in civitate

commorari velint.

8) Trechsel II. 334 tq.

(BxFüsslini contraria-epp. Reform. 1742. p.457 1 ) coll. c. Cod.

fratrtun Bohem. Herrenhut. X. 179.)

S. D. Accepi quas ex synodo vestra 2 ) literal

nomine fratrum et ministrorum minoris Polonia©

ad me misisti, ac gratias agimus Deo nostro pro

gratia vobis concessa. Quamvis enim de integritate

fidei vestrarum ecclesiarum (licet interim admonuerimus

frequentius ut a peregrinis dogmatibus

vobis caveretis) nihil addubitaverimus, nunc tarnen

conspecta et expensa brevi confessione fidei vestrae,

quam orthodoxam esse iudicamus, in Domino vehementer

laetati sumus, et oramus Dominum ut yos

in ilia simplicitate conservet et a perturbatoribus

ecclesiarum custodiat. Id enim pro certo vobis iudicamus,

quod plures obambulant qui pietatem quidem

simulant, sed impiissimis dogmatibus referti

nihil aliud spirant quam verae religionis perniciem.

Alii illudunt adorandae trinitati, alii de divinitate

filii Dei ita disputant ut Ariani videri nolint,

cum Ario tarnen rêvera faciant, alii de simplicitate

fidei ita loquuntur ut interim ipsi involutas suas

opiniones et retinere possint impune et data opportuniste

aliis quoque affricare. Gerte propter banc

multorum malitiam et versutiam coaoti sumus certa

couscribere capita in eoclesia et schola nostra, quae

advenis et peregrinis quibuslibet apud nos manere

cupientibus recitari decrevimus, ea vero si aversentur

non recipiantur a nobis, sed abire iubeantur

protinus. Si requiras quaenam sint ilia capita, referam

: non ut haec tibi aut aliis obtrudam, sed ut

cernas quid nos in periculosis nostris temporibus

sequamur et quomodo advigilemus ne sectae

variae protuberent. Haec tibi, domine et frater,

capita communico, ut dispicias pro tua prudentia,

si quid his insit quod et ecclesiis vestris prodesse

posait.

Vos certe in his maiori estis periculo expositi

quam nos, quando proceres regni ministros, ut

audio, recipiunt quos volunt, unde ex Italia et ex

aliis nationibus veniunt ad vos spe consequendi

functiones. 8 ) Hie vero, nisi diligenter examinentur

prius, postea opiniones suas pravas aliis atque aliis

instillare incipiunt, et viam sibi sternunt ad maiora,

id est peiora, aliquando perrumpendi. Vigilate

ergo diligenter pro ovibus vestrae fidei creditis.

Hoc te et fratres caeteros celare non possum, exaudiri

quorundam non usquequaque sincerorum

voces et praeconia, breri longe alias per Poloniam

exorituras ecclesias, in dogmatibus longe puriores

quam inveniantur per Germaniam, Galliam aut

3540. 1) Cf. Reberle 171, 173.

2) Xianeensi in Polonia minore cf. N. 3508.

3) Blàndrata, Gentilis, aiü.

48*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!