02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

671 EPISTOLAE 3505—3507 672

(Ex Cod. Gen. 107a, fol. 231. — Edidit Beza Gen. p. 191,

Laus. p. 408, Hanov. p. 457, Chonet p. 268, Amst. p. 118.—

Versio gallica ed. Berol. p. 380.)

B. Si in castiganda tua segnitie paulo sim

acrior quam vollem, non est quod de asperitate mea

queraris: quin polius te ipsum accusa, qui me coegisti.

Scis quid pridem fueris pollicitus, quum ärgerem,

ne diutius in Ulis faecibus maneres. Quia

persuasus eram, te hominem esse bonae fidei, non

modo credidi facturum, sed quodammodo sponsorem

me interposui. Ab eo tempore sustinui multas obliquas

exprobrationes, quarum taedio duriores aliquando

nuncios tibi misi. Nunc quoque me undique

appellant: nee habeo quid respondeam, nisi ad

fidem solvendam mox aecurras. Et quando tandem,

frater mihi ex animo dilecte, tergiversandi modum

faciès? Hactenus certe et Christum iusto obsequio,

et eius ecclesiam opera tua indigne fraudasti. Negabis

te interea fuisse otiosum. Agnosco tuum laborem

alieubi profuisse. Verum quid si haeo lua

sedulitas, qualiscunque sit, neque bonis probatur,

et communem servorum Christi cursum impedit

ac moratur? Certe quidquid excipias, solus tibi

metus hac in parte consiliarius est, quem merito

suspectum habere debes. Proinde fieri non potest,

quin omnibus cordatis et sinçeris, qui ingenue Christo

nomen dederunt, displiceat haec tua astutia. Quanquam

in deterius rapiunt multi clandestinos tuos

circuitus, dum suspicantur diversum aliquid spargere,

quod puram fidei unitatem scindât. Reclamo quidem,

neque unquam assentiar, tibi quidquam nohiscum

esse dissidii, nisi palam ostenderis: quod nunquam

fore confido. Sed tuum est videre, ne infirmos,

quibus te Dens obstrinxit, nimia securitate

conturbes. lam biennium fere praeteriit, quum te

hortatus sum, ut te ad eos coetus aggregares, in

quibus scis Deum pure invocari. Non solum tempus

extraxisti: sed ex tuo silentio coniicere licuit,

meam illam admonitionem abs te fuisse spretam.

Nunc vero non rogabo tantum, vel hortabor: sed

obsecrabo, atque etiam, si opus est, adiurabo, ne

moris nectendis diutius suspensa teneas bonorum

desideria. Si nihil impetro, mature iam tecum reputa,

quale te iudicium apud coeleste tribunal maneat,

coram quo brevi nos sisti oportet. Nam etsi

tibi adhuc aetas est vegeta: sed quia maturitas ad

senium rergit, fefstinandum est, ne te ex inopinato

nox occupet.

3506.

SARNICIUS CALVINO.

Affirmât et déclarât orthodoxam sua/m fidem de

Deo triuno et Christo deo, Blandratam suspectum

habet et iam ab ecclesia de fide interrogatum fuisse

docet iterumque interrogandum, Gentilem vero perhorrescü.

(Ex autographo Ood. Gêner. 196, fol. 186.)

Clarissimo pietate et eruditione praestantissimo viro

D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis fidelissimo

pastori domino ac fratri reverenter colendo.

G-ratiam et pacem Domini nostri Iesu Christi vobis

ac ecclesiis vestris ex animo precamur.

Martinus Lutherus, Philippus Melanthon, Ztoinglius,

M. Bucerus, sanctum hoc et illustre fuit collegium

in terris virorum olarissimorum et seleotissimorum,

et veri aurigae currus Israel, qui quia

iam translati sunt ad vitam aeternam, et tu, clarissime

vir, in locum illorum divina quadam Providentia

successisse videare: sicuti igitur nobis ad

illos viros liber patebat accessus, ita a te ut nobis

tarn faoilem te exhibeas etiam atque etiam precamur.

Ego etsi tibi hactenus non sum cognitus semper

tarnen mea aetate videndi te studio et alloquendi

vehementer desiderio tenebar. Ac prius quidem

àssequi non potui, quod sic Deo visum est, ad posterius

autem, ut te per literas alloquerer, gravis

nécessitas hoc pràesertim tempore ut confugerem

coegit.

Pervenit ad nos ante aliquot menses tuus commentarius

in Acta apostolica in cuius praefatione

Georgium Brandatam 2 ) non tarn suspioionibus exponis

quam ut ab omnibus bonis vitetur cohortaris.

Gravis et vehemens illa aecusatio fuit. Et quo

magis praeter exspeetationem nostram aeeidit, eo

nos magis permovit. Et quia apud nos omnium

piarum ecclesiarum testimonia et delationes magni

aestimantur, coactus est igitur Brandata nobis rationem

fidei suae reddere. 8 ) Detestabatur ille quidem

Servetum tum temporis: tarnen quod nobis

oardo negotii ignotus erat, negotium ita aneeps et

indeterminatum relictum est. Paucis post diebus

eadem fama de Blandratha * recrudescente a nobis

adigebatur ut confessioni nostrae subscriberet. Et

subsoripsit tum ille quidem, sed subscriptio illa non

erat plena. Tandem post eius discessum in Lithua-

3506.1) De autore r. N. 2853.

2) sic. Cf. N. 3453.

3) N. 3359.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!