02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

683 BPISTOLAB 3513—3514 684

oàterva, et qui ab Hispania vénérant, productum

iri in theatrum arbitror, at qui olim fercula in

pompa gestabant. Denique si mihi credis, oolloquii

nulla te cura tanget. Si liberum Ulis esset conditioned

dare, aliqua forte esset umbratilis velitatio.

Nunc quum videant leges sibi imponi, 5 ) palam

omne certamen detreetabunt. Innabit etiaru Spiritus

eorum adventus legati 6 ): cuius terrores si discussi

fuerint, ut confido, prorsus actum est. Antequam

ad te perveniant hae literae, audita erunt

tonitrua. Fulmen, nisi admodum fallor, non vibrabit,

sed atrociter minabitur antequam discedat. Hoo

erit.vivum examen. Quod si fallendi causa se ad

certamen offerant Episcopi, iam habetis Petrum

Märtyrern, quem ex dierum supputatione tempestive

appuusse colligo. 7 ) De me 8 ) ne verbum faceres

quanquam vehementer te rogavi, non desinis tarnen,

lit video, aliquid tentare: quod meo iudicio non expedit.

Ac mihi data opera aditum praecludere volui

mea in Danielem praefatione: non quod me pigeat

laboris, aut ulla pericula defugiam: sed quia ubi

adsunt satis idonei et probe instructi, non magnum

praesentiae meae usum arbitror. Et certe omnes,

te et Merlino exceptis, satis sunt animosi. . De conditionibus

quid sentirem non scripsi, 9 ) partim quia

putabam serum fore consilium re iam transacta,

partim quia mihi summoperè placebat vobis concedi

quod fratres nostri postulaverant. Ego tarnen

si fui8sem eorum loco, veritus fuissem tarn duras

leges praescribere. De successu gratulor aliqua ex

parte: finem avide exspecto. Existimo te memoria

tenere quid tibi praedixerim, non esse metuendum,

quin maximo cum illorum probro e conclavi in quo

delitescunt ad vos erumperet praeolara victoria,

quamvis e sublimi vos despicerent. Ideo cavendum

esse ne, si in aequo iure tuendo essetis nimimn

pertinaces, culpa in vos reiiceretur. Augustana

confessio, ut sois, fax est vestrae furiae ad excitandum

incendium, quo conflagret tota Gallia. Sed

quaerendum est quorsum obtrudatur : quum semper

eius mollities cordatis displicuerit, autorem eius

poenituerit, et in plerisque locis accommodata sit

ad peculiarem usum Germaniae. Omitto quod eius

pes snperavit, et quem nemo ignorât esse omnino literarum

lmperitum. Summam legationis eins esse puto at autoritaté

pontificia interdicat episoopis ne quid in religions mutent et

ne cum haereticis disputent. Comités habebat lesuitarum generalem

lac. Laines, M. Ant. Muretum, Paulum Sadoletum

Varpentoractetisem episeopum laeobi nepotem etc. (Hist. eccl.

I. 554. Baum. II. 303.)

5) némpe conditiones a protestantibus propositas (v.

; JN. oxo.i).

6) Adfuit demum post secundam sessionem coUoquii d.

18. v. 19. Sept. (Baum. p. 303. Languet supra not. 4.)

7) Advenu 10. Sept. Vide ipsum infra.

8) N. 3497 dixerat: Quoties te require

9) cf. Besam I I

brevitas et obscura et praeteritis quibusdam maximi

momenti capitibus mutila est. Oaeterum absurdum

esset neglecta confessione Gallorum illam arripere.

Quid quod in futurum, tempus paratur hoc modo

dimicandi materia? quia nunquam maior pars a

confessione semel recepta discedet. Perinde nunc

disputo, ac si sincere confessionem illam ampleoterentur

Gardinalis et eius asseclae. Sed insidiae

vobis tenduntur, ut discussa praesenti actione omnia

conturbent. In eum finem editus fuit libellus

Basileae: cuius autorem suspicor BaMuinum et paéne

pro oerto habeo. 10 ) Nebulonem excipere ouperem

pro merito, ") sed privatis Uteris obruor: et si quid

alacritatis restabat elanguit. Pergam tarnen quoad

licebit. Audio etiam nescio quod avviayfia Lutetiae

fuisse exousum, de historiae ooniunctione cum iurisprudentia,

ubi odiose perstringeris. ,2 ) Nunc eum

suo Cassandro venenum aliquod coquere dicitur. la )

Iam vobis curae fuisse arbitror ut vestro subsidio

levaremur. Si cessatum fuit, properet quisquis venturus

est. Vale, iotegerrime frater, cum tota cohorte.

Dominus vos spiritu prudentiae et fortitudinis

gubernet, tueatur et benedicat labores vestros.

Collegae nostri plurimum vobis omnibus salutem

preoantur. Amici etiam, quos reoensere longum

esset. Utinam unus, quem mihi mors eripuit, esset

in numéro. 10. Septembris 1561.

10) De officio pii ac publicae tranqoillitatis vere amantis

viri in hoo religionis dissidio 1561. Autor Cassander, cuius

haec sunt verba: Sancte conflrmare possum, at qui oerto

sciam, Balduinum neqae impalsorem, neqne autorem, neque

adiutorem illius opusouli, immo neque oonsoium olio modo

fuisse, priasquam in lucent emissum esset, ao ne tunc quidem

de autore praeter suspioionem habuisse. (Defensio insontis

libelli, in Gassandri opp. p. 809) cf. Balduini Biga resp. 280:

Quum essem Ooloniae audio quendam, de quo nihil antea

quidquam audieram, libellum Basileae exousum, de officio pii

et publicae tranqoillitatis vere amantis viri in hoo religionis

dissidio iam ciroumferri in Gallia quem antor mihi narrabat

se Duysburgi delineasse etc. Nihitominus Beza pertinaciter

affirmât Balduinum in hoc libro partes suas egisse-, in sua

Resp. ad Balduini convicia in Tract theol. ed. 11. Vol. 11.

209. Vide etiam Reveling, Bald. p. 30 et Baum U. 374 qui

editionem Basileensem a OasteUione v. Curione procuratam

suspicatur. — Staehelin H. 347, perperam dicit librum a Beta

Calvino missum fuisse.

11) Calendis Oct. ad Besam: Exouditur brevis ad Balduinum

responsio. (Opp. IX. 561.)

12) Fr. Balduini De institutione historiae universae

et eius cum iurisprudentia coniunotione. P. 1561. 4. (Haag,

H. 33. Heveling, p. 25.)

13) Biga p. 280; Eemisit eodem me anno [m. Augusta,

teste Hevéling, p. 26] Bex in Germanism cam optimis mandatis,

iussitque ut quum ab aliis, turn vero a Oassandro, ad

quem propterea soribebat, elioerem si quid haberent boni

consilii ad dirimendas dissensiones quibus eoolesia misère distrahitur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!