02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

743 EPISTOLA 3535 744

liaec ego vicissim Eeginam precari, ut potius de

confessione nostra dispiceretur, quam ipsa a nobis

accepisset, utque légitima collatio institueretur. Non

lecte fieri a coena Domini initium, quum tam multa

jraeire oporteret sacramentorum tractationi. Denique

rogavi Cardinalem, an ipse vellet iis subscribere,

«mae nobis exhiberet, quod alioqui nulius esset nostrae

subscriptionis fructus futurus. Ibi deprehensus

ille tergiversari, sed in summa dicere fieri non posse

quin abrumperetur spes omnis concordiae nisi subscriberemus.

Nox instabat, omnes urgebant ut paci

eonsuleremus, alii quidem per simplicitatem, alii ex

composito. Itaque non portuimus alia ratione elabi,

quam si testaremur nihil nos habere secundum veritatem

antiquius regni pace, et scriptum illud cum

tuo libro nobis tradi peteremus, ut postero die daremus

responsum, cuiusmodi ferre conscientia nostra

posset. Ita igitur discessum est, Ulis quidem suo

more victoriam sibi promittentibus, nobis vero Dei

gratia et verbis et vultu testantibus earn fiduciam

qua consuevit Dominus noster servos suos implere.

Postridie quum nos ad iter accingeremus, nobis

nunciatum fuit dilatum esse colloquium in alteram

diem, qui hesternus fuit: quod etsi initio

moleste tulimus, tarnen sensimus Dei Providentia

factum. Fuimus enim ab amicis, quos et multos

et fidos ac constantes Dei benefioio habemus, de

multis rebus admoniti, quas etsi coniecturis non

erat difficile consequi, tarnen gratum fuit certis testimoniis

confirmari, ut firmum consilium caperemus.

Consilium Oardinalis erat, 12 ) sr differremus subseriptionem,

colloquii statim abrumpendi culpam in

nos maxima cum omnium ordinum invidia transferre:

si nos aperte negaremus subscripturos, statim

universam Germaniam in nos conoitare, quasi parafas

ipse fuerit Augustanam confessionem saltern

aliqua ex parte concordiae causa recipere: sin vero

subsoriberemus, postea vel nobis eiectis ab ecclesiis,

quas prodidisseuras, vel scissis nostris in diversas

partes, triumphare. Has technas ita evasimus. 1S )

Quum eo ventum esset, gravisshnam querelam ex

scripto recitavi, ut si forte abruptum esset colloquium,

nos extra culpam esse constaret. Ostendimus nos

non ad dicendum causam moram adversariis, sed ad

reddendam ex Dei verbo rationem nostrae fidei coram

toto mundo: neque ad subscribendum quod il-

responderint ministri ostendernnt mihi quum nndins tertius

essem in aula. Hanc responaionem dedernnt mihi desoribendam

ex ipso exemplari quod mann sna subscripserunt et Reginao

obtnlernnt. Earn ad te mitto versam in 1. latinam et

simnl formnlam Gallicam (ib. 147 sqq.).

12) Hist. eeel. 590. 605. Baum II. 342.

13) Hist. eecl. 591 sqq.: Les ministres le lendemain 26.

Sept, présentèrent par deBeze un escrit signé de leurs mains

qui fut len et pois présenté à la Boine etc. (La Place 193

88. Martyr ap. Hotting. 734. Baum 348. Soldan 504.)

i

lis liberet, sed ad pacificam colloquutionem venisse.

Satis apparere nihil aliud illos captare quam subterfugia:

promisisse Cardinalem, se nobis ex verbo

Dei et orthodoxis patribus, qui proximis a Christo

quingentis annis vixissent, sua probaturum, nostra

confutaturum. Eundem vero nunc nobis pro collatione

ista damnationem praescribere, nisi suis placitis

subscriberemus : nee tarnen nobis constare an

hoc ipse sua unius autoritate, an vero omnibus

collegia approbantibus faceret. Praeterea quam iniquum

esse, non de nostris controversiis sed de alienis

quaeri, quasi isti inter nos et Germanos arbitri

sederent. Quod si illis placeret illud quorundam

theologorum scriptum, quod nobis tradiderant, age,

subscriberent ipsi non mutilatis propositionibus, sed

toti Àugustanae confessioni: quod si facerent, turn

vero nos non prooul abföre a concordia, unico excepte

articulo, de quo parati essemus sancte et amice

colloqui. Sin autem id ipsi facere recusarent, inique

a nobis peti, ut iis subscribamus, quae ne ipsi

quidem probent. Caeterum quod ad quaestionem de

nostra vocatione attineret, satis illam nobis defensam

videri, nee recusare quin suo loco iterum de ilia

quaeratur ad satietatem usque. Sed in primis de

doctrina ipsa agendum fuisse, et quidem certo ordine,

si disputatio légitima quaereretur. Nos igitur

petere a Regina et omnibus Principibus, ut vel

audiremur, vel si abrumperetur colloquium nos excusatos

haberent.

Subiecimus deinde brevem et perspicuam confessionem

de coena Domini, ne calumniarentur nos

extra oleas vagari: quae si non satisfaceret, iustam

et plenam disceptationem petiimus. Quid si vero,

inquam, de vestra vocatione quaeratur? ubi ilia

doctrinae et morum inquisitio, ubi electio, ubi iusta

ordinatio, imo quomodo vos a simonia excusabitis?

Conclusio fuit, vel ut confessionem a nobis exhibitam

oppugnarent, vel suam traderent a nobis oppugnandam:

sin minus, nos esse officio nostro defunctos,

et regni concordiae omnem nostram operam, atque

adeo nos ipsos ex animo consecrare. Ad haec Cardinalis

aestuans, 14 ) ut qui nihil eiusmodi de nobis

per suos exploratores cognovisset, ex tempore tarnen

satis diserte in tam mala causa respondit: Nos ipsos

causam praebuisse quaestioni de nostra vocatione:

iure se cum suis conqueri de iis qui in suos greges

invasissent: non posse nos melius ostendere quam

simus a pace alieni, quam duos simul convellendo

Gallici regni cardines, eccleBiasticam videheet et

regiam autoritatem. Deinde in hunc campum ingressus,

tentavit modis omnibus non aliter quam

publicos hostes obiieere statim ad supplicium trahendos,

perinde ac si Begem ac ipsius maiores dixissem

tyrannicè ecolesiam Dei populatos. Postea de

14) La Place 196. Hut. eccl. 596.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!