02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

617 1561 AUGUST. ' 618

traductus est: quorum hoetilis irruptio quum omnibus

pavorem inouteret, minime dubium est quin

perculerit eius animura. Etsi autem clementer a

Dario fuit exceptas, ut servitus ilia quodammodo

esset tolerabilis, procerum tarnen invidia scelestaque

conspiratione tune maxime periclitatus est. Yerum

ut de communi ecolesiae salute magis erat sollicitus,

quam privatae quieti studebat: in quanto moerore

eum iaeuisse probabile est, et quanta anxietate

fuisse constrictum, quum tam durae et miserae populi

oppressioni nullum finem ostenderet rerum

status? Aoquiescebat quidem in Ieremiae vaticinio:

sed eius spem tamdiu suspensam non languescere

incomparabilis tolerantiae fuit, imo inter tempestuoBos

fluctus varie distractam non submergi.

Nunc ad prophetias venio, quarum priores iiestinatae

fuerunt Babyloniis: partim quia Deus servum

suum certis insignibus ornare voluit, quae

gentem superbissimam et viotricem ipsum revereri

cogèrent: partim quia oportuit nomen eius apud

profanos veneratione dignum censeri, ut autoritate

praeditus apud suos munus propheticum liberius

exerceret. Postquam vero célèbre apud Cbaldaeos

fuit eius nomen, prophetias maioris momenti Deus

apud ipsum deposuit, quae peculiares essent electo

populo. Forro sic eas Deus accommodayit in usum

veteri8 populi, quae et dolorem lenirent opportunis

remediis, et vacillantes animos ad Christi usque

adventum sustentarent, ut nostrae quoque aetatis

non minorem habuerit rationem. Nam quod de

flnxo et evanido monarchiarum splendore et perpetuo

regni Christi statu praedictum est, hodie non

minus est utile cognitu quam olim. Ostendit enim

Deus omnem terrenam potentiam, quae in Christo

fundata non est, caducam esse: regnis vero omnibus,

quae se nimium offerendo Christi gloriam obscurant,

brevem interitum minatus est. Qui nunc

longe lateque dominantur reges, nisi ultro se Christi

imperio subiieiant, tristi experientia tandem sentient

ad se quoque pertinere horribile illud iudicium. Et

quid minus tolerabile, quam eum fraudare iure suo,

cuius praesidio salva manet eorum dignitas? Âtqui

videmus quam pauci ex eorum numéro Dei filium

admittant: imo ut omnes moveant lapides, atque

extrema quaeque potius tentent, quam sinant in

suos fines penetrare: multi etiam consiliarii totam

suam industriam et studia ad claudendos omnes

aditus sedulo conferunt. Quod vero interea et nomen

christianum obtendunt et se fidei catholicae

optimos defensores iactant, nullo negotio refellitur

tam frivola vanitas, si tenetur vera et genuina

regni Christi definitio. Non enim aliud est eius vel

solium vel sceptrum, quam evangelii doctrina: nec

alibi refulget eius maiestas, nec aliter imperium

suum obtinet, quam ubi omnes a summis ad infimos

placida docilitate instar ovium vocem eius audiunt

et quoeunque vocet sequuntur. Doctrinam hanc,

qua continetur certa religio atque legitimus Dei

cultus, in qua aeterna hpminum salus et vera félicitas

consistât, non modo passim répudiant: sed

minis, terroribus, ferro flammaque prooul abigunt:

nec quidquam omittunt violentiae ad earn exterminandam.

Quaenam vero caecitas, et quam prodigiosa,

ut quos ad se comiter invitât unigenitus Dei

filius, non sustineant ipsum osculari? Bed multi

pro sua superbia scilicet existimant se in ordinem

cogi, si summo régi fasces submittant: alii suas libidines

fraenari nolunt. Atque ut omnium sensus

occupât hyproorisis, tenebras appetunt, et in lucem

protrahi formidant Nulla tarnen pestis deterior

quam Herodis metus: quasi terrena imperia raperet

monarchis qui minimis quibusque et contemptissimis

ex plèbe hominibus coeleste offert. Adde quod

dum alu alios respiciunt, mutua colligatio exitiali

nexu omnes devinctos retinet sub impietatis iugo.

Nam si serio in animum inducerent quid verum sit

ac rectum sciscitari, imo si tantum aperirent oculos,

non obscura esset cognitio. Sed quia usu fere compertum

est, ubi emergit cum evangelio suo Chrisr

tus, simul graves motus oriri: honesto praetextu

reiiciunt coelestem doctrinam, ut publicae tranquillitati

consulant. Merito, fateor, odiosa censeri potest

quae turbas gignit mutatio: sed gravis Deo fit iniuria,

nisi hoc saltern defertur eius virtuti, ut qualescunque

ferveant tumultus, illis sedatis regnum

filii sui stabiliat. Quamvis coelum terrae misceri

contingat, pretiosior est Dei cultus, quam ut alla

mercede pensetur minima eius diminutio.

Sed falsa invidia gravant evangelium, qui perturbationum

materiam esse fingunt. Yerum quidem

est, Deum illic oris sui vehementia tonare, quae

concutiat coelum et terram: (Agg. 2, 7) sed dum

hoc elogio gratiam illius praedicationi conciliât propheta,

felix et optanda est illa concussio. Et certe

si non eminet in suo gradu Dei gloria, donee humilietur

universa caro, superbiam hominum, quae

se contra attollit nec unquam cedit nisi invita, forti

et valida Dei ipsius manu prosterni necesse est.

Quod si ad Legis promulgationem contremuit terra

(Exod. 19, 18), nihil mirum si vis et efficacia evangelii

splendidior appareat. Quare eo suavius decebat

amplexari doctrinam, quae dum mortuos ab inferis

excitât, et indignis quos terra sustineat coelum

aperit, insolitam virtutem exserit: ac si elementa

omnia saluti nostrae subscriberent.

Ecce autem ex alio fonte manant procellae et

tempestates: quia nunc proceres et qui in mundo*

excellunt non libenter subeunt Christi iugum :

nunc imperitum vulgus, antequam gustum capiat,

quidquid salutare est respuit : pars etiam in sordibus

porcorum instar se oblectat: alii tanquam a

Furiis perciti per caedes grassantur. Praecipuo au-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!