02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

feiè EPISTOLA 3485 616

Ëfei patriâ vobiscum mihi communi, cuius

airibenitàs multos ad se exteros ex remotissimis

plagia alliciï, iam totos viginti sex annos non aegre

càrui: quod in ea terra habitare minime iucundnm

ësset Tel optabile, a qua exsulabat Dei Veritas, para

religio et aeternae salutis doctrina, a qua etiam

profligatum erat Christi regnum, nec me eius desiderium

hodie sollicitât: gentis tarnen ex qua oriundüs

sum öblivisei et curam abiiöere neque humanuni

îlëque fas ësset. Ac me quidem illustribus documèntiè

testatum arbitrer, quam serio et ardenter

cüperem nostràtibus prodésse: quibus etiam utilis

forte fuit mea absentia, quo uberiores ex meo studio

friictus perciperënt. Cuius boni aestimatio non

dmhèm solum molestiam mihi àbstersit, sed suave

reddidit laetüinque èxsilium. Quum itaque contiirao

illo temporis prbgressu oonatus fuerim publice

G-allis opitulari, nec destiterim privatim quoque

torpentes excitare, tardos stimulare, trépidantes animare,

dubios vel flexibiles hortari ad perséverantiam:

danda nunc fuit opera, ne in hoc tarn necessario

temporis articulo officium erga eos meum

cessaret: cuius praestandi divinitus optima data fuit

öpportunitas. Nam quum in lucem exirent meae

Praelectiones quibus Danielis prophotias interpretàtus

sum, nihil acoidere commodius potuit, quam

si in hoc speculo vobis demonstrarem, fratres ex

animo dilecti, quum hac aetate varus certaminibus

probare vellet Deus suorum fidem, pro admirabili

sua sapientia, veteribus exemplis fulciendos curasse

eorum animos, ne gravissimis quoque procellis aut

tempestatibus concussi unquam labascant: vel saltern,

si quando nutare contigerit, ne deficiant ad extremum.

Quamvis enim stadium servis Dei propositum

sit multis obstaculis impeditum, quisquis librum

hunc diligenter evolverit, quidquid voluntario

nec ignavo cursori a carceribus ad metam usque

dingendo aptum est, in eo comprehensum reperiet:

boni etiam ac strenui athletae experimento agnoscent

se ad luctam satis esse jnstructos.

Primum occurret historia tristis quidem, sed

valde fructuosa, Danielem eiusque sodales, stante

adhuc regno et sacerdotio, in exsüium fuisse tractos:

ac si Deus per ignominiam et probrum extremae

calamitati addiceret praecipuum electi populi florem.

Quid enim primo intuitu magis indignum, quam

pueros angelicis fere virtutibus praeditos superbo

victori tanquam mancipia in praedam cedere, quum

domi incolumes manerent sceleratissimi quique et

perditi Dei contemptores? Haeccine pietatis et

innoxiae vitae merces, impiis suaviter ob impunitatem

sibi blandientibus, quam illi meriti erant

poenam sanctos luere? Yerum hie quasi in viva

imagine cernimtis, Deum, ubi pessimis quibusque ad

tempus pârcit atque etiam indulget, servos suos instar

aùrï et afgehti exàminare, ne durum nobis

sit, dum plaoita quiete fruuntur profani homines,

in fornacem probationis coniici. Aooedet secundo

loco exemplum plus quam virilis prudentiae et

continentiae singularis, cum animi magnitudine

plane heroica, dum aulicis illecebris tentati pii adulescentes

in tenera ilia aetate, non modo temperantia

superant oblatas sibi delitias: sed quia videbant

astute se captari ut paulatim a sincero Dei cultu

desciscerent, ut se a diaboli laqueis extricent, honorem

veneno illitum non absque praesenti mortis

periculo fortiter libereque aspernantur.

Sequetur pugna saevior et magis formidabilis,

cum memorabili constantiae incredibilis exemplo,

dum neque atrocibus minis flectuntur Danielis socii,

ut statuae adorations se polluant, ac tandem non

suo tantum sanguine sed horribili oruciatu qui oculis

erat propositus parati sunt sincerum Dei cultum

vindicare. Quae vero in huius tragoediae exitu

relucet Dei bonitas, ad nos invicta fiducia armandos

non parum valebit. Addetur non absimilis Danielis

ipsius pugna et victoria eadem, dum leonum truculentiae

obiici maluit, quam triduo ab ingenua fidei

professione absistere, ne perfida simulatione sacrum

Dei nomen prostitueret impiorum lndibriis, et mirabiliter

e fovea non secus ac e sepulcro erutus de

Satana eiusque factions triumphavit.

Hic non prodeunt in medium philosophi, qui

subtiliter in umbra et otio disserant de virtutibus:

sed infatigabilis sanctorum virorum in studio pietatis

constantia nos ad eorum imitationem clare voce

invitât. Ergo, nisi prorsus simus indociles, ab his

magistris discere convenu, sive blanditiarum laqueos

tendat Satan, prudenter ne irretiamur cavehdum

esse, sive nos violenter aggrediatur, intrepido mortis

et malorum omnium contemptu frangendos esse

eius insultus. Si quis excipiat, rara esse quae retulimus

utriusque liberationis exempla: fateor certe

Deum non eodem semper modo ad suos servandos

manum e coelis exserere, sed quod nobis satis esse

debet, testatum fecit fidum se fore vitae nosfcrae

custodem, quoties in aliquo discrimine versabitur:

nec impiorum libidini nos esse expositos, quin eorum

furorem et turbulentes conatus, si ita visum

merit, compescat. Nec vero eventus tantum spectandus

est, sed quam animose sancti viri pro asserenda

Dei gloria se morti devoverint: nec quia

Dei beneficio erepti sunt, ideo minus laudis meretur

prompta eorum voluntas, quum se victimas obtulerint.

Iam inter quot'agitationes iactatus merit propheta

annis septuaginta, quos in exsilio transegit,

reputare operae pretium est. A nullo regè aeque humaniter

tractatus est atque a Nabuchadnezar : quern

tarnen expertus est feram bestiam. Aliorum maior

crudelitas: donee subito interitu Balsazar et urbis

expugnatione ad novos dominos Persas et Medos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!