02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

621 1561 AUGUST. 622

Nee vero tantum pronunciat, populum, ubi postliminio

reversus vires collegerit, urbemque et templum

exstruxerit, novis postea molestiis fore obnoxium :

Bed inter ipsa laetitiae primordia, vixdum gustata

gratiae suavitate, anxietati eum addicit. Iam calamitates

quae paulo post sequutae sunt, quarum

multiplex illic texitur catalogus, quum ad solum

auditum nunc expavescamus, quam putamus rudi

populo lugubres fuisse et acerbas? Templum videre

jprofanatum saerilegi tyranni audacia, sacra

probrose mixta foedis inquinamentis, libros omnes

legis in ignem coniiei, ut tota religio aboleretur,

quam horribile fuit speetaculum? (2 Mach. 6, 16. et

cap. 7.) Ad idem incendium raptari quieunque ingenue

constanterque profitebantur se perstare in

Dei eultu, qui poterant teneri et debiles sine ingenti

consternatione aspicere? Et hoc erat consilium

tyranni, ut immanitas ad defectionem minus

cordatoB adigeret. Sub Machabaeis quaedam visa

est relaxatio offerri, sed quae mox saevissimis cladibus

deformata nunquam luctu et moerore caruit.

Nam quum hostis et copiis et omni bellico apparatu

longe praecelleret, nihil potius fuit omnibus qui pro

defensione ecclesiae arma sumpserant, quam se abdere

in ferarum lustra, aut vagari per silvas in

summa egestate, rerumque omnium inopia. (1 Mach,

cap. 2, etc. et lib. 2. cap. 8. etc.) Accessit aliud

genus tentationis, quod se improbi et perfidi, fallaci

zeli iactantia, ut dicit Daniel, Iudae et eius fratribus

adiunxerunt. Quo artificio Satan infamia aspersit

manum a Iuda collectam, ac si latrunculorum

esset turba. Sed bonis nihil magis luctuosum, quam

dum sacerdotes ipsi, prout quemque rapiebat sua

ambitio, nefariis pactis templum et Dei cultum prodiderunt.

(Dan. 11, 32, seqq.) Nee modo venalis

fuit sacra ilia dignitas: sed empta mutuis caedibus,

atque etiam parricidiis. Hinc factum, ut omnium

ordinum homines, quamvis circumcisio et sacrificia

in usu suo manerent, corruptelis ita passim et impune

grassantibus tandem profanescerent: ut rarum

fuerit miraculum, quo tempore apparuit Christus,

regnum Dei exspectare. Paucissimi enim hac laude

insigniuntur.

Si in ilia indigna ecclesiae deformitate, in

multis dissipationibus, inter diroB terrores, agrorum

vastationem, aedium direptiones, mortis pericula,

pios animos sustinuit Danielis vaticinium, quum adhuc

obscuris umbris implicita esset religio et doctrina

fere exstincta, et sacerdotes ipsi, ut erant dégénères,

sacra omnia pessundarent : quam pudenda

erit nostra mollities, nisi haec evangelii claritas, in

qua Deus paternam faciem nobis ostendit, sursum

nos supra omnia obstacula attollat constantiaque infatigabili

fulciat? Sicuti enim dubium non est quin

tunc servi Dei, quae de exsilio Babylonico a prophetis

dicta erant, ad suam aetatem accommodarint

leniendo praesentium malorum dolori: ita nostrum

est oculos habere defixos in patrum miserias, ne

refugiamus ad earn eccleeiam aggregari, cui dictum

est: Paupercula, tempestate obruta et solatio privata,

ecce ego te suscipio (Esa. 54, 11. et): quae

alibi, postquam conquesta est dorsum suum fuisse

laceratum ab impiis, non secus atque ager sub sulci

tractu proscinditur, gloriatur tarnen continuo post

incisos fuisse illorum fanes a Deo iusto, ut non

praevaluerint. (PsaL 129.) Nee vero illorum modo

temporum exemplis ad spem et patientiam nos animavit

propheta: sed exhortationem a spiritu dictatarn,

quae ad totum Christi regnum extenditur nobisque

propria est, adiunxit. Quare nobis durum

non sit in eorum numéro comprehendi, quos igni

probatum iri denunciat ut dealbentur, quum omnes

crucis molestias satis superque compense* inaestimabilis

félicitas et gloria quae inde nascitur. Ac

quanquam haec plurimis sunt insipida: ne eorum

socordia et stupor nos segniores reddat, probe cordibus

infixum sit quod mox denunciat propheta,

(Dan. 11, ut supra) impios impie quidem acturos,

quia nihil intelligent: filios tarnen Dei intelligentia

fore praeditos, ut rectum divinae vocationis cursum

teneant. Fontem quoque brutae illius caecitatis,

quae vulgo cernitur, tenere operae pretium est, ut

nobis coelestis doctrina sapiat.

Neque enim aliunde fit ut Christum cum suo

evangelio maior pars vilipendât, nisi quod secure

sibi indulgendo, neque timoré ullo, nee malorum

suorum sensu, nee irae Dei horrore expergiscuntur

ad serio ardenterque appetendam, quae sola nos ab

aeterni interitus abysso eripit, redemptionem. Interea

vero delitiis, voluptatibus et aliis illecebris

capti vel potius fascinati, nulla tanguntur beatae

aeternitatis cura. Etsi autem multipliées sunt eorum

sectae, a quibus evangelii doctrina contemptim

despicitur: ac in aliis magis eminet superbia, in

aliis mollities, in aliis quaedam mentis ebrietas, in

aliis somnolentus torpor: reperiemus tarnen ex profana

securitate manare contemptum, quia nemo in

se ipsum descendit ad excutiendas suas miserias,

ut illis remedium quaerat. Prodigiosa quidem dementia

est, ubi nobis incumbit Dei maledictio iustaque

eius vindicta nos urget, excussa omni sollicitudine

nobis adhuc placere ac si nihil esset metuendum.

Atqui vitium plus quam commune est,

ut qui millies rei sunt dignique mille aeternis mortibus

frivolis caeremoniis erga Deum leviter defuncti

soporem, vel potius veternum, sibi obducant. Porro

quum denunciet Paulus mortiferum esse evangelii

odorem omnibus quorum mentes Satan fascinavit

(2 Cor. 2, 16): ut saporem eius in vitam gustemus,

necesse est ad Dei tribunal nos sistere et illuc subinde

citare nostras conscientias, quibus serio terrore

vulneratis reconciliatio, quam pretioso suo sanguine

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!