02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

619 EPISTOLA 3485 620

tern furore ad omnia turbanda Diabolus instigat,

quos habet sibi prorsus mancipatos. Hinc clangor

tubarum: hinc conflictus et proelia, dum Heliogabalus

Romanus sacerdos cum rubra sua et sanguinaria

cohorte et cornutis bestiis praecipiti impetu

contra Christum insanit, et undique accersit suppetias

ex foetidi cleri sui colluvie, quae tota, etsi non

paribus lautitiis, offas tarnen quibus pascatur ex

eadem olla profectas sorbet: multi quoque famelici

ad conducendas operas advolant: magna pars iudicum,

quae dudum Saliaribus epulis Tentrem farcire

consuevit, pro culina et foco pugnat: praesertim

vero rabulas ex claustris monachalibus et Sorboniois

lustris emittit, qui tanquam flabella ignem accendànt.

Omitto clandestinas artes et nefandas conspirationes,

quarum mihi testes optimi esse possent qui infestissimi

sunt pietatis hostes. Neminem nomino: satis

est digito monstrasse qui satis superque vobis noti

sunt. In hac confusa tot bestiarum irruptione si

perplexi haereant qui pendent a multiplici rerum

eventu, nihil mirum est: sed diffidentiae suae culpam

iniuste et perperam reiiciunt in sacrum Christi

evangelium. Demus totum Acheronta cum suis

Furiis iam ad proelium descendere :. an Deus in

ooelis otiosus sedebit, ut causam suam deserat et

prodat? atque ubi se opposuerit, an eius victoriam

impedient quamlibet versutae hominum astutiae,

vel impetuosi conatus? Papa, inquiunt, longam factionem

secum trahet. Iusta incredulitatis merces,

trepidare ad strepitum folii cadentis. Quid vos autem

male providi consiliarii? Facessat Christus, ne

quid turbet novitas. Paulo post ergo sentietis,

quanto satius fuisset Deum habere propitium, et

spretis nihili terroribus in eius praesidio conquiescere,

quam eum aperto bello lacessere, ne malos et

sinistros genios ad iram provocetis. Certe ubi omnia

discussa fuerint, papae defensoribus superstitio,

quae hactenus regnavit, nihil aliud est quam, malum

bene positum: quod movendum esse non consent,

quia sine iactura non posse fieri videtur. Quibus

vero cordi est Dei gloria, et qui sincera pietate sunt

praediti, longe aliud propositum esse debet: nempe

ita suam operam Deo impendere, ut eventus omnes

eius providentiae commendent. Qui si nihil nobis

esset pollicitus, forte iusta esset timendi et assidue

vacillandi causa: sed quum toties sit testatus nunquam

auxilium suum in asserendo Christi sui regno

defore, in hac ftducia recumbere unicum est recte

agendi compendium.

Porro vestrum est, optimi fratres, quantum fejret

cuiusque facultas, et vocatio postulabit, cordate

"satagere ut vera religio integrum statum recuperet.

Quantopere hactenus conatus sim omnes tumultuandi

ansas praeoidere, referre necesse non est:

modo coram summo iudice angelos et vos omnes

habeam testes, per me non stetisse, quominus se-

datos absque ulla noxa progressus ageret Christi

regnum. Et aliquid mea sedulitate profectum esse

arbitror, ne suas metas transsilirent privati homines.

Nunc etsi admirabili virtute longius ecclesiae suae

restitutionem provexit Deus quam ausus fuissem

sperare, memoria tarnen repetere convenit quid suis

praecipiat Christus, nempe ut animas suas in tolerantia

possideant. (Luc. 21, 19.) Quo etiam pertinet

quae a Daniele exposita fuit visio: Lapidem,

a quo contrita sunt quaecunque Deo bellum intulerant

régna, non fuisse hominum manu formatum:

(Dan. 2, 44) et quamvis rudis esset ac impolitus,

crevisse tarnen in magnum montem. Cuius réi vos

monendos esse duxi, ut inter minarum tonitrua

placide exspectetis, dum inanes nebulae coelesti

virtute discussae evanescant. Nee vero me latet,

ut de innumeris triginta annorum ignibus taceam,

quantas indignitates his postremis sex mensibus

pertuleritis: quoties pluribus in locis a tumultuosa

plebe facta in vos fuerit irruptio: quoties fueritis

impetiti nunc lapidibus, nunc gladiis : ut insidiati

fuerint hostes, quo pacatos vestros conventus subita

vi et inopinata opprimèrent: ut occisi fuerint

alii in àedibus suis, alii in compitis, tracta per ludibrium

mortuorum corpora, raptatae mulieres, plurimi

vulnerati, gravida etiam mulier cum suo foetu

transfossa fuerit, aedes effractae ac dirutae. 2 ) "Verum

quamvis atrociora adhuc instarent, ut vos probetis

Christi discipulos probeque in eius schola formates,

danda opera est, ne ulla impiorum rabies,

dum ita intemperanter feruntur, moderationem, qua

sola hactenus vioti fractique fuerunt, exoutiat.

Quod si taedium vobis afferat diuturnitas, subinde

in mentem redeat célèbre illud vaticinium, in quo

ad vivum ecclesiae conditio depicta est. Ostendit

quidem tunc prophetae suo Deus, quae certamina,

anxietates, molestiae, discrimina Iudaeos manerent

a fine exsilii, laetoque in patriam reditu, usque ad

Christi adventum: sed facit temporum similitudo,

ut nobis eadem conveniant, ac proinde aptanda sint

in usum nostrum. Miserae ecclesiae, quae diu profundo

malorum diluvio submersa fuerat, gratulabatur

Daniel, quum ex annorum supputatione colligeret,

instare überationis diem a Ieremia praediotum.

(1er. 25, 12. et 29, 10.) Atqui responsum accipit,

acerbiorem fore populi sortem ex quo reddita fuerit

libertas, ut a continua ingentium malorum série

vix respiret. Non sine summa doloris amaritudine

et multis fastidiis spem suam protexerat annis septuaginta:

nunc Deus tempus septuplicando, letale

quodammodo vulnus cordi eius penitus innigit.

2) Haec antem tarn erant praelndia tantum eorum quae

eodem modo articnlatim annis sequentibus aeoidernnt pÜB vins

ac nralieribue in Gallia. {Besa m margme.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!