02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

755- EPISTOLAE 3539—3540 756

dum ilium meum compatrem, cum quo ille multa

contulerat de negotio adorandae trinitatis et de vera

filii Dei divinitate. Ac D. Martyr primus erat qui

admonebat adesse in urbe hominem qui Genera

discessisset quod noluisset confessioni eius ecclesiae

Bubscribere, et qui perperam de mysteriis illiß sentiret.

Addebat se quidem contulisse varia cum ipso

ea ipsa de re, sed citra ullum fructum: monere

itaque, advigilem pro meo officio ne quid ille vitiosi

seminis in ecclesiam nostram serat. De his omnibus

posset attestari copiosius et distinctius D.D.

Martyr, siquidem domi esset. Nunc autem regiis

uteris in Galliam evocatus ad colloquium de vera

religiône institutum ab eoclesia et senatu urbis

huius amplissimo ablegatus est. Dominus concédât

ipsi spiritum suum sanctum ut multo cum fructu

munere suo defungatur. Postremo quum nonnulli

mihi dicerent, Blandratam de discessu cogitare,

obiter ille me accessit et multis D. Calvinum apud

me accusavit. Ego vero, ne quid dissimulem, indignissime

hoc tuli, quod mérita illius viri de piis

et pietate, denique et sinceritas eius mihi essent

perspectissima. Accessit ad haeo, quod inter colloquendum

videbar subolfacere id cuius me prius D.

Martyr submonuerat, ilium non sincere de filio Dei

sentire, quern subinde filium altissimi nuncupabat

et hoc unice sibi dari petebat, nimirum ut inaequalitatem

aliquam induceret inter filium et altissimum.

Ego certe affirmabam filium patri per omnia coaequalem

ejfc coessentialem esse, neque me ullum admittere

in adoranda trinitate gradum, vel maius et

minus, prout symbolo D. Athanasii sit expressum.

Quod quuni et ipsum non magni facere videbatur

abrupi, fateor, colloquium. Minabatur ille se contra

D. Calvinum scripturum, et saeva eius generis alia

spirabat. Nulla tunc audiebam media quae putaret

ad sarciendam conducere concordiam. Ego certe ad

minas eius subiiciebam, satis alioquin contentionum

esse in ecclesia Christi, quas si ille pergeret multiplicare

Deum fore vindicem. Hie vero dira imprecatus

discessit.

Caeterum quod apud ecclesiam Italorum quae

Tiguri est conquestus sit de me quod ipsum audiro

noluerim, et publicis uteris suis id testatum apud

ipsam reliquerit, nunc primum ex uteris Celsitudinis

Tuae intellexi. Nescivi haec hue usque. Alioqui

respondissem apud ecclesiam ad istius querimonias

et nunc quum haeo ex Uteris 0. Tuae intellexi

accessi ad amplissimum virum D. Bernardinum

Ochinum pastorem ecclesiae italicae et observandum

meum compatrem, et interrogavi quasnam

accusationes aut querelas contra me coram

Italica ecclesia protulerit Blandrata, quasve reliquerit

contra me literas publicas? Respondit senex, novum

hoc sibi videri prorsus, nescire se ullas Blandratae

literas esse apud ecclesiam depositas, neque

ecclesiam propter Blandratam unquam coiisse. Aocesserat

una mecum vir praestantissimus D. Ioannes

Wdlphius symmysta et ecclesiae fidelis minister ad

D. Ochvnum, atque haec hunc dicentem audivit.

Quod si quid Blandrata apud privatas conquestus

est aut deposuit personas, nihil hoc vel ad ecclesiam

illam vel ad me pertinere puto.

Haec paucis pro me Celsitudini Tuae exponere

volui, ut quid verum, aut quid in ea re factum sit,

intelhgeret. Nunc vero si ex animo resipuit Blandrata,

et ista quae Genevae et hic disseruit iam

vult videri se protulisse tentandi discendique gratia,

si nunc sinceriter agnoscit nostram doctrinam et

fidem esse puram, si verae confessioni subsoripsit

Polonicae, sicut fratres et symmystae in synodp

Pinzoviana congregati testificantur, *) adeoque si

Christum Iesum patri coaeternum et consubstantialem

glorificat, laudamus Bane Dominum, et eundem

ex animo oramus ut ipsum in vera hac fide confirmer

Si vero haeret in his adhuo, et ea quae omnino

diserte confitenda sunt obscurius et involute

confitetur, orandus est Dominus ut illi concédât

quo liberius et magis clare loquatur, praesertim

quum adeo increverit mali suspicio. Cavendum

erit propterea C. Tuae ne sub patrocinio pietatis

tuae noceat interim puritati religionis verae et

ecclesiae Christi. Habet C. Tua in principibus aliquot

Romania evidentia exempla. Caecati enim

quorundam vaferrimorum hominum, Arianismum

pluribus conantium inspirare, blandiloquentia, assentatione

et simulatione eo ipso plurimum incommodarunt

ecclesiae Dei, quo maxime commodare nitebantnr.

Est Bane pulcherrima inter fratres Concordia

et Deus pacis est deus: idem tarnen propter

concordiae bonum non vult periclitari vel' perire

sinceram veritatem, nee approbat consensum cum

hominibus qui in fide insinceri sunt, neque improbat

certamina quae et suscipiuntur et committuntur

propter ipsius veritatem sinceram asserendam.

Et quidem agitur hic causa non levis sed momenta

maximi et salutis nostrae. Si enim Christus Dominus

non est Deus verus, patri per omnia coaeternus

et coaequalis, non video quomodo posait

esse caput ecclesiae, servator denique mundi, adeoque

Christus, idem rex et pontifex universalis

saeculorum omnium. Yicerunt ergo Iudaei et

Turcae et praestat fides eorum, Christiana fides inanis

erit.

Caeterum intelligit haec C. Tua, etsi ego haec

non urgeam, et quae Tua pietas eximia est seit

7) Lubien p. 130; Regenvolscius Hist. ecol. slav. p. 86 hac

fdcata confeasione effectum esse ait ut Blandratae nomine totins

synodi Pinozoviensis a. 1561 d. 25. Ian. habitae testimoninm

daretur Uteris ad Palatinum Vilnensem et Calvinnm

scriptis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!