02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

707 EPISTOLAB 3516—3517 708

urbibus aliquod templum: id si fieret, veritatem se

ipsam ilico patefaoturam, nee opus fore multis oolloquiis

aut synodis : neque id noyum aut grave debere

videri, quum olim Constantinopoli tempore

christianissimorum prinoipum et Ariani et Novatiani

habuerint sua templa, et Donatistae fere per

totam Africain, idque paois publioae causa. Addebam

praeterea nos cum istis pestibus non esse conferendps,

atque ideo multo facilius hoo nostris esse

concedendum. Non abnuebat, verum id fieri vellet

assentientibus et volentibus episcopis. Ita denique

ab ea disoessi ut diceret se velle adhuc mecum saepius

loqui. Ex ea quantum elicere vel impetrare

potero curabo ut ne ignores. Proposuit ad haec

ipsa et Navarrenus confessionem Augustanam tolerabiliorem

videri. Ad baec ego respondi, nobis

posse divinas literas sufficere. Nee exspectandum

esse ut placatos habeat ecclesiasticos si Augustanam

confessionem admiserit.

Haec in praesentia scribere potui. Quoad reliqua

nee itineris labore sum defectus. Causam

Christi et me tui amantissimum precibus iuves.

Cupio meo nomine symmystas salutari, dominum

Marchionem et pastorem Italum. In Aula 12. Aug. 5 )

1561. Vale, ornatissime vir. Dominus tuis laboribus

benedicat.

3517.

Tui studiosissimus

Petrus Martyr.

VERMILIUS BULLINGERO.

Musdem fere argumenti. >)

(Ex Append. Loco, theol. ed. a. 1580. fol. 586. a. 1587. p. 1136.

Bibl. Bern. 122, fol. 49 T. Simler. Vol. 101.)

A uteris quas Neoburgi Augusti 30 die ad te

dedi, 2 ) partim ob perpetuum iter, partim quod tabellariorum

nulla esset copia, hue usque nihil potui

scribere. Nunc vero, quando salvus et sospes una

cum meis 9. Septemb. Lutetiam perveni, prius

nihil habui quam ut haec ad te perferri curarem.

Inprimis ad legatum nos pervenisse illo eodem die

quo Neoburgo discessimus circa horam pomeridia-

nam : qui me tanta humanitato bouevolentia et earitate

comploxus est ut nihil supra, totoque itinere

mei non minorem curam habuit atque si eius frater

vel filius essem : quumque meus equus in pede

fuisset clavo confixus, ita ut claudus redditus fuerit,

is gradarium suum robustum atque admodum firmum

dedit, quo sum hue usque commode usus.

Quid quaeris? Nulla intermisit officia quae ab amicissimo

viro exspectari possint: quare illi me sehtio

plurimum obstrictum, et eo praesertim nomine quod

ilium tui studiosissimum senserim nostraeque reipublicae

nee non ecclesiae peramantem: raro a

mensa toto itinere discedebatur, quin tui mentio et

honorifica et iucunda fieret. Hoc mane sumus a

nobis invicem paulisper abiuncti: nam ille ad suam

domum extra urbem divertit, eras aut perendie me

conventurus in aula regia quae est ad S. Germanum.

Ego vero sum urbem ingressus et a regio quaestore

') ill suis aedibus laute benigne ac peramanter

exceptus, quod sit inter caeteros fidèles evangelii

cupidissimus. Pradella 4 ) noster praecessit atque

principes in aula de meo adventu certiores

fecit, quos refert niirum in modum esse laetatos,

Beginam,, inquam, matrem, regem Navarrae, principem

Gondensem et Admiralium. Omnes mo per

ilium amicissime salutarunt, datumque mihi ab eis

est ut hoo toto meridiano tempore usque ad nootem

hie Lutetiae quiescam, eras hora septima profecturus

in aulam: quo ut commodius vehar prinoeps Gondensis

ad me suum mulum misit & ) qui suavissime '

incedit. Ablegavit quoque ad me gratulatum et

medicum suum et ilium quem habet a seoretis.

Hodie coeperunt colloquium et aiunt primum esse

disputandum de verbi Dei autoritate. Beza contulit

Bemel cum Cardinali a Lotharingia, qui licet nostrae

sententiae pertinaciter adversetur, attamen disertis

verbis a transsubstantiatione defecit. Colloquium

habebitur lingua gallica, quoniam et Bex, et Regina,

et Principes volunt interesse atque audire. Ego

itaque non interloquar, sed consulam, iuvabo et

suggeram collegis quae videbuntur. Agam, ut inquiunt,

cum Begina, quae dicitur multa sibi de me

pollioeri. Pestis in urbe utounque grassatur, sed

maior mali rumor est quam damnum. Oardinalis

Ferrariensis nondum est urbem ingressus. 6 ) Omnes

fidèles cupiunt sibi fieri liberam facultatem a Bege

conveniendi ad saoros coetus, quod hucusque non

impetrarunt, sed nunc se obtenturos confidunt

Quamvis in nonnullis regni partibus templa iam

3) Hottinger l. I.: Birertimas ad aedes omatissimas

thesaurarii Beltrudi (Bautrud.)

5) Sic Codex sed fatso. Tu Septembrem substituas. 4) N. 3441. 3481.

3517. 1) Narralionem eius de colloquio praebet Eottingeri 5) Hottinger p. 715: Veotus mnlo thesaurarii hospi-

Hist, eccl. VII. 714. Vide infra N. 8541.

tis mei.

2) deperditae sunt.

6) Adfuit d. 19. Sept. (Hou. 727).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!