02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

623 EPISTOLAE 3485—3487 624

nobis Christus peperit, pro sua dignitate et pretio

a nobis aestimetur. Itaque angelus, ut Christi doctrinae

reverentiam et autoritatem conciliet, concionatur

de aeterna iustitia, quam mortis suae sacrificio

obsignavit (Dan. 9, 24): modum et rationem

simul exprimons, quia deleta fuerit ac expiata iniquitas.

Nos ergo, dum mundus in suis lasciviis bacohatur,

damnationis quam meriti sumus cognitio

exparefactos coram Deo humiliet: ac dum se profani

homines terrenis delitiis ingurgitant cupide amplexemur

hunc incomparabilem thesaurum, in quo

recondita est solida beatitudo. Garriant hostes nostri

ut libuerit, sibi quoque curae esse ut Deum

habeant propitium: quum nonnisi dubitanter invocandum

esse sentiant, quod erat salutis fundamentum

ab illis everti constat. Fidem nostram qua

volent petulantia insectentur, modo nobis liquido

constet, neminem nisi eius beneficio hanc praerogativam

consequi, ut libère paoataque fiducia Christi

patrocinio fretus Deum patrem invocet. Verum

nunquam vigebit, ut par est, in nobis pietatis Studium,

donee mentes nostras, quae alioqui in terram

nimis propensae sunt, sursum attollere disoamus,

easque in continua coelestis vitae meditatione oxercere.

Qua in parte se prodit mira humani generis

vanitas, quod quum omnes de huius vitae brevitate

quasi phüosophi praeclare loquantur: nemo tarnen

ad illam perpetuam aspirât. Itaque non abs re

Paulus Colossensium fidem et caritatem commendans,

eos per spem animari dicit, quae in coelis reposita

est. (Coloss. 1, 5.) Alibi vero de fine gratiae disserens

quae nobis in Christo patefacta est, dicit nos

inde èrudiri, ut abnegata omni impietate mundanisque

desideriis, sobrie, iuste et pie vivamus in hoc

mundo, exspeotantes beatam spem et adventum

gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.

(Tit 2, 12, 13.) Haec igitur exspectatio impedimentis

omnibus solutos ad se nos rapiat: et quo

magis Epicurea tabe refertus est orbis, ne ad nos

usque serpat contagio, eo acrius eniti nos decet donee

ad metam pertigerimus. Porro etsi dolendum

est, tantam turbam ultro perire : quod tarnen in suum

exitium quasi devoti ruunt, ne nos conturbet vesanus

eorum furor, succurrat altera Danielis admonitio,

salutem certam omnibus repositam esse qui inventi

fuerint scripti in libro. (Dan. 12, 1.) Quamvis

autem in arcano Dei consilio, quae prima est salutis

nostrae causa, electio abscondita sit, quando tarnen

omnium qui in Christi corpus fide evangelii inserti

sunt minime dubia est adoptio, hoe testhnonio contenu

strenue in cursu féliciter incepto pergite.

Quod si diutius adhuc dimicandum erit (ut vobis

denuncio restare duriores quam putatis pugnas)

quocunque impetu ebulliat impiorum rabies, atque

ut totos inferos concitent, memineritis finitum vobis

esse stadium a coelesti agonotheta, cuius legibus eo

alacrius parendum est quia suis vires ad finem usque

suppeditat. Quando autem mihi fas non est

stàtionem in qua me Deus manere voluit deserere,

hic meus labor vobis dicatus mei ad vos adiuvandos

studii pignus sit, donee compléta mea peregrinatione

coelestis pater pro immensa sua misericordia in

aeternam haereditatem simul vobisoum me colligat.

Dominus vos gubernet spiritu suo, fratres ex animo

mihi carissimi, tueatur suo praesidio contra omnes

hostium machinas invictaque virtute sustineat. Genevae,

14. Calendas Septembris M. D. LXI.

3486.

HAGENIU8 CALVINO.

Stuttgardiae FareUum periculose decumbentem invertit,

a quo quum resciisset Gallasium in AngUa

commorari Calvinum rogat ut ei libellum Brentii pridem

Genevam missum tradi curet. •)

(Ex antographo Cod. Genev. 196, foL 179.)

Clarissimo pietate atque doctrina praestantissimo

viro D. Iohanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori

fidelissimo fratri ac symmystae singulari pietate

observando et colendo, plurimum precatur per

Christum salutis.

Quum certis quibusdam de causis hodie Studogardiam

principis metropolim me contulissem, inveni

ibi reverendum. Dei virum Gulielmum FareTkvm

satis perioulose decumbentem, 2 ) quern sane ob insignem

pietatem suam quovis benevolentiae genere

prosequi studuissem nisi negotiorum mole fuissent

impeditus. Novi enim ex tuis et aliorum soriptis

quam strenuum atque indefessum Christi militem

sese ecclesiae exhibuerit. Lieet dissidium sacramentarium

adhuc apud nostrates vigeat, non defuere

tarnen qui périclitant! Farello, de ecclesia filii

Dei tarn optime merito, humanitatis officia praestare

gravati non sunt. Quum autem ante dimidium annum

literas ad Gallasium nostrum per mercatores

dedissem, sperans ipsum Genevae adhuc commorari,

ex reverencQssimo patre FareUo percepi ipsum Lon-

3486.1) Of. N. 3109. Videtw adhuc Calvinum eiusgue res

prae Brentio amplexw esse.

2) Hie ergo Stuttgardiam risque cum Valdensibus progress/us

fuerat. Be hoc itimere ut etiam de morbo nihil dicitur

apud Kirchhoferum p. 156 negue alibi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!