02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

49 1560 APRIL. 50

quanquam inter omnes est consensus. Porro accepi

heri literas e patria, quibus mirabilia narranturDei

iudicia in nostros adversarios. Multi ex plebe repentina

morte obeunt, duo ex praecipuis apoplexia

percussi iacent, tertius perfidissimus (qui meam doctrinam

se non improbare posse dixerat nostris senatoribus,

et si rogatus fuisset a nostris se una promoturum

fuisse evangelium, sed, quondam adeo

strenue voluerint progredi se non rogato, ideo se

modis omnibus impediturum, quod etiam fecit miris

technis et maximis laboribus) is inquam quum

mane optime haberet, ante vesperam subito mortuus

concidit. Nunc et tempus et charta requirit,

ut finem faciam, commendans te ac fratres servatori

meo Iesu Christo, quem continenter pro me orate,

xii. Aprilis.

3179.

CALVINUS GELLINO.

Autor ei est ut potius Genevam veniat quam

matri viduae obtemperet quae eum ad se revocat, ubi

negotiis domesticis districtus etiam de religione periclitaretur.

(Huius epistolae ratio plane singalaris eat etnodum habet vel

Alexandro vindice dignum. Authenticum exemplar non exstat,

sed adsnnt dno Apographa inter se varie discrepantia,

non modo in textn, sed adeo in nomine proprio viri et in die

et anno natali. Alteram quod hie tibi repraesentamus satis

recens est, et asservatur inOod. Parisiensi Oupuy 102, fol. 36.

Inscribitnr Gettino, qnod nomen etiam ooonrrit semel N. 1406

et refertnr ad diem Paschae (14. Apr.) 1560. Hoc etiam seqnntns

est interpres Anglns in edit. Philad. IV. 92. Alteram

satis antiquum reperies in Cod. Qenev. 107«, fol. 237, ex quo

deinde flnxerunt exemplaria Ood. 107 b , fol. 80, Bern. Tom.

VI. 894 ot Simleri Vol. 100. Hi omnes legnnt: Helino et référant

ad diem Paschae (6. Apr.) 1561. Nos consnltnm duximus

tibi utrnmqne simul exhibere.)

A Maistre Iehan Gellin a Tolose.

Non pigritia me, optime frater, sed lassitudo

et taedium breviorem faciet. Pristini iam

vigoris iam dimidia pars partim morbis partim laboribus

elanguit: nee propter infinita negotia, quae

me paene obruunt, aut urbe egredi animi causa,

aut libère respirare conceditur. Btsi silentium non

simpliciter excuse Quoties fuit cui tuto dare literas

possem, mihi tarnen non fuit otium scribendi,

nee soleo literas habere repositas quae nuncium ex-

Galvini opera. Vol, XVI11.

spectent. Superioribus uteris rogabas, si quis foret

apud nos operae tuae usus te statim hue advolaturum,

et prompto studio quae iniungerentur partes ac lubenter

obiturum. Tuum mihi satis probatur consilium,

sed tibi pariter ignota esse non debet nostra

ratio, ne aliunde accersamus hominem ubi ad manum

occurrunt idonei. Itaque ad te iuvandum

nunquam mea defuissent officia, si diutius apud nos

habitare, quum hue iter faceres, ') per valetudinem

fuisset commodum: et ut plane pollicear non solum

communis patriae sed affinitatis quoque adducor intuitu.

Praeterea ingenuam in te \natur\am. et pietatem

cum modestia coniunotam perspicere mihi visus

sum, ut de eruditione taceam quae et ipsa merito

favorem tibi conciliât.

Iterum quum patre mortuo sciscitaris quid tibi

faciendum censeam, quum assidue importunis parentum

precibus in patriam revocaris. Urget alia ex

parte mater vidua, quae suo iure, tum lacrymis,

fidem tuam implorât. Durum est negare, praesertim

quum aliis hberis sit onerata variisque anxietatibus,

ut viduis plerumque evenit, districta. Certum

est eius consilium: te requirit ut domi in rebus

gerendis diligentiam adhibeas, ut quos ill! peperit

patris tui interitus dolores tuo conspectu leniantur,

ut in te denique reiiciat omnia domestica

negotia, et familiam quaestu forensi saltern aliqua

ex parte sustentes. Equidem non sum tarn inhumanus

ut ad earn deserendam praecise te horter.

Sed quod Deus tibi in mentem immisit, fac diligentius

expendas, nee te eiusmodi laqueis alliges e

quibus facile te deinde expedire non possis. Finge

te posse, tarnen non tarn cito id fiet, nee illic diu

esse poteris quin tibi sit periclitandum vel abneganda

religio. Quam primum urbem fueris ingressus, pro

consueta gentis nostrae barbarie observabunt te omnium

oculi, an te formes ad mores publicos, an inferias

patri solvas, an satis sis superstitiosus. Si

quid discriminis auimadversum fuerit fervebit communis

insania. Si te illuc traheret officii nécessitas,

claudere oculos praestaret quam periculorum

metu te subducere Dei imperio. Sed quid hoc aliud

est quam te praeeipitando Deum tentare? Vide igitur

ne vicissim manum auxiliarem subtrahens temeritatem

tuam puniat. Quare si in re adeo perplexa

nimium haereas, quiun literis illico singula amplecti

difficile sit quae utrinque sunt consideranda, non

abs re facturus mihi videberis si hue integer te

conféras, ut velle significasti. Turn rationibus ultro

citroque expensis, quid factu optimum sit Deo

duce statuamus. Vale, mihi integerrime atque ex

animo dilecte frater. Dominus te suo spiritu gu-

3179. 11 Fuit ergo antea quondam Genevae. Vide an Uaea.

spectent ad Mum qui laudatur N. 1406.

4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!