02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

639 EPISTOLAE

affixom, sanguinem ipsissimum in cruce effusum

pro nobis. In summa, Christus ipsemet verus Deus

et homo nobis significatur per ilia signa, ut attollamus

corda nostra ad ilium contemplandum spiritualiter

fide in coelis ubi nunc est: atque ita communicemus

cum omnibus ipsius. bonis ac thesauris

in vitam aeternam: idque tarn vere tamque certo

quam verum ac certum est, nos naturaliter videre,

accipere, edere, bibere signa ilia quae videntur a

nobis et sunt corporea. Acquievit et huic doctrinae

Cardmalis addito, valde gaudere se quod ita nos

sentire audiret, quum alium esse sensum nostrum

ipse accepisset. Ad tertium deinde: agnoscimus,

inquam, magnum esse discrimen inter aquam communem

et aquam baptismi : inter etiam panem communem

et vinum commune et panem ac vinum

coenae. Aquam enim baptismi, panem etiam ac

vinum coenae Domini, signa esse ac testimonia visibilia

corporis et sanguinis Domini : sed nos hoc ita

exaudire, ut mutationem ipsam non statuamus in

ipsa signorum substantia, quae in sese semper intégra

maneat: sed in eo demum, quod ilia signa

ad alium usum referantur, quam qui naturalis sit,

et ad Bolum usum corporis pertineat: ex quo enim

sacramenta fiunt, turn nobis repraesentare illud

quod nutriat spiritualiter. Porro nos mutationem

illam sacramentalem acceptam non ferre aut certis

verbis prolatis et conceptis, aut concipientis intentioni,

sed unius Dei virtuti et potentiae, cuius voluntas

et institutio nobis verbo ipsius constet. Quum

igitur res ipsa significata tarn vere nobis offeratur

et conferatur a Domino quam signa ipsa visibilia,

eo respectu demum acoipiendam agnoscendamque

esse signorum cum re significata coniunctionem,

non autem alio modo. Proinde corpus et sanguinem

Christi, quatenus vere nobis dantur et communicantur,

vere in coenae usu adesse: non ut existimentur

esse sub vel in vel cum pane aut alibi

uspiam, quam in coelo ubi ascendit Christus, ut illic

resideat quod ad naturam humanam ipsius attinet,

donee redeat iudicaturus vivos et mortuos. Hie

etiam Cardinalis testatus iterum non urgere se

transsubstantiationem respondit, Christum vere in

coelo quaerendum esse, interiectis simul quibusdam

de locali praesentia et de quorundam Germanorum

sententia: sed illud totum ita complectebatur, ut

satis ostenderet.penitus se non tenere quid hoc rei

esset. Agnoscebat enim se aliis studiis tempus impendisse.

Inde mihi oblata occasione, agnosco, inquam,

nobis non convenire cum Germanis quibusdam

in tertio isto capite de ratione coniunctionis

signorum cum re significata: sed tarnen Dei beneficio

consentimus turn in transsubstantiationis reiectione,

et quae earn consequuntur, turn agnoscimus

omnes veram communicationem corporis et sanguinis

Domini. An vero, inquit Cardinalis, profitemini

490 bis—3491 640

nos communicare realiter et substantialiter vero

Christi corpori et sanguini? Illud est, inquam, ultimum

caput quod mihi attingendum est. In summa

igitur dicimus, naturaliter percipi manu, edi, bibi

signa visibilia: quod ad rem significatam, corpus

nempe et sanguinem Christi, omnibus quidem offerri,

sed non posse percipi, nisi spiritualiter et fide, non

manu, non ore. Tarn certam esse vero illam communicationem,

ut non magis certa sint ipsa ilia

signa quae manibus palpamus: quamvis arcanum

istius communicationis et efficacitatis spiritus sancti

et fidei nostrae incomprehensibile sit mentibus ac

sensibus nostris. Tandem Cardinalis: Ego, inquit,

sum rudis in istis tractandis, tu tarnen audisti quid

vollem. Et tu ex me perinde, respondi, quae tibi

satisfacere debeant. In summa enim sic colligo:

Panis est corpus Christi sacramentaliter, id est,

quamvis corpus illud hodie sit in coelo nee alibi,

signa vero nobiscum in terra, tarn vere tarnen nobis

dari et a nobis percipi corpus ipsum per fidem, idque

in vitam aeternam propter Dei promissionem,

quam vere signum naturaliter nobis in manus' porrigitur."J

Sic credo, Domina, inquit ille ad Beginam

conversus, hoc mihi satisfacit. Turn ego ad illam:

En ergo miseros illos Sacramentarios tamdiu vexatos

et omnibus calumniis oppressos. Audisne, inquit

ilia, D. Cardinalis, non aliam esse Sacramentariorum

opinionem, quam earn ipsam quam nunc

ipse approbasti? Atque hie nonnulla interjecta sunt

de unione et conciliatione. Hie demum Begina et

qui aderant sese inde receperunt. Cardinalis porro

mihi gratulabundus, D. Beza, inquit (ipsissima

enim illius verba proferam) valde gavisus sum, qui

te viderim et audierim. Adiuro te in Dei nomine,

ut intelligam rationes tuas, ac tu etiam meas. Et

reperies me non tarn nigrum esse, quam me quidam

faciant. Ego vero gratiis illi actis eo nomine,

petii vicissim, ut in hac conciliationis ratione pergeret:

neque me ei rei tarn sanctae tamque necessariae

pro donis a Deo in me collatis defuturum.

Sic valde sero discessum est cum optima spe quadam,

nisi quod D. Cursolia quasi praesagiens quid

crastino accideret, prehensa Cardinalis manu ita

ilium etiam aperte (nosti mulieris ingenium) palam

accepit: Hodie, inquit, vir bonus, eras vero quid?

Sic nempe accidit. Sparsus ' est enim rumor non

per aulam modo, sed Possiacum usque, et ulterius,

Cardinalem convertisse Beeam ad fidem catholicam:

atque induxisse ad palinodiam, et ad agnoscendum

augustum illud altaris sacramentum: cum aliis

eiuscemodi absurdissimis, quae longe lateque disseminata

sunt. Ilia vero mendacia vel ipsius Beginae

testimonio confutata, et tantorum Principum, qui

contrarium prorsus ipsimet audierant, tandem per

se ita conciderunt, ut certam autoribus suis impudentiae

notam inustam relinquerent. En quia exi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!