02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

51 EPISTOLAE 3179—3181 52

bemet et omni benedictionum génère prosequatur.

Genevae die paschae 1560.

Saluta pios omnes qui istic

sunt meo nomine.

Oarolus Passelius tuus.

3179 bis.

OALVINÜS HELINO.

Non pigritia me, optime frater, sed lassitudo et

taedium breviorem faciet. Nam ex continuis et va-

TUs negotiis, quae me obruunt et simul distrahunt,

fere hebetudinem contraxi, donee biduum saltern ad

mo colligendum sumpsero. Quod tarnen non tarn

cito fiet, quia nee urbe egredi liberum est et nullum

bic tempus vacuum aut liberum conceditur.

Pristini autem vigoris dimidia pars partim morbis

partim laboribus elanguit. Etsi autem praeteriti

temporis silentium non simpliciter excuso, quod tarnen

bueusque non respondi, bac tantum causa factum

est quod literas non soleo repositas habere ut

nuncium exspectent. Quoties autem ad vos profecti

sunt quibus tuto dare possem, mihi non fuit

otium scribendi. Superioribus Uteris rogabas quidnam

tibi agendum censerem, ac satis ostendebas, si

quis esset apud nos operae tuae usus, te prompte

studio quae iniungerentur partes ac libenter obiturum.

Mihi vero difficilis ideo responsio erat quod

non suppeteret facultas qualem uterque nostrum

optas8et. Ut tibi optime prospectum cupiam, non

solum communis patriae et affmitatis quoque intuitu

addueor, sed quia et sincerum pietatis affectum et

ingenuam naturam et probitatem cum modestia coniunetam

perspicere mihi visus sum, ut taceam de

eruditione quae et ipsa merito favorem tibi conciliât.

Itaque ad te iuvandum nunquam mea officia

defuissent, si tibi commodum fuisset diutius apud

nos habitare. Verum tibi non ignota est nostra

ratio, ne aliunde accersàmus homines ubi ad naanum

occurrunt idonei.

Nam quod patre mortuo iterum sciscitaris an

in patriam redire expédiât, id vero mihi non placere

fateor. Mater vidua fidem tuam implorât.

Durum est negare, praesertim quum aliis liberis

sit onerata, tuum vero sit earn levare. Equidem

non tarn sum inhumanus ut praecise ad earn deserendam

te horter, sed te iterum atque iterum adinoneo

ut quod iam tibi sponte in mentem venit

tecum diligentius expendas, non posse te matris

precibus obsequi, quin miserrimae et nunquam finiendae

servitutis laqueos induas: quia per earn

minime tibi licebit post breve tempus discedere.

Non obscurum est quorsus speotet eius consilium.

Primum, ut in te reiiciat domestica negotia ex quibus

nunquam te expédies. Deinde ut familiam

quaestu forensi saltern aliqua ex parte sustentes.

Finge tarnen posse impetrari ne te eiusmodi vinculis

alliget, simul tarnen atque urbem ingressus fueris,

pro consueta gentis nostrae barbarie tibi periclitandum

erit, vel abneganda religio. Observabunt

te omnium oculi, an inferias patri solvas, an te

formes ad mores publicos, satisne sis superstitiosus.

Si quid fuerit discriminis animadversum fervebit

communis insania. Si te illuc traheret officii nécessitas,

claudere oculos praestaret quam periculorum

metu te subducere Dei imperio. Verum si hoc

nihil aliud est quam te praecipitando Deum tentare,

vide ne ipse vicissim manum auxiliarem subtrahens

temeritatem tuam puniat. Quod si tarnen in re

adeo perplexa te non expédias, nihil melius fore

censeo quam ut hue te integer conféras, ut rationibus

ultro ci troque expensis quid factu optimum sit

statuamus. Vale, integerrime et mihi ex animo

dilecte frater. Dominus te spiritu suo gubernet,

virtute sustineat et omni génère benedictionum prosequatur.

Saluta pios qui tibi istic noti sunt meo

nomine. Die paschae 1561. J )

3180.

WETERUS CALVINO.

Calvinum saluted intimo animi desiderio et affectu

permotits.

(Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 31.)

Pietate et eruditione clarissimo viro D. Ioanni Oalvino

ecclesiae Genevensis fidelissimo pastori domino

et fratri colendissimo clarissimoque suo.

S. Non dubito, ornatissime Ccdvme, quin admiratione

quadam afficiaris quod ego homo obscurus

nullaque eruditione praeditus tibi homini clarissimo

3179 bis. 1) Jam si quid videmus, autor priore schediasmate

reiecto hoc secundum conscripsit, in quo scilicet nonnuJla omisit

quae matris desiderium filii ad se vocandi commendare videbantur.

Beliqua omnino eadem sunt in utroque, etsi paululum

interversa aut emendata. De duabus epistolis, duobus

diversis annis exaratis, omnino cogitari nequit et in nota

anni error librarii tatet : verum in utra definire non ausimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!