02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

709 1561 SEPTEMB. . 7fb

habest. Haeo hodie soripsi eras additurus plura et

certiora quum in aulam pervenero. —

Postridie huius diei T ) perveni in aulam, nempe

ad S. Germanum, ubi a fratribus oolloquutoribus

peramice ac fraterne sum exceptus. Colloquium

habetur Poysi (distat autem hinc locus breve milliare

gallicum) ubi etiam episcopi suos çonventus

celebrant. Nihil adhuc est actum nisi quod ante

très dies convenerunt. Adfuit Begina mater et Bex,

nee non rex Navarrae, atque alii proceres. Adfuerunt

cardinales et episcopi. Bezae negotium datum

fuit ut exordium seu praefationem colloquii

haberet, qui oravit gallice ad horam, placide (ut

aiunt) et commode, 8 ) sed circa finem, quum incidisset

in eucharistiae mentionem, dixit: hoc illis

esse sciendum, corpus et sanguinem Domini tarn

abesse a pane ac vino sacrae coenae quam coelum

a terra. Haec verba tarn offenderunt ac irritarunt

episcopos ut coeperint mussare, ac denique tumultuari

ut vix orationem suam Beza potuerit absolvere.

Verentur principes ne hinc occasionem arripiant

ecclesiastici colloquii abrumpendi seu potius

aversandi. Idque princeps Condensis mihi affirmavit

heri, eos iam constituisse, confessionem fidei suae

Begi offerre atque habere dvrdoyijv praefationem

qua Bezam confutent et deinde testentur se nobiscum

minime velle agere. Sed addebat a regia

Maiestate id non esse illis permittendum. Cardinalis

Turnonius post Bezae exordium Beginae matri

dixit, ne crederet quidquam eorum quae Beza dixisset:

se Dei auxilio, beatae Virginis et omnium sanctorum,

sperare omnia iam allata et confutanda et

prorsus abolenda esse. Cardinalis vero Lotharingus

in suo conventu episcoporum dixit de Beza: Utinam

aut nos heri surdl fuissemus ad illius blasphemias,

aut ille mutus.

Hodie, nimirum undeeima 9 ) huius menais die,

7) décima Sept.

8) La Place 167: Or ainsi que ledict de Beze, parlant

du sacrement de la cenë, vint à dire que qnant à la distance

des lienx lé corps de Christ est esloigné du pain et du vin

antant que le plus hault ciel est esloigné de la terre cela fut

tronvé si nouveau et estrange entre les prélats que soubdain

ils commencèrent à murmurer et faire un grand brnict, lequel

toutesfois ' estant aucunement appaisë de Beze ne laissa de

passer onltre jusqnes à la fin. — Journal de Bruslart (Mém.

de Condé I. 51) : quelqu'un se levast qui criast blaspheme, et

rast interrompu et perdist son premier propos, sans facilement

y pouvoir rentrer. — Hist. eccl. I. 521: Les prélats commencèrent

à bruire et murmurer, dont les uns disoient: Blasphemavit,

les antres se levoient pour s'en aller, ne pouvant faire

pis à cause de la presence du Boy. Entre autres le Card,

de Tournon, qni estoit assis au premier lieu, requist an Boy

et à la Boyne qu'on imposast silence à de Beze, ou qu'il luy

fast permis et à sa compaignie de se retirer. Le Boy ne

bougea ni pas un des Princes et fut audience donnée pour

parachever.

9) minime, verum duodecimo. Vide subscriptionem.

ad Beginam matrem sum vocatus, quae me humanissime

tum vidit tum audivit: literas ei nostri

magistratus dedi, nec non illas quae ad ûlium pertinebant.

Diu cum ea fui : ea tum dixi quae maxime

videbantur ad rem praesentem pertinere, idque

summa libertate. Concepit de me spem maximam,

sed orandum est ne frustretur, quöd vereör,

quia vellet ecclesiam reformari, sed pace atque consensu

ecclesiasticorum: quod nunquam fieri potuit

nec etiam nunc poterit. Apud earn excusavi, laudavi

et confirmavi quod Beza dixerat. Quumqùé

mentionem faceret Augustanae confessionis, respondi

nobis debere sufficere divinas literas, nec earn debere

sibi persuadere, si confessio Augustana reciperetur,

id futurum ex consensu ecclesiasticorum. Fui

etiam cum rege Navarrae, illo eodem die ac in eodem

loco: qui diu mecum loquutus est priusquam

se patefaceret. Denique quum in manibus literäs

haberem ei reddendas, interrogabat ecqüaenam

essent illae literae. Aiebam, régi Navarrae reddendas.

Ego, inquit ille sum. Tum illi deoentem

honorem exhibui ac tradidi. Mecum egit admodum

humaniter, sed ut dicam tibi quod est, in religione,

ut aiunt, mirum in modum friget, et missas accedit.

Is quoque confessionis Augustanae mentionem

fecit, cui eadem respondi quae Beginae prius dixeram.

Ibidem cancellarius Franciae mecum eundem

clavum trudebat, nec ex me potuit aliud elicere.

Ita denique a Begina discessi ut diceret se mecum

saepe loquuturam. Exspectabo et de iis quae successerint

te reddam certiorem. Adversarii proposuerunt

capita disputanda quatuor, nempe de autoritate

ecclesiae, de vi ac potestate conciliorum, de

autoritate scripturae, ac de reali et substantiali

praesentia corporis et sanguinis Christi in eucharistia.

Bene vale, amicissime vir. Deus te incolumem

ad multos annos servet: pro causa Christi,

regno Gralliae atque pro me ores, et ut facis ama.

Saluto peramanter omnes symmystas, tuos item

filios, filias et generös et cumprimis uxorem. Salutavi

nomine tuo et symmystarum omnes istos colloquutores,

qui vicissim vos omnes iubent salvere.

Iulius 10 ) item et Guilelmus Stuccius, u ) quem mihi

adiunxistis, te salutari cupiunt. Vale. Duodecimo

Septembris ex S. Germano.

Ipse apud Hott. I. I: Quum decimo venissem, quievi toto nndecimo.

Duodecimo, qui fuit Veneris, cum Begina sum colloquutus

etc. Ibidem hoc colloquium fusius enarrat, item quid

cum Cancellario et Eege Navarrae conttderit.

10) Santereniianus.

11) postea prof. I. hebr. Turicensis. tune Marlyris secretarius

(Schmidt, Verm. 249).

45»

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!