02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

625 1561 AUGUST. 626

dinum usque transmigrasse. Literis Ulis adiunctus

erat Brentii libellus, 3 ) quo portentosum ubiquitatis

dogma stabilire ae defendere nititur, idque magis

humanae rationis argumentas quam spiritus divini

oraculis. Si forte absente illo tibi fuisset oblatus

una cum literis, te quam officiosissime rogatum volo

ut istum Londinum usque 4 ) transmitti cures. Si

qua posthac ratione gratificari tibi tuisque ao inservire

potuero, me semper paratissimum habebis.

Plura nunc scribere non vacat. Dominus Iesus afflietae

ecclesiae suae te quam diutissime incolumem

conservet contraque omnes Satanae insultus fortitudinis

atque prudentiae spiritu sicuti antebac ita et

in posteront roboret atque confirmet. Baptim Studogardiae

duodecimo Oalend. Septemb. anno salutis

per Christum partae 1561.

3487.

Tuus ex animo

Bartholom. Hagenius.

BEZA OALVINO.

Scripta est statim post adventum in "Orbe et narrât

quae in itmere vidit et fecit quaegue hie audivit

et sperat.

(Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 63. Apographa habes

in Cod. 119, fol. 117; in Tomo "VI. p. 927, Epp. Bernens. et

ap. Simlernm Vol. 101. Edidit Banm. App. IL 44. — Inscriptio

desideratnr.)

Haec nunc habebam quae scriberem. Hodie,

id est, sexto die post meum a robis discessum, salvus

et bene valons Dei beneficio hue perveni. Lugduni

et altera post die nonnihil lassitudinis sensi

sub vesperam, sed quae momento prorsus evanuit.

Majorem mihi molestiam attulit ventriculi relaxatio,

quae nondum prorsus remisit, sed brevi, ut spero,

sanabitur. In itinere Ferrariensem 1 ) salutavi quae

mihi visa est fortior et paratior quam prae se ferebant

literae quas ad te dédit. 2 ) Itaque non putarim

prius revocandum fratrem, 8 ) quam cum eo sim colloquutus.

Id ubi fecero, faciam autem ubi in aulam

yenero, curabo ut de re tota certior fias, ut consi-

3) N. 3364. 3371. 3401.

4) GdUasius Possiaei erat time temporis.

3487.1) Quae m oppido Montargis degebat.

2) deperditas.

3) MoreUanum (N. 3466) qui, ut videtur, iam S. Germantm

profeetus erat.

Galvini opera. Vol. XV111.

lium de integro istic capiatur. Hie vero comperi

aliquot diebus ante meum a robis discessum, id est,

duodeeima huius mensis, profectos esse in aulam

octo ex nostris fratribus quibus nunc accessit noster

Galasius. 4 ) Ibi publice et perhumaniter feruntur

a rege' aeeepti, cui supplicem libellum obtulerunt, 5 )

ouius exemplar ad TOS iam missum esse puto. Bex

in summa respondit se de toto negotio ad suum

consilium relaturum, et adhuc exspeetatur responsum.

Interea ecce deprehensa sunt adversariorum nefanda

consilia et tandem ab iis crédita qui hactenus pro

vanis rumoribus habuerunt quaeeunque indicia ab

amicis aeeeperant. Hino video exortam trepidationem.

Nam A. a ) ipse hue rescripsit, ut quam celerrime

fieri posset, auxilia mitterentur undeeunque

collecta. Gras enim in aulam venturum aiunt ipsum

adversariorum ducem, 7 ) et quidem valida cum manu.

Quis ergo tumultus impendeat vides, nisi Dominus

nunc quoque nos respexerit. Ego interea, qui fortasse

potius in bellum civile quam in colloquium

ineidero, hie me continebo tantisper dum illi de meo

adventu facti certiores mihi significent quid a me

fieri velint. De rebus autem omnibus scribam ad

te, favente Deo, quam saepissime et quam diligentissime.

Bene vale, mi observande pater, cum toto

fratrum et amicorum coetu. D. Iesus et vos et reliquas

ecclesias conservet, et adversus omnes impetus

magis ac magis confirmet. Lutetiae 22. Augusti

hora post meum adventum tertia.

Tuus Beza.

Bogo ut lituras et istam chartae parsimoniam

boni consulas. Neque enim lieuit relegere, nedum

rescribere, ne scribendi occasionem amitterem.

4) ex Londino.

5) Mist. eccl. I. 489: Plusieurs ministres s'assemblèrent

à Poissy suivant le sauf-conduit à eux accordé (Journ. de

Bruslard in Mém. de Condé I. 41). — Seqmmtur nomina

nobis alibi saepius obvia. — Tons ceux cy logés ensemble à

S. Germain près dn chastean pour leur senreté, en une maison

appartenant an Card, de Chastillon et finalement au logis de

la duchesse de Ferrare. Les premiers arrivés présentèrent le

17. Aoust nne requeste (exhibuerunt illam régi

Marloratus et Sampaulinus) aveo la confession de foy contenant

un sommaire de la dootrine receue et presohee d'an commun

accord en toutes les Eglises reformées du Boyaume (cf.

N. 3492).

6} Amirälius.

7) Frandscum Guisium.

40

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!